Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ausculta ergo, scies.
  2. extemplo facio facetum me atque magnificum virum,
  3. dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:
  4. “ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.
  5. te non aequomst suscensere. sí erum vis Demaenetum,
  6. quém ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.”
  7. ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;
  8. ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.