De Machabeis

Victorinus, Marius

Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. charior es regno. uita quoque charior ipsa.
  2. tu potes in totum uictricem reddere matrem.
  3. tu finis partus. finisque future malorum.
  4. si te cura mei tangit. si matris odorem
  5. mente create tenes. quamuis et charus, et infans,
  6. hoc magis aure pia attende parentis. [*](Deest uerbum quale est dictis )
  7. primum disce puer quid sis post ista futurus.
  8. si patiens fueris. tunc te mihi chare futurum
  9. facta docent. fratrum sanctorum in parte locatus.
  10. et requie securus eris. dum secula cursus
  11. saeua suos peragunt. finito tempore longo
  12. hanc lucem repetens. aeternaque regna uidebis
  13. non maculata malis, sed erit concordia sanctis.
  14. nec morti locus ullus erit, nec bella citatis
  15. exercentur equis, sed pax aeterna manebit.
  16. matris. crede. tuae quae cupit esse salutis
  17. haec mihi cur tristi uultu sic dicta repellis?
  18. quid refugis? miserere mei, miserere tuique.
  19. si liceat prior ire uelim. uetat ecce, sed ibo
  20. tunc cum uictorem uidero te nate malorum.