Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.
  2. volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,
  3. volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo
  4. subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.
  5. vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.
Argyr.
  1. Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.
Clear.
  1. Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;
  2. nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.