Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. plana latent herbis, horrescunt edita dumis.
  2. heu quibus haec spectant oculis, quo pectore cernunt,
  3. quorum animis paradisus inest! neque causa doloris
  4. [*]( 14] Uerg. Aen. VIII, 348 horrida dumis. )[*]( 547 possit G Posset CLAUDII MAEII UICTORIS EXPLICIT. TRICI (i. e. feliciter) ALITIAS LIBER PRIMUS, )[*]( CL. MARII UICTORIS AAH0EIAE LIB. II M mg. sup. VI3 2 ut G Et 3 laeto 6 decedere G decidere (re s. u.) 9 rudis (e supra i w3) tum ego tam 10 Quae (ras. supra a) 12 Pondere (P m2 in ras.) congeries (u m2; u? m1) locata est ego locarat 15 cernunt (nunt m7 in ras., nit? ml) 16 paradysus (i supra y m3) . )
    385
  5. una subest, quod cunctorum iam plena malorum
  6. se pandit facies, sed, quod meminere bonorum.
  7. nunc honor ille sacri nemoris maiore sereno
  8. inradiat, nunc diuitias cumulatior edit
  9. silua beata suas, nunc pomis dulcior usus
  10. nectareusque sapor, uiuis nunc floribus halat
  11. tellus et absenti tristes perstringit odore.
  12. o quam non eadem meritis, paradise, rependis!
  13. te magis extollit conlatio deteriorum
  14. et peiora facis, miseris quae sola supersunt.
  15. hic uitae perit almus amor, penuria rerum
  16. insinuat iam dulce mori, ni maior egestas
  17. succurrat grauiore malo; nam uiscera edendi
  18. incendens rabie per cunctas ducit edaces,
  19. quas sterilis dat silua, dapes cogitque malignis
  20. herbarum dubias passim radicibus escas
  21. explorare cibis uitamque euadere talem