Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. sed hóc me beát
  2. saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit:
  3. id sólacio est.
  4. absít, dum modó laude párta
  5. domúm recipiát se; feram ét perferam úsque
  6. abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis
  7. datúr mi, ut meús victor vír belli clúeat.
  8. satis mi esse ducam.
  9. virtús praemium ést optimúm;
  10. virtús omnibús rebus ánteit profécto:
  11. libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti
  12. tutántur, servántur:
  13. virtús omnia ín sese habét, omnia ádsunt
  14. bona quém penest vírtus.
Amph.
  1. Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum,
  2. quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,
  3. victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,
  4. eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.
  5. certe enim méd illi expectatum optato venturum scio.
Sos.
  1. Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae?