Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. mille replens numeros, decimi conpendia uersus,
  2. uiuentu.m certamen erat. sed crimina postquam
  3. infecere animos et nata in stirpe sequenti est
  4. culpa patrum peiorque suo maiore propago
  5. adiecit semper uitiis quod uinceret heres,
  6. succurrit uitae breuitas, quando hic modus unus
  7. augendi sceleris lucis qui terminus esset.
  8. namque Cainigenum cum se coniuncta profanis [*]( Gen. C, 2 )
  9. damnasset thalamis, melior cui uena, iuuentus,
  10. in uarium facinus sacro deserta fauore
  11. concidit atque hostem insidiis patefacta recepit
  12. talia fante deo: \'non semper noster in istis [*]( Gen. G, 3 )
  13. spiritus insistet populis nec differet ultra
  14. bis senos decies leti data tempora seri
  15. uita nocens annos, quoniam terrena secuti
  16. plus carnis quam mentis habent.\' siue ergo seuera
  17. naturam fregit sententia -iudicis almi,
  18. ut sic quemque reum brutae plus matris habere
  19. [*]( 333 annios (i exp. m3) 334 differrere (re alt. exp. m3) 335 uirtutibus (r s. u. m3) enoc (E supra e m3) 337 sedis (e supra i m3) 338 ha- beat. ego habet et 340 qui duceret ego qui ducit (it ex corr.; uoluit librarius ip) in 341 copendia 343 est (s exp. m1) 345 adiecit ego Adiecit (i supra e w3) ergo heres (e ex e pr. m3) 346 Succurrit (c pr. ex r m2, r alt. add. w3) 347 terminis (us supra is m2) 349 thalamis (i ex u) uena ego uenea 351 concidit ego Concedit recipit (e supra i pr. m3) 353 insistet B insistit diferet (ff supra f w3) 354 sinos (e supra i m3) decies (e pr. in ras. m*, i s. u. mx1) laeti 355 sequuti 357 natnram M Matura fregit ego (cf. III, 308) fecit )
    398
  20. argueret, qua natus erat, seu, munere primo
  21. quam dederat famulis sacra uirtute creandis,