Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptas
- parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit
- noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem.
- sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes.
- plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. sed hóc me beát
- saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit:
- id sólacio est.