Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Nectis et effusis à te virtutibus imples.
  2. Et tamen hec quum sint in maiestate creandi,
  3. Nil horum quae gignis eges: mundiq; peracti
  4. Et per te stabili rerum compage manentis [*]()
  5. Nil prorsum indigus es: nec in hoc tua gloria tm
  6. Quod prestanda facis bonus autor: sed quod & ipsa
  7. Efficere ut possint causis praebere secundis
  8. Non dedignaris: quae qui tua munera sentit
  9. Munus & ipse tuu est: tibi vt vni accepta referre
  10. * Omnia homo merito possitq; & debeat vnus.
  11. Nam tibi sola Deus gigni quorf cuncta iuberes
  12. Causa fuit bonitas: quum iussis viuere primum
  13. Spiritibus, mundoq; frui quem mente gerebas ,
  14. Atq; omnes in te rerum cognoscere caussas,
  15. Et super terras et aquas volitare dedisti.
  16. Certa quibus coelum sedes, queis libera corda
  17. Arbitriumq; sui largitus es omnibus: vt iam
  18. *Alterutram in partem vellent se vertere possent:
  19. Vt fieres iustis merce , meritisq; piorum,
  20. Hoc quoque coferres praestando, vt debitor esses.