Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. se quaerat, dubii culpae hoc adscribere primae
  2. et poenae, uim nosse mali quod conpulit error,
  3. [*]( 519] Cypr. Gen. 125. 521] Cypr. Gen. 132; cf. Lucr. I, 196 uitamque tueri. 540] cf. Uerg. Aen. II, 274.. )[*]( 517 Sponte (Sp in ras. w2; fuit P) recussasti 517 sq. labori, uiue ministeriis Petschenig 520 ignaros (o ex u; o supra a m3) 522 at B et 523 adam (A supra a pr. ms) 524 quod ego quid 527 iam M tam misticus (y supra i pr. m3) 529 iussos G iussus decedere (de alt. s. M. m3) 531 nexos G nixus 533 uergente Brandes, uirgente (r exp. m3) 534 Uunde 535 expertis (e supra i TO3) expertisque (e supra i mn) 536 expertis (e supra i m3) 537 ruerint G ruerunt qui (id supra i m3) 539 comulat 540 Quanto (Q in ras.) aliut (d supra t w3) 542 et ego in, an Petschenig conpulit (m supra n m2) )
    384
  4. an hoc esse mori, uel, si grauiora supersunt,
  5. an detur reditus miseris, an fine perenni
  6. perdant quod superest, an, cum uia mortis amarae
  7. per lignum ingruerit mundo populisque futuris,
  8. possit adhuc aliquod per lignum uita redire.
    LIBER ALTER.
  1. Hactenus arcanam seriem, primordia mundi,
  2. ut sincera fides patuit, sine fraude cucurri,
  3. dum dignis leto uitiis terrena carerent.
  4. nunc hominum mores et iam mortalia uersu
  5. ingressum fas sit ueris miscere poetam.
  6. postquam sacratis decedere iussus uterque
  7. sedibus ac regnis genitalia contigit arua
  8. et propria stetit exul humo, miserabile, quali
  9. ore rudes stupeant tum barbara rura coloni,
  10. quae non frugifero distincta stipite uernant.
  11. nec species iuuat ulla soli, sed bruta coacto
  12. pondere congeries nec lecta mole locata est.
  13. ardua caute rigent, siluis depressa laborant,