Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. complebo atque omnem Amphitruonis familiam,
  2. adeo usque, satietatem dum capiet pater
  3. illius quám amat. igitur demum omnes scient
  4. quae facta. denique Alcumenam Iuppiter
  5. redigét antiquam coniugi in concordiam.
  6. nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
  7. atque insimulabit eam probri; tum meus pater