Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Iam devorandum censes, si conspexeris?
Lib.
  1. Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas
  2. vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iám erant ungulae?
Leon.
  1. Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.
Lib.
  1. Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus.
Le.
  1. Memor es probe.
  2. verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier,
  3. ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.