Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. An etiam id tu scis?
Al.
  1. Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximam
  2. expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.
Amph.
  1. Egone istuc dixi?
Alc.
  1. Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.
Amph.
  1. Audivistin tu me narrare haec hodie?
Sos.
  1. Vbi ego audiverim?
Am.
  1. Hanc roga.
S.
  1. Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam.
Alc.
  1. Mirum quin te adversus dicat.
Amph.
  1. Sosia, age me huc aspice.
Sos.
  1. Specto.
Amph.
  1. Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.
  2. audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?
Sos.
  1. Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas,
  2. qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
Am.
  1. Quid nunc, mulier? audin illum?
Al.
  1. Ego véro, ac falsum dicere.
Amph.
  1. Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis?
Alc.
  1. Eo fit quia mihi