Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.
  2. credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
  3. fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
  4. oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est.
Merc.
  1. Clare advorsum fabulabor, ut hic auscultet quae loquar;
  2. igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum.
  3. agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis: