Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Apparet clibanus, lampas ; ignita videtur:
  2. Tum sacras epulas mediumq; inuecta paratum
  3. Pręcipiti cursu delibans flamma rorauit. *)
  4. Interea certus regni prolisq; futurae
  5. Munus adire patri cupit Abram: casta sed vxor
  6. Abnuit officium, quod inanem effoeta senectus
  7. Iarnq; vterum sibi fecisset: sed dulce mariti
  8. Pignus spemq; noua quacunq; ex pellice fusam
  9. Esse suam credens, famulam (cui iunior aetas
  10. Agar nomen erat, tellus Nilotica origo)
  11. Subrogat in thalamos, pcibusq; adgressa maritu,
  12. Seruili semen concredere perpulit aluo.
  13. Ast anima vt primum susceptaviuere sensit
  14. Agar ventris onus, fastu tumefacta superbo
  15. Despexit domina: & domina cui matris amorem
  16. Debebat, causamq; sui furiosa tumoris.
  17. Recte igitur flagris hanc vir iustissimus Abram
  18. Coniugis addixit: quorum magis acta pudore
  19. In deserta procul secretaq; lustra ferarum
  20. Abditur indignans, qua exui nec spernere cessat: