Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sat habet favitorum semper qui recte facit,
  2. si illis fides est quibus est ea res in manu.
  3. hoc quoque etiam mihi pater in mandatis dedit,
  4. ut conquaestores fierent histrionibus:
  5. qui sibi mandasset delegati ut plauderent
  6. quive quo placeret alter fecisset minus,
  7. eius órnamenta et corium uti conciderent.