De Machabeis
Victorinus, Marius
Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- ad quos ille breui sic est sermone locutus:
- credite posse deum quicquid petieritis illum
- sed tamen hanc uirgam amnemque diffindere saxum.
- ut ueniant fontes tota regione morati,
- percussitque simul. dicto uelocius omnes
- emisit saxum fontes dulcedine prima.
- confiteor totus cum sit tibi debitor orbis,
- tu quicquid possunt gentes. potes omnia solus.
- tu mortale genus curas. onerasque, leuasque,
- te precor attonita mente confirma timentem:
- ne desit fratrum numero meus infimus infans.
- ignarusque sui. quem iam procul ecce teneri
- conspicio, turba circunueniente frequenti.hunc
- propter solum lachrymas, quas comouet aetas,
- unus enim superest. de quo mihi maxima cura est.
- ne tener ignoret qua sit de gente creatus.
- hunc ego si possim secreto apprehendere solum
- blandirer. patriumque genus, patriamque docerem. [*]( 315 omnem 318 quaesitam 320 dare] daret ut 323 amnemque] durum 325 amnis 327 sic tibi 330 confirma mente 334 lacrymas 337 apprendere )[*]( 313mortis pharao 314numero 315 transtullit amnem 316 diremit 318 quesitas 319 umor querenter: ter (pro tur ut uid.) in litura al. m 320 inoysen 321 breui sermone sic est 322 illum] ab illo 323 amneque defundere saiu in lituru (antea fuit ab illoj 324 ut: t in lit. (pro m?) uenient morati] rorari 326 fontis 328 quidquid 329onorasque 330 timente 331 infirmus 332 ecce 334 lacrimas comouit 837 adprehendere 338 blandirem et patrium genus )
- sed quacunque tamen potero solatia mittam:
- parue puer. tenerisque tuis mihi charior annis.
268