De Spectaculis
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Qui status fidei, quae ratio ueritatis, quod praescriptum disciplinae inter cetera saecularium errorum etiam spectaculorum uoluptates adimat, dei serui, cognoscite, qui cum maxime ad deum acceditis, recognoscite, qui iam accessisse uos testificati et confessi estis, tne aut ignorando, aut dissimulando quis peccet. tanta est enim uoluptatium uis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem. ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa aduersus nos ita argumentari consuerunt: nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solacia extrinsecus oculorum uel aurium nec uero deum offendi oblectatione hominis, qua saluo erga deum metu et honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit. atquin hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum ista non competant uerae religioni et uero obsequio erga uerum deum. sunt qui existimant Christianos, expeditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione uoluptatium erudiri, quo facilius uitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam superuacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non diuino praescripto [*]( 2 DE CORONA EX | IINCIP DE SPECTj A DE SPECTACVLIS LIBER B 3 qui Gel: quis AB 8 uis uoluptatum B et om. A 9 occansionem A 10 aut utrumque. adhuc B 11 blandiuntur B qui Urs: quae B argumentari Gel: argumenta argumentari (A)B 12 post. in om. B 13 tanta Big: tua tanta B uerbo B 14 quo B 15 atqui in B 17 isthaec B 18 existiment B Christianos, expeditum Urs: Christianum expeditum B, XX sexpeditum A mortis A 19 obstione A uoluptatum B 20 ne B 21 superuacuum B fecerint B 22 definitum ABmg, descriptum B ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 1 )
Iam uero nemo est, qui non hoc quoque praetendat: omnia a deo instituta et homini attributa, sicut praedicamus, et utique bona, ut omnia boni auctoris; inter haec deputari uniuersa ista, ex quibus spectacula instruuntur, equum uerbi gratia et leonem et uires corporis et uocis suauitates; igitur neque alienum uideri posse neque inimicum deo, quod de conditione constet ipsius, neque cultoribus dei deputandum, quod ei non sit inimicum, quia nec alienum. plane et ipsae extructiones locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae dei res sunt, qui ea ad instrumentum terrae dedit; sed et ipsi actus sub caelo dei transiguntur. quam sapiens argumentatrix sibi uidetur ignorantia humana, praesertim, cum aliquid eiusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere. plures denique inuenias, quos, magis periculum uoluptatis quam uitae auocet ab hac secta. nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, uoluptatem etiam sapiens ut optatam non contemnit, cum alia non sit et stulto et sapienti uitae gratia nisi uoluptas. nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deum esse uniuersitatis conditorem eamque uniuer sitatem tam bonam quam homini mancipatam. sed quia non penitus deum norunt nisi naturali iure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo, necesse est ignorent, qualiter administrari aut iubeat aut [*](1 perseuerantis A tantis in scripsi: in tantis B; tantis om. A 2 dno A, deum B 3 aperto mauolt E. Klmsmannns tantum scripsi: tantae AB obseruatio C, ad \'obstinationem Leopoldus, obstinationis Hildebrandius 7 bona omnia ut B 8 instruuntur, equum Rig: instruuntur. cum B, in A ins et quum supersunt instruuntur circum Gel 10 dei G 11 dei deputandum Leopoldus: dei putandum B, dei uitandum C, eius deputandum E. Klussmannus 12 ei Klussmannus: dei AB 14 sint B 17 post. de onl. A 18 admittere A 19 auocet Gel: euocet AB 20 existim A 21 optatam Hartelius: tantam AB, datam Oehlerus, utendam lun contempn (sequens littera utrum o an e fuerit incertum) A 27 aut iubeat aut prohibeat Gel: iubeat A, aut iuberet aut prohiberet B )
hac conscientia instructi aduersus opinionem ethnicorum conuertamur magis ad nostrorum detractatus. quorundam enim fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur seruis dei abstinentia eiusmodi. plane nusquam inuenimus, quemadmodum aperte positum est: non occides, non idolum coles, non adulterium, non fraudem admitt es, ita exerte definitum: non ibis in circum, non in [*]( 24] Exod. 20, 13.4. 14. 15. ) [*]( 1 corpori Gel: ....... A, cum corpore B 2 et fraudum et iniquitatum B 3 etiam «eripsiYtantam (A)B, tantum Urs, omnem E.Klussmannus, cunctam Hartelius 4 gitatam A 5 exitum] uanumBmj operum Gel: operas AB quos damnat B 6 operae A 8 a conditis om. A qui dno A, quid non B 9 inspicimus B et interpolatorem Oehlerus: etiam palatorem B, ....... ploratorem A, etiam interpolatorem Gel 10 nec] neque B dubitari B 12 interplorato ......... ab (om. et aemulatoris) A 13 quin uniuersam Urs pariter ... institutam om. B 15 demutatam Gel, demutarit Urs 17 do dominationem A 18 instructa A opionem A, opiniones B 19 retractatus Urs 20 ab hac abdicatione Bmg 26 exerte] est certe Big in circum ibis B )
Ne quis argutari nos putet, ad principalem auctoritatem conuertar ipsius signaculi nostri. cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae uerba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis eius ore nostro contestamur. quid erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria ? ex qua, omnis immundus et nequam spiritus ut ita dixerim, quia nec diutius, de hoc. igitur si ex idololatria uniuersam spectaculorum para; turam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lauacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian. commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleuerint, exinde titulos quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur. si quid ex his non ad idolum pertinuerit, id neque ad idololatrian neque ad nostram eierationem pertinebit.
De originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes plures nostrorum † artis nec aliunde inuestigandum fuit quam de instrumentis ethnicalium litterarum. extaut auctores multi, qui super ista re commentarios ediderunt. ab his ludorum origo sic traditur: Lydos ex Asia transuenas in Etruria consedisse Timaeus refert duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regni contentione. igitur in Etruria inter ceteros ritus supers titionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt. inde Romani arcessitos artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludii a Lydis uocarentur. sed etsi Varro [*]( .1 argutari Iun: argumentari AB 5 ac B pompe A 7 post spiritus et post quia lacunas signauit E. Klmsmawnus 10 specula A 12 idololatriam B sic semper 13 incunabulis B, ab incunabulis Iun 14 quorundam del. 0. Iahnius 16 tum om. A 17 id non fuisse in A uidetwr neque ad idololatrian ovi. A 18 \'deniq; A post pertinebit Jacuna in A: quam expleuit m. s. XVI titulo VNDE LVDI Dicti 19 et] ex E. Klussmanum 20 artis A, non altius Iwn, actis Big, E. Klussmawms 23 ludos A 24 tymeus A Tyrrheno B suo cesserat ex Isidoro Gel: suo successerat B, ...... cesserat A 26 specula A 27 accersitos B 28 ludii a Lydis scripsi: ludi a Lydis B, lulydis A )
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur. Megalenses enim et Apollinares, item Cereales et Neptunales et Latiares et Florales in commune celebrantur; reliqui ludorum de natalibus et sollemnibus regum et publicis prosperitatibus et municipalibus festis superstitionis causas habent. inter quos etiam priuatorum memoriis legatariae editiones parentant, id quoque secundum institutionis antiquitatem. nam et a primordio bifariam ludi censebantur, sacri et funebres id est deis nationum et mortuis. sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perueniat, quibus renuntiamus. licebit mortuis, licebit deis suis faciant, perinde mortuis suis ut diis faciunt; una condicio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra aduersus idololatrian.
Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de Communibus causis. perinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae. sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen: pompa praecedens, quorum sit in semetipsa probans de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis, de exuuiis. quanta praeterea sacra quanta sacrificia praecedant, intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moueantur, sciunt homines illius urbis, in qua [*](2 reatum. DE TITVLIS AB 3 primae litterae uerbi accedit manus antiqua LVG|DYN|VM intulit 5 dolo A uniuscuiusque [un 6 enim om. B 7 laciares A 8 solemnitatibus B 9 fastis Bmg superstitionibusque Heraldus, superstitiosis Leopoldus 10 causas originis B 15 licet B 16 Ucet B faciunt A perinde scripsi: proinde AB suis ut diis om. A 17 faciant B 19 DE APPARATIBVS AB igitur om. A 20 proinde B 21 raeatu A genitali C 22 pompalior [un 23 propriae A praecedit Gel 24 semelipsa A 25 curibus A armomagis B 26 post exuuiis lacunam signauit E. Klussmannus 27 quod collegia A quod officia A )
Ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli principaliter consecratur. cuius aedes in medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putauerunt sub tecto consecrandum quem in aperto habent. qui spectaculum primum a Circa [habent] Soli patri suo, ut uolunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur. plane uenefica eis utique negotium gessit hoc nomine, quorum sacerdos erat, daemoniis et angelis scilicet. quot igitur in habitu loci illius idololattias recognoscis ? singula ornamenta circi singula templa sunt. oua honori Castorum adscribunt qui illos otio editos credendo de cygno Ioue non erubescunt. delphines Neptuno uomunt, columnae Sessias a sementationibus, Messias a messibus, Tutulinas a tutela fructuum sustinent; ante eas [tres arae, trinis deis parent, Magnis Potentibus Valentibus. eosdem Samothracas existimant. obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat,, Soli prostituta. scriptura eius unde eius et census: de Aegypto [*](3 inquirantur Wissowa: inquiuantur AB 6 lactmam signaui eius] cuius Hartelius sit A, q, B, quo Pam, si Oehlerus, scilicet E. Klussmannus 9 uel sordide E. Klussmanum 10 et] sed B 11 DE LOCO AB 12 aedis A in lsidorus: om. AB 13 putauerint B 14 qui A, quod B 15 Circe B habent del. Iun ut uolunt om. A aeditum A 16 argutantur Iun uenefica eis Gel: beneficia eius AB 17 sacerdo*** (sos erasum videtur) A erat om. A 18 ipsius B 21 de cygno B, decus cyno A 22 columnas B Seias Scheiffelius 23 Tutelinas Pam, tutelis B ante eas E. Klussmannus: anteas AB, ante has Gel tinis A 24 ualentibus om. A 25 enormitas B, enormitates ABmg. hermateles ABmg, Termateles B, Hermapion La Cerda, Demoteles susp. E. Klussmannus af........... solij. 26 prostituta 2J, prostitutas ABmg eius et] eius jB)
Nunc de artificio quo circenses exhibentur. res equestris retro simplex: de dorso agebatur, et utique communis usus; reus non erat. sed cum ad ludos coactus est, transiit a dei munere ad daemoniorum officia. itaque Castori et Polluci [*](1 demonu A 2 ea B, et A 3 delitescit. Murtia Lat eas add. E.Klussmannus, has add. Rig idolum] id olim Lat 4 amoris Gel: marmoris B, marmoris ex mormoris A, marcoris Rig 5 uouere B quot Gel: quod AB numina Isidorus 12 urgente B 13 proprium om. A 18 serapaeum A 19 uel] et B 20 et si loca B 21 quaeque B 22 de contaminatis contaminamur om. A 24 his B 26 DE ARTE CIRCI AB circensex A corr. 28 reatus Isidorus transiit C, trasiit A, transit B 29 demoniorum A )
Erichthonius, Mineruae et Vulcani filius, et quidem de caduca in terram libidine, portentum est daemonicum, immo diabolus ipse, non coluber. si uero Trochilus Argiuus auctor est currus, primae Iunoni id opus suum dedicauit. si Romae Romulus quadrigam primus ostendit, puto et ipse inter idola conscriptus est, si idem est Quirinus. talibus auctoribus quadrigae productae merito et aurigas coloribus idololatriae uestierunt. namque initio duo soli fuerunt, albus et russeus. albus hiemi ob niues candidas, russeus aestati ob solis ruborem uoti erantsed postea tam uoluptate quam superstitione prouecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecrauerunt, prasinum uero Terrae matri uel uerno, uenetum Caelo et Mari uel autumno. cum autem omnis species idololatriae damnata sit a deo, utique etiam illa damnatur, quae elementis mundialibus profanatur.
- Primus Erichthonius currus et quattuor ausus
- Iungere equos rapidusque rotis insistere uictor
.
Tanseamus ad scaenicas res, quarum et originem com-. munem et] titulos pares secundum ipsam ab initio ludorum appellationem et administrationem coniunctam cum re equestri iam ostendimus. apparatus ? ł\\ratus etiam ex ea parte consortes, qua [*]( 5] Vergil. Georg. III, 113. ) [*]( 1 aequos A 3 hip ............... gas lunae A: omissa erant igitur pleraque seiugas ex Isidoro E. Klussmannus: de iugo B Ioui add. ex Isidoro E. Klussmannus 5 ericthonius A equos ausus iungere B 6 aequos A rapidisque Urs 7 erictonius A uulgani A caduta A 9 Trochilus Pam: ut prophylus ABmg, ut Acrophilus B 10 patriae Lat, Urs, primi Oehlerus sum A 13 namque initio Balm: nam aequi initio A, nam initio equi B, et ab initio equi Urs, et ab initio Gel 14 et 15 russeus ABmg, roseus B, Isidorus 16 et A roseum B, Isidorus 17 mati A 18 uerno B, uero A uenetum ... autumno om. A 22 DE THEATRO AB 24 et administrationem om. A 25sq. quae ad scaenam spectant, a templis B, quae adscaenamspectat.nam a templis Gel, qua adscaenam. nam a templisRig )
Origo istis de ludorum propinquitate est. inde et ipsi sacri uel funebres instituti aut deis nationum aut mortuis fiunt. perinde tituli: Olympia Ioui, quae sunt Romae Capitolina, item Herculi Nemea, Neptuno Isthmia, ceteri mortuorum uarii agones. quid ergo mirum, si uel apparatus agonum idololatria [*](+1 oderis Gel: odoris B, odor .. A Christiane ... odisse B, Isidorus, om. ABmg 3 DE ARTIBVS AB quarum Iun, quae eorum E. Klussmannus auctores B, auctorum A 4 nec Gel: ne B, et A 6 et institutis B 7 scilicet daemones del. Meursius 8 honeribus A, oneribus Bmg dica ... se A 9 earum om. A nec om. B non uacare B institores Iwn 10 dii AB ad om. A pertinent A 11 percepisse scripsi: perscripsisse B, praescripsisse A 12 caetera A 13 a deo auocarent B, adomiauocarent A, a domini misericordia auocarent E. Klussmannus 15 procuratum ABmg, praeoccupatum B 18 acturi Rig: acturae AB, facturae E. Klussmannus constituerant C 19 DE AGONI- BVS A 22 perinde scripsi: proinde AB C tituli A C, om. B cui La Cerda capitolia A 23 nemaea B sthmia A mortuorum uarii BmgC, mortuarii uarii B, mortuarii A 24 si uel E. Klussmannus: si ut A, sicut B, si et Oehlerus idololatriae B conpurcat A )
Superest illius insignissimi spectaculi ac receptissimi recognitio. munus dictum est ab officio, quoniam officium etiam muneris nomen est. officium autem mortuis hoc spectaculo facere se, ueteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniore atrocitate temperauerunt. nam olim, quoniam animas defunctorum humaniorno sanguine propitiari creditum erat, captiuos uel mali status seruos mercati in exequiis immolabant. postea placuit impietatem uoluptate adumbrare. itaque quos parauerant, armis quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos erogabant. ita mortem homicidiis consolabantur. haec tmunep:i origo. sed paulatim prouecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia feriarum uoluptati satis non fiebat nisi et feris humana corpora dissiparentur. quod ergo mortuis litabatur, utique parentationi deputabatur; tquae species, proinde idololatria est, quoniam et idololatria parentationis est species: tam haec quam illa mortuis ministrat. in mortuorum autem idolis daemonia consistunt. ut et titulos considerem, licet transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores uiuentium, [*](3 at de loco seclusit Scal 4 lacunam signavi: theatrum et alia praeterea intercidisse videntur 5 per duellum om. A in stadio Hildebrandius: .. statio A, aut stadio B, ut stadio Gel 6 eius AC, om. B sollempnitates A 9 DE MVNERE AB insignissimis A corr., indignissimi Iwn ac receptissimi Oehlerus: acceptissimi AB, sed acceptissimi Iim, ac septissimi Rig, atque acceptissimi Leopoldus 12 arbitrabantur B, arbitrantur A 15 mali status Rig: ....... tus A malo ingenio B male ingeniatos fort. 16 parauerant armis, quibus vulgo: rectius distinxi, parauerant armis, artibus quibus E. Klussmannus 19 muneris B 21 feriarum E. KluSstnannus: ferarum AB, ferrum C uoluptatis A corr. faciebat C 26 consideremus B )
Satis, opinor, impleuimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus. non quod idolum sit aliquid, ut apostolus ait, sed quoniam quae faciunt daemoniis faciunt consistentibus scilicet tin consecrationibus idolorum, sine mortuorum siue, ut putant, deorum. propterea igitur, quoniam utraque species idolorum condicionis unius est, dum mortui et dei unum sunt, utraque idololatria abstinemus. nec minus templa quam monumenta despuimus, neutram aram nouimus, neutram effigiem adoramus, non sacrificamus, non parentamus. sed neque de sacrificio et parentato edimus, quia non possumus cenam dei edere et cenam daemoniorum. si ergo gulam et uentrem ab inquinamentis [*]( 18] 1 Cor. 8, 4. 10, 19. 20. 27] 1 Cor. 10, 21. ) [*]( 4 interpraetabimur A 5 purae A 6 fasciae Pam 8 ergo B horrido B loco om. A 9 periuria B, iniuria A, quod E. Klmsmanno placuit, sed ita, ut ante lacunam signaret 10 numinibus Lipsius 11 in mg. min: Ite V reliqua iam non apparent 14 satis opinor impleuimus om. A 16 artificiis ltm: sacrificiis AB quo Gel: quod AB sumus B 17 compere A qui bis Urs: quibus B, qui A 18 quoniam quae Hildebrandim: quo ........ A, quod quae B 22 dei ABmg, alii B 23 dispuimus A 24 aram om. A 25 sacrificato B 26 caenam A sic fere semper )
Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subiectum sufficere debet ad abdicationem spectaculorum, alia iam ratione tractemus ex abundanti, propter eos maxime qui sibi blandiumtur quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit. quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur. nam sicut pecuniae uel dignitatis uel gulae uel libidinis uel gloriae, ita et uolupta tis concupiscentia est; species autem uoluptatis etiam spectacula . opinor, generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et uoluptates, aeque generaliter intellectae uoluptates specialiter et in spectacula disseruntur.
Ceterum rettulimus supra de locorum condicione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae, simul inquinamentum combiberunt, tunc etiam in alteros respuunt. uiderit ergo, ut diximus, principalis titulus, idololatria; reliquas ipsarum rerum qualitates contra ut dei omnes feramus. deus praecepit spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum, tranquillitate et leni- tate et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non, dolore inquietare. huic quomodo cum spectaculis poterit [*]( 21] Ephes. 4, 30.. ) [*]( 1 magis B, mis A et aures et oculos E. Klussmanntcs : ........ et oculos A, oculos et aures B 2 uegrothytis A 3 sed ... digeruntur om. A 4 intestimuru A 5 interim seposito (posito) fort. nomine Urs: nosse ne AB, noscimine susp. E. Klussmannus subiectum A, subiici cum B 6 deberet B 9 spectaculisABC, litterisBmg 13 nomina concupiscentiae C 14 et B: utA aeque ... uoluptates om. A 15 differuntur La Cerda, discernuntur fort. 17 semetipsa nos B, sema sanos A 18 combiberint B etiam scripsi: & tantum A, et B, iterum E. Klussmannus, et totum Hartelius in om. A in alteros respuunt B, alter ore spuunt A 19 ergo om. A 20 idololatriae B rerum ipsarum B contra ut dei omnes feramus Klussmannus: contra di oms feramus A, contrarios omnes feramus dei B, contrariis omnes feramus Gel, contrariis conferamus Lat, contrarias omnes feramus dei Oehlerus 22 natare A 24 huic quomodo cum B, huic modicum ABmg, huiusmodi cum E. Klussmannus )
Cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a circo, ubi proprie furor praesidet. aspice populum ad id spectaculum iam cum furore uenientem, iam tumultuosum, iam caecum, iam de sponsionibus concitatum. tardus est illi pr[aetor, semper oculi in urna eius cum sortibus uolutantur. dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae [*](16] Ps. 49, 18. ) [*]( 1 enim om. A 2 et om. A 3 et om. A per quam ... aemulatio om. A 5 quae cum his om. A 6 qui modeste et probe B, quo modo honeste probes A fruitur B, Ifrui A 7 uel aetatis om. A 8 tamen immobilis animi B, tam eni mobili animi A, tamen immobili animo C est et E.Klussmannus: et A, est BC, est uel fort. tatita A 9 affectus A 10 ipse A 11 ceterum ... affectus om. A 12 sed om. B 13 autem AB, item Hildebrandius, om. E. Klussmannus et om. A 14 simul ABmg, similem B 16 faciamus B factitantibus C, facitantibus A, facientibus B non om. A 18 secularib; A 19 saeparamur A 21 omnis A 23 id om. A 23 sq. iam tunc tumultuosum A 26 ad om. A. ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 2 )
Similiter inpudicitiam omnem amoliri iubemur. hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est priuatum consistorium inpudicitiae, ubi nihil probatur quam quod alibi non probatur. ita summa gratia eius de spurcitia plurimum con- cinnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per muliebres res repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scaena erubescant, quam [*]( 7] cf. Matth. 20, 14. ) [*](1 cognosco A 4 figura B, gula A 5 animo sed A 6 inde B, lude A maledicti A 7 suum consecuturi sunt A, consecuturi sint suum B, consecuturi suum Gel 8 qui prius om. A 10 quicquid optant om. A quidquod A 11 ab illis B 15 sint A corr. 16 quid om. A 17 circus sic A alicubi ABC, aliubi Gel 19 nec inpudicitiam omnem amare iubemur ABmg, nec impudicitiam omnem amandare iubemur? Oehlerus, pudicitiam omnem amare iubemur E. Klussmannus 20 a theatro B, li heatro A priuum Scal 21 impudentiae Bmg quam om. A 23 gesticulator Lat 24 muliebres res praesentat (repraesentat ego) E. Klussmannus: muliebres repraesentat AB, mulieres repraesentat Gel sensum add. E. Rlussmannus sexum pudoris B 25 quam in scaena erubescant om. A in scena Gel: scaenae B )
Quodsi et stadium contendas in scripturis nominari, sane obtinebis. sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo [*]( 26J 1 Cor. 9, 24. ) [*]( 1 ex corpore A, in corpore B 2 prostribula A libininis A corr. 4 so solis A perque Gel: per quae AB 6 etiam AB, ea Gel, om. E.Klussmanum 7 et in B, et sn A 8 erubescat senatus om.A 10 annon B erubescunt B \' 11 quod A, quae B 13 iudicatum iri Urs 15 oculos et aures B 18 pudicitiae A sin Gel 19 secularis A 20 nobis om. A illis om. A 21 et de spectaculorum A lusorium uel agonisticum schema Scal 22 quodsi Urs: quod sint AB sunt add. E. Klussmcmnus comediae A corr. 23 aut libidinum A actrices Urs: auctrices AB 24 aut atrocis aut uilis om. A 25 est] ipsa re est fort. reigitur A corr. m. al. 26 non nominari (non eras.) A 27 conspectui B ) [*]( 2* )
Exspectabimus nunc ut et amphitheatri repudium de scripturis petamus? si saeuitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum. si tales sumus quales dicimur, delectemur sanguine humano. bonum est cum puniuntur nocentes. quis hoc nisi tamen nocens negabit? et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur. quis autem mihi sponsor est, nocentes semper uel ad bestias uel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iniudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis? quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. certe quidem gladiatores innocentes in ludum ueneunt, ut publicae uoluptatis hostiae fiant. etiam # qui damnantur in ludum, quale est ut de leuiore delicto in homicidas emendatione proficiant? sed haec ethnicis respondi. [*]( 2 quaecuq; A 4 et saltus om. A uires B, res A 6 supergressa et A, supergressae B, supergressa sed Lat, supergressa Urs 7 palestrica A 8 ipsi A caestus E. Klussmannus: gestus AB ocupandum A 9 delabendum B 11 ut et B, et A . ampiteatri A 12 petamus om. A 13 ampitheatrum A 14 si tales sumus quales sumus. quales dicimur sanguinis humani. A 15 sq. nisi tantum B, nisi Gel 16 innocens ABmg supplicio ex suppicio uel subpicio A 17 oportet B, potest ABmg competat A 22 defensionis ABmg, defendentis B 23 mali B, alii A nesciam B quum A 24 sapio fort. 25 ueniunt B 26 de om. A 27 homicidiis fort. haec om. A )
Quam uana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiuersatione amittendae uoluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter uel localiter in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conuentibus inseri seruum dei. nouam proxime defensionem suauiludii cuiusdam audiui. sol, inquit, immo ipse etiam deus de caelo spectat nec contaminatur. sane, sol et in cloacam radios suos defert nec inquinatur. utinam autem deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes iudicium euaderemus. sed spectat et latrocinia, spectat et falsa et adulteria et fraudes et idololatrias et spectacula ipsa. et idcirco ergo nos non spectabimus, ne uideamur ab illo qui spectat omnia. comparas, homo, reum et iudicem, reum, qui, quia uidetur, reus est, iudicem, qui, quia uidet, iudex est. numquid ergo et extra limites circi furori studemus et extra cardines theatri impudicitiae intendimus et insolentiae extra stadium et immisericordiae extra amphitheatrum, quoniam deus etiam extra cameras et gradus et t apulias oculos habet? erramus: nusquam et numquam excusatur quod deus damnat, nusquam et nunquam licet quod semper et ubique non licet. haec est ueritatis integritas et, quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non inmutare sententiam nec uariare iudicium. non potest aliud esse, quod uere quidem est bonum seu malum.