Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.
- Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.
- Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;
- nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.