Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Nec dubium primi quin delicta ante parentis
- Hic sua fixissent pariter tentoria spcum2) [*](J) ow. uu. 222 et 223. 2) om. u. 258. )
- Gloria, simplicitas. studium, sapientia, veri
- Diua tenax, prudentia, gratia, honorq;, salusq;,
- Praeclariq; animae adfectus: atque inclita virtus:
- Et quidquid pulchra orbis habet: quid denique paucis
- Enumerare uelim qua plurima munera verbis?
- Iam satis hoc fidei est laeto quod semine surgens
- Hinc arbor vitae celsis petit aera pomis:
- Illinc diuerso nocitura peritia fructu
- Notitiam rerum suspend# ab arbore legis.
- Ad gremium sacri nemoris quod sylua coronat
- Fons scatet & diti prolem virtute maritat
- Quadrifido tumidu lętus caput amne resoluens,
- Ditior oceano iugi, nam gurgite prono
- Ille suos donat latices, iste accipit omnes.
- Nec turget tamen: at minor est qui crescere tatis
- Fluctibus infusis qua qui decrescere nescit
- Amnibus effusis: quorum primo ordine Phison
- Prosilit exultans, fontis pars quarta beati:
447