Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. hic qui verna natus est queritur.
Sos.
  1. Sum véro verna vérbero: num número mi in mentém fuit,
  2. dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui?
  3. ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,
  4. aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe,
  5. quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
Merc.
  1. Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat.