Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
  2. quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,
  3. si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
  4. semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.