Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Quos iterum formauit aquis, iterum ; renasci
  2. Aeterni docuit diues sapientia patris:
  3. Tete igitur deus alme precor, qui numine prono
  4. Das sentire animis , & te charissime patris
  5. Nate tui, da mellifluum in praecordia verbum
  6. * Nostra tuum: & linguas nobis infunde disertas:
  7. Du teneras formare animas, & corda paramus
  8. Ad verae virtutis iter puerilibus annis.
  9. Inclyta legiferi iam pandito scrinia Mosi,
  10. Quae sit origo poli, vel quae primordia mundi,
  11. Archanamq; fidem quid toto excusserit orbe
  12. [*]( 1) om. uu. 70-72. )
    440
  13. *Mentibus ambiguis: qua vires traxerit aucta
  14. Pestis , & in vicium mores cessere vetusti.l)
  15. Da Deus aetemae describere mystica vitae:
  16. Da simul et mentem, da cogrua tempora menti,
  17. Da studium, tanto ne desit cura labori,
  18. Successumq; bonum studij: quodq; omnia vota
  19. lure supercurrit (scribenti candida mens est)
  20. Ne damnes tantu quod nunc reus audeo munus :
  21. Criminibusq; meis conniue,cEparco benignus.2)