Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Sed nec quod Medus redolet, vel crine soluto
  2. Fragrat Achemenius, quod molli diues amomo
  3. Assyrius, messisq; rubens Mareotica nardo,
  4. Quod Tartesiaci frutices, quod virga Sabaei,
  5. Quodq; Palaestinus lacero flet vulnere ramus:
  6. Omnia certatim hunc congesta putabis in hortu,
  7. Naq; huc cucta Deus pariter quae singula certis
  8. Accepit natura locis, conferta regessit.
  9. Motaq; dum leni vibrat nemus aura meatu,
  10. Vnum ex diuerso nectar permiscet odore:
  11. Fitq; nouu munus sibi nulla quod asserat arbor.
  12. Quaq; tremens blando sensim iactata fragore
  13. Commotis trepidat folijs, sonat arbore cuncta
  14. Hymnum sylua Deo, modulataq; sibilat aura
  15. Carmina, nec vacuus vanum quatit aera motus.
  16. Quippe apud autorem, qui totum mole sub vna
  17. Res rebus nectens alterna lege retentat,
  18. Nil temere fieri vel frustra credere par est.
  19. Quin etiam speciosa, nemus, syluaeq; coruscae
  20. Argumenta operum sunt, & plantaria rerum,