Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Quod si lege metri quidquam peccauerit ordo,
  2. Peccarit sermo improprius, sensusq; vacilhtus: 3)
  3. Hinc nullum fidei subeat mensura periclum.
  4. Per dominum Christum qui tecum natus eadem
  5. Magestate viget, pariter qua spiritus almus
  6. Incowprensa animis, sectorum in secula viuit. J)
  7. [*](\') om. u. 110. 2) om. u. 118. 3) om. u. 121. 4) om. u. 126. )
    441
    Claudii Marii Victoris Oratoris Massilien. Commentariorum \'in Genesin Liber primus.
  1. Ante polos coeliq; diem mundiq; tenebras,
  2. Ante operum formas, & res, & semina rerum,
  3. Aeternum sine praeteriti, sine fine futuri
  4. Esse subest: cui semper erat Deus vnus : apud que
  5. Viuebat genitus Verbum Deus, & suus almus
  6. Spiritus, archani vitalis summa vigoris.
  7. Vna trium quo concordi substantia nexu
  8. Coniungens summa aeternum virtute beabat.
  9. Regnabatq; potens in maiestate creandi,
  10. Iam res, & causas rerum, casusq; futuros
  11. Et facieda videns, gignendaq; mente capaci,
  12. Secula dispiciens, & quidquid tempora voluunt
  13. Praesens semper habens: immensum mole beata
  14. Regnum erat ipse suum: regni nec teste carebat