Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Áttat, illic húc iturust. íbo ego illi óbviam,
- neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere;
- quando imago est huius in me, certum est hominem eludere.
- et enim vero quoniam formam cépi huius ín med et statum,
- decet et facta moresque huius habere me similes item.
- itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum
- atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere.