Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?†
Merc.
  1. Atque etiam
  2. pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.
Leon.
  1. Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes?
  2. ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas.
Merc.
  1. Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me
  2. dare iusserit Demaenetus.
Leon.
  1. Ita facito, age ambula ergo.