Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?
  2. iussin columnis deici operas araneorum?
  3. iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?
  4. nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.
  5. quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,
  6. dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos
  7. dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.
  8. em ergo hóc tibi.