Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum
  2. reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium
  3. dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
  4. sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere.
  5. haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat
  6. Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus
  7. superbe nimis ferociter legatos nostros increpant,