Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
\'[Et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit [*]( 12, 4 a ) illas in terram.] Quod autem dicit dra-conis caudam traxisse tertiam partem stellarum, bifarie hoc accipitur. multi enim arbitrantur tertiam partem hominum credentium posse eum seducere; sed quod uerius intellegi debeat, angelorum sibi subditorum, cum adhuc princeps esset, cum \'descenderet constitutionem suam\', tertiam partem seduxisse. ergo quod superius dicebamus, ait apocalypsis: et stetit super are- [*]( 12, 18 ) nam maris.
Et uidi de mari ascendentem bestiam similem [*]( 13, 1. 2 ) pardo: regnum illius temporis Antichristi cum uarietate gentium et populum commixtum significat. pedes tamquam [*]( 13, 2 ) ursi, fortis et spurcissimae bestiae; duces pedes eius dixit. os eius tamquam ora leonum, inquit, est, id est ad sanguinem armatum. os enim eius iussio illius est et lingua, quae ad nihil loquendum processura est nisi ad sanguinem effundendum. [*]( 6 cf. Iudas u. 6 8 cf. pag. 115, 14-16 ) [*](1 capitis XII u. 4 a expositionem post tractabimus (p. 111, 11) ponunt 89 Et.. in terram add. X trahit (= cooet) FH, traxit IKM, trahebat 8, habebat g caeli] de celo H mittebat F 2 eas IK cum Vulg. dicit om. IK 3 stellarum] add. caeli Ii\' bifariam S accipi potest g, intelligitur F 5 quod om. e 6 subditorum] subiectorum CB transcenderet CB 7 constitutionem suam T, de -one sua Dm2, om. (II eduxisse T 8 apocalipsin F et.. maris om. X arena T, harena D 11 uidit T de mari best. asc. CB, asc. best. de mari IKM, best. asc. de mari III 13 commixtum populum IK pedes] et pedes eius (1) 14 ursiJ ursus II, uasi D, uasis CB fortes 1K pedes duces eius g dixit] intellegendi sunt S 15 os eius] et os eius (eius os IK) X tamquam leonum IK, tamquam leonem Ii\' inquit est om. X ad om. IK 16 armatum ad s. II enim om. S iussio] uisio TCB 17 nihilum DeHg, nichilum CBM, nihilo F loquendum scripsi, loqui TIK, aliud S, om. cet. 18 fundendum IK )