Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum?
- Quid, domum vostram?
- Ita enim vero.
- Quin quae dixisti modo
- omnia ementitu'sementitus es : equidem Sosia Amphitruonis sum.
- nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico,
- et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus,