Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Nam quod de primis coelesti in sede creatis
  2. Vnus (dum lucis domino, vitaeq; suoq;
  3. Inuidet auctori, titulumq; hunc appetit) auctor
  4. Maluit esse mali, primamq; inducere mortem,
  5. Cum scelerum socijs celso deiectus olympo:
  6. Virtuti nihil inde tu praeiudicat : illud
  7. Cui satis est fecisse bonum: sed copia laudis
  8. Haec est summa tuae: quod quu se extollere supra
  9. * Diuini virtutem apicis scelus esset, & ingens
  10. [*](•) om. u. 36. 2) om. u. 44. )
    439
  11. * Relligio nulla prorsum delebilis vnda:
  12. Non tamen ingratis vitam sensumque negasti:
  13. Quin etiam arbitrio mentis gaudere dedisti.
  14. Nec tamen arbitrij natura in vtrumq; valentis 1)
  15. Accusanda venit nobis: namq; in de perire
  16. Posse datum est cunctis vt viuere dulcius esset:
  17. Mutuaq; alterni compar mensura pericli
  18. Cederet ad meritum: quum iudice digna seuero
  19. Praemia sanctorum geminaret poena malorum.
  20. Porro etiam ( mihi si fas est hoc dicere salua
  21. Pace tua genitor) maius fortassis apud te est