Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Summus imperator divom atque hominum Iuppiter.
- is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,
- eumque filium suom esse qui illos angues vicerit;
- alterum tuom esse dixit puerum.
- Pol me haud paenitet,
- si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.
- abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi,
- ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.
- ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulam
- quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.
- sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.
- Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis:
- nihil est quod timeas. hariolos, haruspices
- mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,
- multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.
- primum omnium Alcumenae usuram corporis
- cepi, et concubitu gravidam feci filio.
- tu gravidam item fecisti, cúm in exercitum
- profectu'sprofectus es : uno partu duos peperit simul.
- eorum alter, nostro qui est susceptus semine,