Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
- atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides.
- mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito.
- Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo
- abeas?
- Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;
- sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,