De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Plane, si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitum querulus- Ius, merito uideretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset, resurrectionis uero spes apud illum saepissime cecinisset, manifestus est de corporum interitu labefactans fiduciam resurrectionis. ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat. quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione haerebat Israhel, non idcirco in parabola accipienda esset reuelationis intentio sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et auerteret a respectu praesentium rerum. ad hoc enim et alii prophetae: exibitis — de sepulcris- uelut uituli de uinculis soluti et conculcabitis inimicos, et rursus: gaudebit cor uestrum, et ossa uestra uelut herba orientur, quia et herba de [*]( 8] Ez. 37, 14. 25] Mal. 4, 2. 26] Es. 66, 14. - ) [*]( 4 qua MF, quia P (corr. m. 1 in quasi), quasi R uulgo 8 cognoscentea F 10 facturus Lquam locutus, B, facturus PMF 12 musitaret PM 13 exitum PMF, exitu Gel (prob. Eng) 15 consulatus M 17 cecinisset PMF (cf. 49, 12\', cecidisset Gel <et) manifestus Rig 18 resurrectionis, ita Rig restruebat PMFRXB, restituebat R3GN 20 haerebat PMF, maerebat Gel Israel R. israheli PMF 24 alibi R3 prophetae Rig: prophetes PMF 26 rursum Gel 27 uelut herba Bmg, uelociter PMF )

70
dissolutione et corruptela seminis reformatur. in summa: si proprie in Israhelis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israheli tantummodo uerum et omnibus gentibus eadem spes adnuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum et de sepulcris exsuscitandorum mortuorum? de omnibus enim dictum est: uiuent mortui, exurgent de sepulcris: ros enim, qui a te, medela ossibus eorum. item alibi: ueniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. quando? cum praeterire coeperit habitus mundi huius. supra enim: quemadmodum caelum nouum et terra noua, quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen uestrum. tunc ergo et quod subicit implebitur: et exibunt, utique de sepulcris, et uidebunt artus eorum, qui impie egerunt, quoniam uermis illorum non decidet et ignis illorum non extinguetur, et erit satis conspectui omni carni, scilicet quae resuscitata et egressa de sepulcris dominum pro hac gratia adorabit.

Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio uidea-I tur praedicari, quae sepulcris demandantur, habes scriptum: et mandabo piscibus maris et eructabunt ossa, quae sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem et os ad o s. ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur et cete-I rae bestiae et alites carniuorae, ut uomant quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de omnibus bestiis? non utique. sed idcirco nominantur bestiae et pisces, in redibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur [*](6] Es. 26, 19. 8] Es. 66, 23. 10] Es. 66, 22. 13] Es. 66, 24. 21] ?? (cf. Apoc. 20, 13) ) [*]( 2 ossium RF 5 exsuscitandorum MFGel: excitandorum P 6 exurgent PMF, (et) exurgent R uulgo 7 qui a te PMF, qui a te (est) Gel medela (eet> Pam 9 meo Gel: domini eo PMF 11 nouum om. MF 13 subicit Gel: suum dicit PMF 15 illorum MF, eorum P ttulgo 16 erit satis PMF, erunt Gel reliqui 21 eructuabunt F 22 faciam Bmg, facient PMF 24 uomant PMFB1, reuomant Bs uuigo 27 redibitionem PMF, redibitione Gel )

71
resurrectio etiam deuoratorum corporum, cum de ipsis deuoratoribus exactio edicitur. puto autem huius quoque diuinae potestatis documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam, carnem atque animam, de aluo piscis euoluitur, — et utique triduo concoquendae carni (tam) uiscera ceti suffecissent quam capulum, quam sepulcrum, quam senium requietae atque conditae alicuius sepulturae, — saluo eo, quod et bestia feros in Christianum uel maxime nomen homines uel ipsos etiam iniquitatis angelos figurauit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi et credendi diligentior quam contendendi et diuinae potius sapientiae religiosus quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum in carnes et cutes et neruos et ossa, aliud quid haec comm.entabitur, quasi non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur? aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non seueritas iudicii, non quodcumque est resurrectio, aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur, ex quibus homo structus est, in quem destinatur. illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossuum et carnium et neruorum et sepulcrorum requiro, cur, si quando in animam quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur nec transfingunt eam in alterius rei argumentum, cum uero in aliquam speciem corporalem quid edicitur, omnia potius adseuerant quam quod nominatur? si corporalia parabolae, ergo et animalia, si non et animalia, ergo nec corporalia. tam enim corpus homo quam et anima; ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere. [*](4] cf. Ion. 2, 11. 5] cf. Ion. 2, 1. ) [*]( 3 utramque substantiam MF, utraque substantia P 4 carnem atque animam MF, carne atque anima P piscis M (bestiae s. u. a m. 2) euomitur Lat 5 parenthesin indicaui utique P, utrique MF triduo P, triduum MF tam addidi 7 conditae (o condiendi uerbo scilicet) PMF, reconditae Gel reliqui bestia scripsi: bestias PMF 8 hominis PR1 13 carne sed M 20 ossium S 22 transfingunt PMF, transfigunt R, transfigurant Gel )
72

Satis haec de prophetico instrumento. ad euangelia nunc prouoco, hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum, qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum sit: haec omnia locutus est Iesus in parabolis et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet ad Iudaeos. nam et discipuli: quare, aiunt, in parabolis loqueris? et dominus: propterea in parabolis loquor ad eos, ut uidentes non uideant et audien tes non audiant, secundum Esaiam. quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam non ad omnes; si (non) ad omnes in parabolis, iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad quosdam, ad quosdam autem, dum ad ludaeos; nonnumquam plane et ad discipulos. sed quomodo referat scriptura considera: dicebat autem et parabolam ad eos. ergo et non parabolam dicebat, quia non notaretur, cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. et tamen nullam parabolam non aut ab ipso inuenias edissertatam, ut de seminatore in uerbi administrationem, aut a commentatore euangelii praeluminatam, ut iudicis superbi et uiduae instantis ad perseuerantiam orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. quodsi nec parabolae obumbrant euangelii lucem, tanto abest, ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. definitionibus autem et sententiis dominus edicit siue iudicium siue regnum dei sine resurrectionem. tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die iudicii, et: dicite illis, quod adpropinquauerit regnum dei, et: retribuetur tibi in resurrectione iustorum. si [*]( 4] Matth. 13, 34. 6] Matth. 13, 10. 7] Matth. 13, 13. 9] cf. Matth. 13, 14; Es. 6, 9. 14J Luc. 18, 9. 17J cf. Matth. 13, 18-23. 19J cf. Luc. 18, 1-5. 20J cf. Luc. 13, 6-9. 26] Matth. 11, 24. 271 Matth. 10, 7. 28] Luc. 14, 14. ) [*]( 4 sit MF, estP uulgo 6 ad iudaeos MF, iudaeos P uulgo 10 non (alt.) add.RS 11 etadquosdam Gel 13 scriptura om. F 14 parabolam om. Gel 17 edissertatam H3, edisseratam PMFR1 edissertam C 18 administrationem PMF, administratione R uulgo 26 sydoni F, sidone M, sydon et P )

73
nomina absolute sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in parabolas compellantur, quae ad dispositionem et transactionem regni et passionem iudicii et resurrectionis praedicantur; atque ita corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia, quia non figurata. nam et ideo praestruximus tam corpus animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a domino significari in omni resurrectionis mentione, salua animali, quam et ipsam pauci receperunt.