Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
Lib.
  1. Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,
  2. hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.
  3. quidquid est, eloquere.
Leon.
  1. Magna est praeda cum magno malo.
Lib.
  1. Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,
  2. habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.
Leon.
  1. Si istam firmitudinem animi óptines, salvi sumus.