Carmen De Iona et Ninive
Pseudo-Tertullian
Pseudo-Tertullian. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- ipsa etiam infringi dubitans inflectitur arbor.
- nauticus interea gemitus uoxque omnia temptat
- pro rate proque anima: spiras mandare morantes.
- oblaqueare mitram. clauorum stringere nisus
- atque reluctantes impellere pectore giros.
- pars maris interni putidum graue odore uicissim
- egerit. at rapiunt (pars) merces atque onus omne
- praecipitant certantque pericula uincere damnis.
- sunt miserae uoces ad singula fragmina ponti.
- expanduntque manus nullorum ad numina diuum.
- quos maris et caeli uis non timet: haut minus illos
- puppibus abstrusos irato turbine mergunt.
- Nescius haec reus ipse cauo sub fornice puppis
- stertens inflata resonabat nare soporem. [*]( 36 ionam J\'p ionan YT 37 mclo l\'p pelago YT 39 „alias r. c. fluctiuago" luret de cod. p conccssa est P concussa est p concussae YT It 40 palpitat PpT1 pulpitat T pulpitar V antenna fmn p) Pp antemnae ne V, VT 41 ipse Tl 42 gemitnsj geminus p genitus Oehler uoxque P clamor p (unde labor Riuin.) timor YT tempta J" 48 animas ft pheras 1\' animas speros pIa. spiras T a. spira J" mondarc V* mundare Juret momntes l\'p morantis VT 44 obliquare Riuin. mithram YT methram P muthram p1 risus 1\' 45 Atque reluctantes P vel reluctantesa nellere luctantes YT m-li cltutantes lltrd inpellere Y pectores T giros PV gvros T nigyros px 46 putidum P puteum YTp graue olere l\'p grauem odore YT uicissim| uicirls I" 4T*Egerit at Peiper Egeritur P egregiae YTpx egregias Iuret rapiunt pars Peiper rapiunt com. pars uel tum; 1\' rapiunt tum YT tunc rapiunt pl umncs p 4r certansque paricnla 1* damnos P 49 sunt Pp tum YT 50 expandunt Pp expanse r expansilt T nulloruml multorum rec. m. 88. p1 numina Pp nomina YT lumina luret 51 haud T aut P\'p1V minos 1" munus pl 52 pupibus P abstrusa siratos P1 mergunt P mergens YTp 53 necius P cauae C Barth fonnicc P 54 stertens J\' stertentem YT stcrncntcm p resonabant T\' )
- iam tunc in somno domini formando figuram.
- hunc simul undisequae cogit qui munia prorae.
- pace soporatum placidaque quiete superbum
- increpat inpulsans: .. Quid. ait, discrimine in isto
- somnia more capis tantoque in turbine ponti
- solus habes? en unda operit, spes unica diuum est.
224