Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium omnibus bonae mentis, quamquam rara nec facile perfecta uixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura compresserit, siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur. sed ut mala magis uincunt, quod ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec cogi, ita exarmata sunt iura. denique de qua incipimus eo usque iam exoleuit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum pudicitia credatur isque satis castus habeatur, qui minus non castus fuerit. sed uiderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo seruitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset ut infructuosa, quae non apud deum egisset. malim nullum bonum quam uanum. quid prodest esse, quod non prodest? nostrorum bonorum status iam mergitur, Christianae pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit, et naturam per lauacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque [*]( 6] cf. Iuuenal. VI, 1 sqq. ) [*]( omnis Gel 13 eiuratio Ciacconius: ei ratio B, eius ratio Gel 14 minus non scripsi: non minus B, minus Rig, a nonariis Iun, non nimis Urs, Harrisius, nomine Oehlerus 15 incestus Urs 18 malim Urs: malum B, malo Gel 19 nullum Gel: nullumque B quid Gel: quod B quod addidi, quod esse add. Gel 20 mergitur B, exigitur Urs )
220
testamento coacta constantius ex metu et uoto aeterni ignis et regni. aduersus hanc nonne dissimulare potuissem? audio etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium. pontifex scilicet maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit: ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. o edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM! et ubi proponetur liberalitas ista? ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis, sub ipsis libidinum titulis. illic eiusmodi paenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa uersabitur. illic legenda est uenia, quo cum spe eius intrabitur. sed hoc in ecclesia legitur, et in ecclesia pronuntiatur, et uirgo est. absit, absit a sponsa Christi tale praeconium! illa, quae uera est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium macula. non habet, quibus hoc repromittat, et si habuerit, non repromittit, quod et terrenum dei templum citius spelunca latronum appellari potuit a domino quam moechorum et fornicatorum. erit igitur et hic aduersus psychicos titulus, aduersus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc mihi in notam leuitatis obiectent. numquam societatis repudium delicti praeiudicium. quasi non facilius sit errare cum pluribus, quando ueritas cum paucis ametur. at enim me non magis dedecorabit utilis leuitas quam ornarit nocens. non suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem recognosco. nemo proficiens erubescit. habet et in Christo scientia aetates suas, per quas deuolutus est et apostolus. cum paruulus, inquit, essem, tamquam paruulus loquebar, tamquam paruulus sapiebam; at ubi uir sum
[*]( 15] cf. Matth. 21, 13. 26] 1 Cor. 13, 11. ) [*]( 1 et coacta B; et del. Lat 2 nonne B, nuncne Gel, nunc, ne Iun, nec Hartelius potuissem, audio Iwn 3 peremptorium Gel: peremptorem B 4 quod del. Gel est add. Urs 5 delicta paenitentia add. Gel functis Gel: funes B 10 cum spe eius Gel: conspectius B 14 habebit Urs repromittet Urs 15 quoniam Gel 17 erit igitur Gel: erigitur B 19 obiectent Gel: obiicient B 20 praeiudicium est Gel 21 non Gel: nos B 22 decorabit Rig utilis Oiacconius: inutilis B 23 carui quia del. Urs 27 tanquam paruulus sapiebam C (— liber Clementis), om. B, Gel ) 221
factus, ea quae paruuli fuerant euacuaui. adeo deuertit a sententiis pristinis nec idcirco deliquit, quod aemulator factus est non paternarum traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam suadebant. atque utinam et isti, qui meram et ueram integritatem carnis obtruncant amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus ueniam pollicentur aduersus principalem Christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis potius carnis quam tormentis punire contendat id uolens eripere quod uitae anteponunt. sed iam haec gloria extinguitur et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat eiusmodi maculis nullam subscribere ueniam, quanto propterea, quotiens uolunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur, quod melius est nubere quam uri. nimirum propter continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus extinguetur. cur ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae iure? nam et remedia uacabunt, cum crimina indulgentur et crimina manebunt, si remedia uacabunt. itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecauendo uanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecauent, cum aut praecauendum non sit ubi parcitur aut parcendum non sit ubi praecauetur. praecauent enim, quasi nolint admitti tale quid, indulgent autem, quasi uelint admitti; quando si admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere uelint, non debeant praecauere. nec enim moechia et fornicatio de modicis et de mediis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et sollicitudo quae praecauet et securitas quae indulget. sed cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri .
[*]( 4] cf. Gal. 5, 12. 16] 1 Cor. 7, 9. ) [*]( 1 deuertit C, diuertit B, Gel 3 Christianarum C, Christianorum B, Gel 6 obtruncant amputantes Gel: obtruncatam putantes B 12 anteponunt Gel: anteponent B, anteponant Urs 14 quanto Urs: quando B 15 nubunt Urs: nubant B 16 quoniam Gel 18 et crimina C, crimine B 26 tale quid C, aliquid B 29 mediis B, maximis Urs ut add. Gel 31 capit Urs: capiunt B ) 222
quasi modica et praecaueri quasi maxima. nobis autem maxima ant summa sic quoque praecauentur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus, si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diuersas, et ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate digamos foris sistimus. eundem limitem liminis moechis quo- . que et fornicatoribus figimus ieiunas pacis lacrimas profusuris nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.
Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus et misericors et miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam, salutificator omnium hominum et maxime fidelium. itaque et filios dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes inuicem sicut et Christus donauit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. domino enim suo stat quis uel cadit: tu quis es, ut seruum iudices alienum? dimitte, et dimittetur tibi. talia et tanta futilia eorum, quibus et deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis quam uigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae et dei seueritatem intemptent et nostram constantiam prouocent? quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus. ex causa enim, sicut sanare nouit, ita et caedere, faciens pacem, sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur. quod, et si ieiunauerint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum. et rursus: et tu ne adoraueris pro populo et ne postulaueris pro his in prece et oratione, quoniam non exaudiam in tempore, quo inuocauerint me, in tempore adflictionis suae. et adhuc supra, idem misericordiae praelator quam sacrificii: et tu ne adoraueris pro populo [*]( 9] cf. Ioel 2, 13. 10] cf. Hos. 6, 6. 11] cf. Ezech. 33, 6. 12] 1 Tim. 4,10. 15] Rom. 14, 4. 22] cf. Es. 45, 7. 23] ffier. 14,12. 24] ibid. 11, 14 sqq. 26] ibid. 7, 15 sqq. ) [*]( 2 ne Lat 4 et ideo Urs: sed ideo B 5 paracletum istum fort. 12 saluificator Urs 17 futilia B, sparsilia C et codex Bemensis a Pithoeo inspectus 24 quod et] quoniam C 28 inuocauerint C, inuocauerit B in C, et in B 29 idem Gel: hisdem B )
223
isto et ne postulaueris misericordiam consequi eos et ne accesseris pro his ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes et adflictationem suam offerentes deo. deus enim zelotes, et qui naso non deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et qui licet patiens, tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: tacui, numquid et semper tacebo et sustinebo? quieui uelut parturiens, exsurgam et arescere faciam. ignis enim procedet ante faciem ipsius, et exuret inimicos eius, non solum corpus, uerum et animas occidens in gehennam. ceterum iudicantibus quomodo dominus comminetur ipse demonstrat: quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis. ita non prohibuit iudicare, sed docuit. unde et apostolus iudicat et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres non apud sanctos iudicarentur. adiciens enim inquit: ut quid mihi eos qui foris sunt iudicare? dimittis autem, ut dimittatur tibi a deo. delicta mundantur, quae quis in fratrem, non deum admiserit. debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur, sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem contentiosum alterno ductu in diuersa distendere, ut haec restringere frenos disciplinae, illa laxare uideatur, quasi incertae et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec negare per austeritatem. porro et auctoritas scripturae in suis terminis stabit sine alterutra oppositione. et paenitentiae subsidium suis condicionibus determinatur sine passiua concessione, et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione. causas paenitentiae delicta condicimus. haec
[*]( 4] Ex. 20, 5. Gal. 6,7. 7] Es. 42,14 sqq. 9] Ps. 96,3. Matth. 10,28. 12] Matth. 7, 2. 14] 1 Cor. 5, 3 sq. 17] 1 Cor. 5,12. ) [*]( 5 bonitati C, bonitatem B 6 comminatur Oehlerus: comminetur B 17 inquit add. Gel ut B, ad Oehlerus 18 dimittis —19 mundantur] dimitti autem, ut dimittantur tibi a deo, delicta mandantur Ciacconius 20 profitemur BC, profitetur Gel 23 uideantur Gel quasi Gel: quia si B in certae Iun 24 et del. Gel, It/In 26 si et Urs 27 determinatur Gel: determinetur B 28 eius Gel: enim B ) 224
diuidimus in duos exitus. alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. secundum quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia damnationem. omne delictum aut uenia dispungit aut poena, uenia ex castigatione, poena ex damnatione. de ista differentia iam et quasdam praemisimus altercationes scripturarum hinc retinentium hinc dimittentium delicta. sed et Iohannes docebit: si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit et dabitur uita ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile. est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet, hoc erit inremissibile. ita ubi est postulationis ratio, illic etiam remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. secundum hanc differentiam delictorum paenitentiae quoque condicio discriminatur. alia erit quae ueniam consequi possit, in delicto scilicet remissibili, alia quae consequi nullo modo possit, in delicto scilicet inremissibili. et superest specialiter de moechiae et fornicationis statu exami nare, in quam delictorum partem debeant redigi.
Sed prius decidam intercedentem ex diuerso responsionem ad eam paenitentiae speciem, quam cum maxime definimus uenia carere. si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret uenia, iam nec in totum agenda tibi est. nihil enim agendum est frustra. porro frustra agetur paenitentia, si caret uenia. omnis autem paenitentia agenda est. ergo omnis ueniam consequatur, ne frustra agatur, quia non erit, si frustra agatur. porro frustra agitur, si uenia carebit. merito itaque opponunt, quod huius quoque paenitentiae fructum, id est ueniam, in sua potestate usurpauerunt. quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur, frustra agitur. quantum [*]( 7] 1 Ioh. 5,16. ) [*]( 3 dispungit BC, expungit Gel 9 ei qui non Lat 11 postulationis ratio Urs: postulationis B, postulationis uis Oehlerus, postulationis ius Hartelius 16 et del. Lat 20 cum maxime definimus uenia carere Gel: maxime definiui uenia caret B 23 omni Rig 24 ueniam Gel: uenia B consequitur Lat 25 erit agenda Gel 26 agetur Urs itaque B, utique ita Urs 27 quoniam Gel 29 frustra agitur add. Ciacconius )
225
autem ad nos, qui solum dominum meminimus delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. ad dominum • enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur ueniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mauult erubescere quam communicare. adsistit enim pro foribus eius et de notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum sibi quoque aduocat et redit plus utique negotiata, compas-\' sionem scilicet quam communicationem. et si pacem hic non metit, apud dominum seminat. nec amittit, sed praeparat fructum. non uacabit ab emolumento, si non uacauerit ab officio. ita nec paenitentia huiusmodi uana nec disciplina eiusmodi dura est. deum ambae honorant. illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius adiuuabit.
Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae ueniam ab hominibus consequi possint. inprimis quod moechiam et fornicationem nominamus, usus expostulat. habet et fides quorundam nominum familiaritatem. ita in omni opusculo usum custodimus. ceterum si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae carnis elogium. nec enim interest nuptam alienam an uiduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. omne homicidium et extra siluam latrocinium est. ita et ubicunque uel in quacunque semetipsum adulterat et stuprat, qui aliter quam nuptiis utitur. ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur. nec inde consertae nuptiae obtentu matrimonii crimen eludant. reliquas autem libidinum furias impias et in [*](8 plus utique Urs: plusque B, precibusque Lat, plus plusque Scal, plus quid lun, plus usque Oehlerus 17 ea C, hae B, haec Urs 18 hominibus Lat: omnibus B 23 alienam del. Cia.cconius feminam del. Ciacconius 24 curribus Ciacconius, toris Hartelius 25 et add. Oehlerus intra Pam 26 quamcunque Gel 30 ne Lat nuptiae addidi 31 et in C, in B ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 15 )
226
corpora et in sexus ultra iura naturae non modo limine, uerum omni ecclesiae tecto submouemus, quia non sunt delicta, sed monstra.
Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei praesto est. siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam sabbati uenerationem, post imperatam in parentes secundam a deo religionem nullum aliud in talibus titulis firmandis muniendisque substruxit praeceptum quam non moechaberis. post spiritalem enim castitatem sanctitatemque corporalis sequebatur integritas. et hanc itaque muniuit hostem statim eius prohibendo moechiam. quale delictum iam intellege, cuius cohibitionem post idololatriam ordinauit. nihil secundum longinquat a primo. nihil tam proximum primo quam secundum. quod fit ex primo, aliud quodammodo primum est. itaque moechia adfinis idololatriae. nam et idololatria moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam sorte coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit illi, sicut et dispositione. eo amplius praemittens non moechaberis, adiungit non occides. honorauit itaque moechiam, quam homicidio anteponit, in prima utique fronte sanctissimae legis, in primis titulis caelestis edicti, principalium utique delictorum proscriptione signatam. de loco modum, de ordine statum, de confinio meritum cuiusque dignoscas. est et mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. pompam quandam atque suggestum aspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii insequentis. inter duos apices facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium eorum quasi uacantem locum pari criminis auctoritate compleuit. quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a [*]( 10] Ex. 20,14., ) [*]( 10 muniendisque Lat: monendisque B 12 hanc Gel: hunc B muniuit Gel: minuit B 18 sorte Gel: forte B 21 honorauit itaque Lat: onerauit utique B, onerauit itaque Gel 22 utique Iun: itaque B, ubique C 24 signata Urs )
227
cohaerentium corpore diuellet, de uicinorum criminum nexu, de propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad paenitentiae fructum? nonne hinc idololatria, inde homicidium detinebunt et, si qua uox fuerit, reclamabunt, noster hic cuneus est, nostra compago? ab idololatria initiamur, illa distinguente coniungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporauit nos scriptura diuina, litterae ipsae glutina nostra sunt, iam nec ipsa sine nobis potest. ego quidem idololatria saepissime moechiae occasionem subministro. sciunt luci mei et mei montes, et uiuae aquae ipsaque in urbibus templa quantum euertendae pudicitiae procurem. ego quoque homicidium nonnumquam moechiae elaboro. ut tragoedias omittam, sciunt hodie uenenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar, quot riualitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot conscios auferam. sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus trucidentur. etiam apud Christianos non est moechia sine nobis. ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur,. occiditur. igitur aut nec illis aut etiam nobis paenitentiae subsidia conuenient. aut detinemus eam, aut sequimur. haec ipsae res loquuntur. si res uoce deficiunt, adsistit idololatres, adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus. pariter , de paenitentiae officio sedent, in sacco et cinere inhorrescunt, eodem fletu ingemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem genibus exorant, eandem inuocant matrem. quid agis, mollissima et humanissima disciplina? aut omnibus eis hoc esse debebis, beati enim pacifici, aut, si non omnibus, nostra esse. idololatren quidem et homicidam semel damnas, moechum uero de medio excipis? idololatrae successorem,
[*]( 27] Matth. 5, 6. ) [*]( 4 uox B, uis Ciacconius 5 initiamur scripsi: inuitamur B, metamur Gel 6 adunamur Lat: adulamur B 11 procurem Ciacconius: procuremus B 12 moechiae elaboro Rig: moechia elaboro B, moechiae laboro Ciacconius 13 uenenarii Gel: uenerarii B 13 sq. quot quinquiens Rig: quod qumquiens B 19 illi fort. 21 ipsae res Urs: ipsi rei B 23 sedent Gel: sedere B, sedentes Urs 24 flatu Gel ingemiscunt C, gemiscuut B 28 idololatrem B. ) [*]( 15* ) 228
homicidae antecessorem, utriusque collegam? personae acceptatio est: miserabiliores paenitentias reliquisti.
Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra congressio. praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad uetera manum emittas, ne in terga respicias. uetera enim transierunt secundum Esaiam, et nouata est iam nouatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae usque ad Iohannem secundum dominum. nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis, quem Christus non dissoluit, sed impleuit. onera enim legis usque ad Iohannem, non remedia. operum iuga reiecta sunt, non disciplinarum. libertas in Christo non fecit innocentiae iniuriam. manet lex tota pietatis sanctitatis humanitatis ueritatis castitatis iustitiae misericordiae beneuolentiae -pudicitiae. in qua lege beatus uir qui meditabitur die ac nocte. de qua idem Dauid rursus: lex domini inuituperabilis, conuertens animas; iura domini directa, oblectantia corda; praeceptum domini longe lucens, inluminans oculos. sic et apostolus: itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; utique: non moechaberis. sed et supra: legem ergo euacuamus per fidem? absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae et nunc nouo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur. pro \'non moechaberis\', \'qui uiderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde suo\', et pro \'non occides\' \'qui dixerit fratri suo Racha, reus erit gehennae\'. quaere, an salua sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi. ceterum si qua uobis exempla in [*](8] cf. Es. 43, 18 sq. 9] cf. Hier. 4, 4. 10] Phil. 3, 18. 11] cf. Matth. 9, 13. 18] Ps. 1, 2. 19] ibid. 19, 8 sqq. 22] Rom. 7, 12 et 7. 24] Rom. 3, 31. 27] Matth. 5, 27 et 22. ) [*]( 4 praeceptorumque C, praeceptorum B 5 pandas Lat 20 animas C, animam B 21 corda Gel: corde B 27 prohibentur Gel: prohibemur B )
229
sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum id est concupiscentias et uoluntates non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae uenia, quia et aliquando concessa est. cui emolumento hodie pleniore disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? dabis ergo et idololatrae et omni apostatae ueniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens inuenimus retro restitutum. communicabis et homicidae, quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione deleuit et Dauid Uriae caedem cum causa eius moechia confessione purgauit. iam et incesta donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter Iudam et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum frequentatas, uerum et semel plures, propter patres nostros. utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo uenia moechiae uindicatur. habemus quidem et nos eiusdem uetustatis exempla pro sententia nostra non modo non indulti, uerum etiam repraesentati iudicii fornicationis. et utique sufficit- Scit tantum numerum xxiv milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse. sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si uolunt psychici, etiam potestatem. luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. adhuc in Adam deputabatur cum suo uitio, facile quod speciosum uiderat concupiscens et ad inferiora respiciens et de ficulneis foliis pruriginem retinens. inhaerebat
[*]( 1 sinu Oehlerus: sinum B 3 concupiscentias Gel: concupiscentia B 4 concedetur - 5 hodie om. B, add. Gel moechiae Pam: moechia Gel 5 aliquando Urs: aliqua Gel cur Urs plenior Scal 6 a maiore Oehlerm 7 idololatrae Gel: idololatriae B omni apostatae Gel: omnia apostata B ueniam add. Gel 8 quotiens reum Lat 10 in deprecatione B; in del. Gel 11 tum causam Urs moechia Gel: moechiae B, moechiam Urs 14 frequentatas Gel: frequentas B 21 Madian una] Moab Pam 22 habuerint Gel: habuerunt B 23 ante Christum Gel: antichristum B 25 dono Gel: domino B 28 inhaerebat Gel: in herba B ) 230
usquequaque libidinis uirus et f lactae sortes non habentes, idoneae quod nec ipsae adhuc aquae lauerant. at ubi sermo dei de- . scendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo caro factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum pertineret, quae non lasciuiae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde caro quaecumque in Christo reliquas sordes pristinas soluit, alia iam res est, noua emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. quid itaque illam de pristino excusas? non corpus Christi, non membra Christi, non templum dei uocabatur, cum ueniam moechiae consequebatur. itaque si exinde, quo statum uertit, et in Christum tincta induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet domini, [et magnum] tenes aliquod exemplum siue praeceptum siue formam siue sententiam indultae siue indulgendae fornicationis atque moechiae, habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas quaestionis.
A parabolis licebit incipias, ubi est ouis perdita a domino requisita et humeris eius reuecta. procedant ipsae picturae calicum uestrorum, si uel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione conliniet. praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi quae prouocantur id est ad ea quae prouocant. prouocabat, ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem dominum et cum illis de uictu communicantem [*]( 1 et lactae sortes non habentes idoneae B, (ex lacte sordes hoc habent), idoneae Oehlerus, et iactae sordes non ablui idoneae Urs, et luctae sordes non habenis idoneae Scal, ut lacteae fores non habentis idoneas Iwn, et caecae sordes, non ablui idoneae I. Fr. Gronouius, et allitae (uel tantae) sordes non habentes quo abluerentur idonee fort., et lacteae sordes non abeuntes, idoneae Hartelius 3 carnem Gel: carcerem Bj 6 alterum aliquid del. Lat 11 fimo Urs: fumo B 16 et magnum seclusi, et agni Gel, et manu Hartelius 27 id-prouocant seclusit Rig id est] id est responderi fort., scilicet Hartelius prouocabat Rig: prouocabit B, prouocauit Im )
231
indignati mussitabant. ad hoc dominus pecudis perditae restitutionem cum figurasset, cui alii configurasse credendum est quam ethnico perdito, de quo agebatur, non de Christiano, qui adhuc nemo? aut quale est, ut dominus quasi cauillator responsionis omissa specie praesenti, quam repercutere deberet, de futura laboret? sed ouis proprie Christianus et grex domini ecclesiae populus et pastor bonus Christus et ideo Christianus in oue intellegendus, qui ab ecclesiae grege errauerit. ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem respondisse uis dominum, sed ad tuam \'praesumptionem? et tamen ita eam uindicare debebis, ut neges in ethnicum competere, quae in Christianum existimas conuenire. dic mihi, nonne omne hominum genus unus dei grex est? nonne uniuersarum gentium idem deus et dominus et pastor est? quis magis perit a deo quam ethnicus, quamdiu errat? quis magis requiritur a deo quam ethnicus, quando reuocatur a Christo? denique antecedit hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis fiunt nisi prius perditi et a deo requisiti et a Christo reportati. ita etiam hunc ordinem seruari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur, in quibus prius. at tu, opinor, hoc uelis, ut ouem non de grege perditam faceret, sed de arca uel armario. sic etsi ethnicorum reliquum numerum iustum ait, non ideo Christianos esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum, sed ut exprimeret aduersus liuorem Pharisaeorum suam gratiam et beneuolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius peccatoris salutem ex paenitentia quam illorum ex iustitia. aut numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non esset habentibus gubernacula disciplinae et timoris instrumenta
[*]( 2 cum figurasset, cui alii configurasse credendum Rig : cum alii configurasset, reddendum B, cui alii configurasse credendum C, cum figurasset, cui alii credendum lun, cum figurasset, cui alii reddendum Gel 4 qui Gel: quid B 6 laboret Gel: laboretur B 8 in oue C, non B, homo Urs 10 interrogationis signum posui 12 omne hominum C, hominum B 15 errat Gel: erratur B 20 prius est Gel uelles Urs 22 iustum Urs: istum B 23 agens Gel: habens B 28 et Iudaei Harnackius 29 habentibus G, habentes B ) 232
legem et prophetas? posuit igitur illos in parabola, etsi non quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, aliis et non sibi paenitentiam audientes necessariam. perinde drachmae parabolam, ut ex eadem materia prouocatam, aeque in ethnicum interpretamur, etsi in domo amissam, quasi in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad dei uerbum. atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis ethnico gratia dei inlucet, qui in tenebris inuenitur, quam Christiano, qui iam in dei luce est. denique et oui et drachmae unus error adscribitur. nam si iam in Christianum peccatorem defingerentur post fidem perditam, et de iterata amissione eorum et restitutione tractaretur. decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diuersae partis praesumptionem. condico Christianum iam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum adfirmandum, qui de facinore moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit. licet enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare, quia et ouis non moriendo, sed errando et drachma non interiendo, sed latitando perierunt. ita licet dici perisse, quod saluum est. perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii cruoris et scaenicae foeditatis et xysticae uanitatis, in lusus, in conuiuia saecularis sollemnitatis, si in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit aut incuriosius in uerbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit. ob tale quid extra gregem datus est uel et ipse forte ira tumore aemulatione, quod denique saepe
[*]( .1 et si uulgo 4 perinde scripsi: proinde B 4 sq. in drachmae parabola ut ex eadem materia prouocata aeque ethnicum drachmam interpretamur Urs 5 in ethnicum C, ethnicum B 8 in ethnico Urs 9 in Christiano B; in del. Pam 11 defingerentur, post fidem perditam wulgo 12 amissio Gel restitutio notaretur Gel 15 condico Gel: cum dico B 18 et de C, de B 19 intereundo Lat 22 scenicae B 23 aut si in lusus Oehlerus 24 si addidi aliquas B, maleficas Scal, magicas Hild 25 aut addidi incuriosius scripsi: curiositatis B, curiositates Hartelius si in uerbum Oehlerus negationis Lat: negotiationis B aut blasphemiae om. Pam 27 ira tumore Gel: iratum ore B) 233
fit, dedignatione castigationis abrupit. debet requiri atque reuocari. quod potest recuperari, non perit, nisi foris perseuerauerit. bene interpretaberis parabolam uiuentem adhuc reuocans peccatorem. moechum uero et fornicatorem quis non mortuum statim admisso pronuntiauit? quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae eius auctoritate, quae non mortuum pecus reuocat? denique si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est uox: pastores, ecce lac deuoratis et lanis uestimini; quod forte est occidistis, quod infirmum est non curastis, quod comminutum est non ligastis, quod expulsum est non conuertistis, quod periit non requisistis. numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curauerint? plane ingerit, quod perire oues fecerint et a bestiis agri comedi — neque possunt nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur — non, ut perditae in mortem et comestae resumantur. iuxta drachmae quoque exemplum etiam intra domum dei ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia mox ibidem et reperta statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur. moechiae uero et fornicationis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis non lucernae spiculo [lumine], sed totius solis lancea opus est. simul apparuit, statim homo de ecclesia expellitur nec illic manet nec gaudium confert repertrici ecclesiae, sed luctum nec congratulationem aduocat uicinarum sed contristationem proximarum fraternitatum. commissa itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in ethnicum spectabunt et ouis et drachmae argumenta, quanto nec in eius delicti Christianum competere possunt, propter quod in Christianum de diuersa parte coguntur.
[*](8] Ez. 34, 2 sqq. ) [*]( 1 dedignatione Gel: de dignatione B 2 non poterit si Big foris B, forte Bmg 3 reuocari fort. 5 ab admisso fort. 10 comminutum Gel: communitum B 12 periit Gel: perit B 14 sqq. comedi. neque - relinquantur. non, ut — resumantur, iuxta wulgo 16 non, ut] ut non Big 22 spiculi Urs lumine del. Lat et Scal, luminis Ivm 23 solis add. Gel 24 repertrici Gel: reperiri ei B 25 aduocat Urs: aduocant B 28 spectabunt Gel: expectabunt B ) 234
Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in uestibus purpura oculandis saepissime euenire . est. cum putaueris recte conciliasse temperamenta colorum et credideris comparationes eorum inter se unasse erudite, mox utroque corpore et luminibus expressis errorem omnem traducta diuersitas euomet. eadem itaque caligine circa filiorum quoque duorum parabolam quibusdam ad praesens concolorantibus figuris a uero lumine exorbitant eius comparationis quam parabolae materia praetexit. duos enim populos in duobus filiis collocant, Iudaicum maiorem, Christianum minorem. nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore disponere ueniam consecuturum, nisi in maiore Iudaicum expresserint. porro si Iudaicum ostendero deficere a comparatione filii maioris, consequenter utique nec Christianus admittetur de configuratione filii minoris. licet enim filius audiat et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et Christiano reconciliationem dei patris inuideat, quod uel maxime diuersa pars carpit, sed non erit Iudaei dictum ad patrem: ecce quot annis tibi seruio et praeceptum tuum numquam praeteriui. quando enim non transgressor legis Iudaeus, aure audiens et non audiens, odio habens traducentem in portis et aspernamento sermonem sanctum? sic nec patris ad Iudaeum erit uox: tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Iudaei enim apostatae filii pronuntiantur, generati quidem et in altum elati, sed qui non computauerint deum et qui dereliquerint dominum et in iram prouocauerint sanctum Israelis. omnia plane Iudaeo concessa dicemus, cui etiam condicio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa terra paternae promissionis. atque adeo non minus hodie [*](15] cf. Rom. 9, 4. 19] Luc. 15, 29. 23] Luc. 15, 31. 25] cf. Es. 6, 10. 1, 2 sq. ) [*]( 2 quem Gel: quam B 3 putaueris Gel: putauerit B colorum Gel: seculorum B 4 unasse scripsi: amasse B, animasse Urs, hamasse Itm erudite Hild: erudito B 5 in utroque corpore hominibus Hild 6 traducta Gel: traductum B 8 lumine Gel: liminis B 12 maiore Gel: maiorem B 18 carpit Gel: carpitur B 19 quot annis Gel: quotannis B 21 traducem in hortis Scal 22 aspernans Urs sic nec Gel: sic ne B 26 deum C, dominum B )
235
Iudaeus quam minor filius prodacta substantia dei in aliena regione mendicat seruiens usque adhuc principibus eius, id est saeculi huius. quaerant igitur alium Christiani suum fratrem; . Iudaeum enim parabola non recipit. multo aptius Christianum maiori et Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus permitteret demutationem. nisi quod et clausula refragaretur. Christianum enim de restitutione Iudaei gaudere et non dolere conueniet, siquidem tota spes nostra cum reliqua Israelis expectatione coniuncta est. ita etsi quaedam facient, [et] aliis contra sapientibus interimitur exemplorum peraequatio. quamquam, etsi omnia ad speculum respondere possint, unum et praecipuum periculum interpretationum, ne aliorsum temperetur facilitas comparationum, quam quo parabolae cuiusque materia mandauit. meminimus enim et histriones, cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia longe a praesenti et fabula et scaena et persona et tamen congruentissime exprimentes. sed uiderit ingenium extraordinarium. nihil enim ad Andromacham. sic et haeretici easdem parabolas quo uolunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt. quare aptissime? quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum ipsas materias confinxerunt doctrinarum. uacuit scilicet illis solutis a regula ueritatis ea conquirere atque componere, quorum parabolae uidentur.
Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec ualde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caueamus. quare centum oues? et quid utique decem drachmae? et quae illae scopae? necesse erat, ut qui unius peccatoris salutem gratissimam deo uolebat exprimere, aliquam numeri [*]( 3 quaerant Harrisius: quaerunt B 9 conueniet Gel: non ueniet B, 10 aliqua Semlerus et si milgo 11 fauent Oehlerus et B, sed Gel, deleui 13 et scripsi: si B, sit Gel 14 facilitas Iwn: felicitas B 18 exprimentes Gel: exprimentur B 19 Andromacham Gel: andromachiam B 20 trahunt Lat, tradunt Scal, trahentes fort. excludunt] ex se (uel exemplisj ludunt fort., excudunt Hartelius 21 quoniam Gel: quonam B 22 uacauit Urs 24 parabolae exempla fort. 29 erat Gel: erant B ut add. Oehlerus 30 deo Gel: a deo B )
236
quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret, necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a ueritate. sunt autem, quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et tegendam parabolam, ut illuc perducantur, cui exemplum procuratur. et duo utique filii illuc spectabunt, quo et drachma et ouis. quibus enim cohaerent, eandem habent causam eandemque utique mussitationem Pharisaeorum erga commercium domini et ethnicorum. aut si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: non erit uectigal pendens ex filiis Israel. nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud dominum, nisi extraneum, uendentium ipsius caeli et terrae et maris transitus. peccatores autem cum adiungit publicanis, non statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. sed unum genus ethnicorum alios ex officio peccatores id est publicanos, alios ex natura id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans uictum, sed cum ethnicis, quorum mensam Iudaica disciplina depellit. nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. totum autem statum salutis in tenore disciplinae constitutum subuerti uidemus ea interpretatione, quae ex diuerso adfectatur. nam si Christianus est qui acceptam a deo patre substantiam utique baptismatis, utique spiritus sancti et exinde spei aeternae longe euagatus a patre prodigit ethnice uiuens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) seruitium suum tradidit et ab eo porcis alendis, immundis scilicet spiritibus
[*]( 14] Deut. 23, 19. ) [*]( 1 describeret Gel: describere B 7 perducant fort. 9 spectabunt quo Gel: expectabunt quod B 10 eandemque] eandem fort. 11 et add. Oehlerus 22 mensa Gel 24 in agina B, imagini Urs 31 alii quam Gel: aliquamdiu B ) 237
curandis praepositus resipuit ad patrem reuerti, iam non moechi et fornicatores, sed idololatrae et blasphemi et negatores et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, et elisa est uerissime hoc imaginis modo tota substantia sacramenti. quis enim timebit prodigere, quod habebit postea recuperare? quis curabit perpetuo conseruare, quod non perpetuo poterit amittere? securitas delicti etiam libido est eius. recuperabit igitur et apostata uestem priorem, indumentum spiritus sancti, et anulum denuo, signaculum lauacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro, de quo indigne uestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum spoliati. plus est igitur, si nec expedit in Christianum conuenire ordinem filii prodigi. quod si nec in Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum domini simpliciter interpretatio gubernabitur. uenerat dominus utique, ut quod perierat saluum faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius. hoc et in parabolis figurabat et in sententiis praedicabat. quis perit hominum, quis labat de ualetudine, nisi qui deum nescit? quis saluus ac sanus, nisi qui deum nouit? has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola. uide an habeat ethnicus substantiam in deo patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per quam et apostolus notat in sapientia dei non cognouisse mundum per sapientiam deum, quam utique a deo acceperat. hanc itaque prodegit longe a domino moribus iactus inter errores et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame ueritatis compulsus tradidit se principi huius aeui. ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos
[*]( 16] cf. Matth. 18,11. 9,12. Luc. 19,10. 5, 31. 23] 1 Cor. 1, 21. ) [*]( 1 resipuit C, resipit B non moechi et fornicarii (Tornicatores ego) sed Gel: nunc moechis et fornicatoriis et B 3 hac parabola Gel: hanc parabolam B 4 imaginis scripsi: magis B 9 anulum fort. delendum 11 a tortoribus C, auribus B, moribus Urs 13 conuenire Gel: et inuenire B 18 labat Gel: leuat B 19 deum bis C, dominum bis B 25 domini foribus Hartelius iactus Oehlerus: factus B 26 fame Gel: fama B 28 ut Gel: in B pasceret Gel: pascere B ille Ciacconius: illi B ) 238
esset uitalis escae simulque alios uideret in opere diuino abundantes pane caelesti. recordatur patris dei, satisfacto redit, uestem pristinam recipit, statum scilicet eum, quem Adam transgressus amiserat. anulum quoque accepit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate dominici corporis uescitur, eucharistia scilicet. hic erit prodigus filius, qui numquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus reuertentem in publicanis et peccatoribus maerebant.. et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est liuor, non quia innocentes et deo obsequentes Iudaei, sed quia inuidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat. et utique Iudaeus ad primam statim uocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem. illa enim etiam ethnicis relucet, haec uero quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est. puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationes reddidisse. ceterum si in hoc gestit diuersa pars ouem et drachmam et filii luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia concedi oportebit aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia seruari. sed plus est, quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. denique si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ouem per aspera quaeque et abrupta fugitiuam humeris ipsius domini in gregem referet. sed malumus in scripturis minus, si forte, sapere quam contra. proinde sensum domini custodire debemus atque praeceptum. non est leuior transgressio in interpretatione quam in conuersatione.
[*]( 1 escae Oiacconius: esca B uideret Gel: uidet B 4 accipit Urs primum Gel: pristinum B 10 maerebant Gel: merebant B, numerabant uel mirabantur fort. 30 referet Gel: refert B si add. Gel ) 239
Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas istas et semel dispecta uel recepta necessitate non aliter interpretandi quam materia propositi est, contendunt iam nec competere ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream deo faciat. porro nec remedia sapere quibus pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae constare rationem ubi conscientia et uoluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum uolutari, qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam deo immolarit utique eam magis filiis offerenti quam extraneis. num ergo et Ionas idcirco ethnicis Niniuitis non putabat paenitentiam necessariam, cum cauillaretur in praedicationis officio, an potius misericordiam dei prouidens etiam in extraneos profusam quasi destructuram praeconium uerebatur? atque adeo propter ciuitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? nisi quod exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes redempturae. bene quod et Iohannes domini uias sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis Abraham paenitentiae erat praeco. ipse dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit paenitentiam, si uirtutum documenta uidissent. atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam quam uoluntariis. magis enim merebitur fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. nimirum dominus ingratis benignus magis quam ignaris et citius reprobatis misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptauerit, dum Iudaei de patientia ludunt. sed hoc uolunt psychici, ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. quod si [*]( 1 in ethnicum Gel: ethnicorum B ethnicos non disserendi fort. 6 ream deo Gel: rem a deo B 9 qui Gel: quae B 11 eam] gratiam fort. num Gel: nunc B, non Pam 18 paenitentes C, om. B 22 Tyriis Gel: Tyris B 27 ingratis B, gnaris Lat 32 iustus Pam )
240
ita est, peccando promeremur. age tu funambule pudicitiae et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filum disciplinae eiusmodi ueri auia pendente uestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans. quid itaque in gradu totus es? perge sane, si potueris, si uolueris, dum tam securus et quasi in solido es. nam si qua te carnis uacillatio, animi auocatio, oculi euagatio de tenore decusserit, deus bonus est. suis, non ethnicis, . sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de moecho Christianus. haec tu mihi benignissime dei interpres. sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, diuino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio ecclesiarum, etiam uestrarum, inter apocrypha et falsa iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor, quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas quam ouem paenitentiae secundae. at ego eius pastoris scripturam haurio, quae non potest frangi. hanc mihi statim Iohannes offert cum paenitentiae lauacro et officio dicentem: facite dignos paenitentiae fructus, et ne dixeritis, patrem habemus Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de patrum resumerent gratia): potest enim deus de lapidibus istis filios suscitare Abrahae. sic et nos sequitur, ut eos, qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae fructum. quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis effectus? sed et si uenia potius est paenitentiae fructus, hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. ita cessatio delicti radix est ueniae, ut uenia sit paenitentiae fructus.
[*]( 21] Matth. 3, 8 sqq.-) [*]( 3 filum Gel: filium B disciplinae scripsi: disciplina B auia pendente Gel: a uere uia pendentem B 5 perge sane Gel: pergesne B 6 tam Gel: tamen B 9 excipiet; eris Gel: excepi caeteris B 11 si add. Gel 17 asilum (= olcrrpov) Rig 18 libus Urs 19 scripturam Gel: scripturas B 20 qui Gel hunc Urs 21 dicens Harnackius 25 nos B, mox Rig, oues fort. ) 241
Exinde quod ad euangelium pertinet, parabolarum quidem discussa iam quaestio est. si uero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam corporis sui contactum permittit lauanti lacrimis pedes eius et crinibus detergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc aduersariis confertur, et si iam Christianis ueniam delictorum praestitisset. nunc enim dicimus, soli domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae eius operetur. ad illa tamen tempora, quibus in terris egit, hoc definimus nihil aduersum nos praeiudicare, si peccatoribus etiam Iudaeis uenia conferebatur. Christiana enim disciplina a nouatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis id est domini passione censetur. nemo perfectus ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.
Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum iam nec in apostolis possident, age nunc uel de apostolico instrumento doceant maculas carnis post baptisma respersae paenitentia dilui posse. non in apostolis quoque ueteris legis forma soluta circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne forte leuior existimetur in nouitate disciplinarum quam in uetustate. cum primum intonuit euangelium et uetera concussit, ut de legis retinendae necessitate disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate spiritus sancti apostoli emittunt ad eos qui iam ex nationibus allegi coeperant. uisum est, inquiunt, spiritui sancto et nobis nullum amplius uobis adicere [*](3] cf. Luc. 7, 37 sq. 6] cf. Ioh. 4, 17 sq. 28] Act. 15, 28 sq. ) [*]( 2 discussa Gel: discussio B 4 permittit Gel: permittat B 5 unguento Gel: ungenti B 8 etsi (et si ego) iam Gel: et suam B, ut suam Hartelius, tamquam Wissowa 10 at Gel 15 fidei fort. 19 receperunt Gel: reciperent B nec Gel: nunc B propriis Gel: proprius B, propius Iun 21 respersae paenitentia. Gel: respersa paenitentiae B 23 forma soluta scripsi: formam solutam B, formam salutamus Gel 24 leuior scripsi: lenior B 26 necessitate Mercerus: nec statu B, necne statu Rig, nunc statu Hartelius 28 allegi Gel: a lege B ) [*]( XI. Tert. I. ) [*]( 16 )
242
pondus quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. a quibus obseruando uos recte agetis uetante spiritu sancto. sufficit et hic seruatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter idololatriam et homicidium. interdictum enim sanguinis multo magis humani intellegemus. porro qualia uideri uolunt apostoli crimina, quae sola in obseruatione de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda praescribunt? non quod alia permittant, sed quod haec sola praeponant utique non remissibilia, qui ethnicorum causa cetera legis onera remissibilia fecerunt. cur ergo ceruicem nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illis compendia ista disciplinae semper imponant? cur totum gulae indulgent, nisi ut perpetuo ad necessariora constringant? soluerunt a pluribus, ut nocentioribus obseruandis obligaremur. compensatione res acta est. lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. compensatio autem reuocabilis non est, nisi denique reuocabitur iteratione moechiae utique et sanguinis et idololatriae. tota enim iam lex sumetur, si ueniae condicio soluetur. sed non leuiter nobiscum pactus spiritus sanctus, etiam ultro pactus, quo magis honorandus. sponsionem eius nemo dissoluet nisi ingratus. iam nec recipiet quae dimisit nec dimittet quae retinuit. nouissimi testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. satis denegauit ueniam eorum, quorum custodiam elegit, uindicabit quae non perinde concessit. hinc est, quod neque idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. de qua finitione sua apostolos excidisse, puto, non licet credere; aut si credere quidam possunt, debebunt probare.
[*]( 3 obseruando uos recte agetis uetante spiritu sancto scripsi: obseruando recte agitis uectante uos spiritu sancto B agetis uetante uos spiritu Urs, agetis. uectate uos. spiritui Salmasius 10 proponant Urs 13 totum gulae Harnackius: totum gula B, tot uincula Gel 14 necessariora C, necessaria B 17 nisi denique Rig: iisdemque B, siquidem Oehlerus 20 nobiscum pactus est (est omisi) Urs: nobis compactus B 22 dimittet Gel: dimisit B 23 status Gel: factus B 24 recitatio decreti Gel: om. lacuna 15 fere litterarum relicta B 26 uindicauit (uindicabit ego) quae non Gel: uindicauitque non B ) 243
Nouimus plane et hic suspiciones eorum. reuera enim suspicantur apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem fornicatori ueniam dedisse, quem in prima dedendum satanae in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio heredem, quasi uel ipsum postea stilum uerterit, scribens: si quis autem contristauit, non me contristauit, sed ex parte, ne uos onerem omnes. satis est talis increpatio quae a multis fit; uti e contrario magis uos uelitis donare et aduocare, ne forte abundantiore tristitia deuoretur eiusmodi. propter quod oro uos, constituatis in eum dilectionem. in hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem uestram, quod in omnibus obauditis mihi. si cui autem donaueritis, et ego. nam et ego si quid donaui, donaui in persona Christi, ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus iniectiones eius. quid hic de fornicatore, quid de paterni tori contaminatore, quid de Christiano ethnicorum impudentiam supergresso intellegitur, cum perinde utique speciali uenia absoluisset quem speciali ira damnasset? obscurius miseretur quam indignatur. apertior est in austeritate quam in lenitate. atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. magis tristiora cunctantur quam laetiora. de modica scilicet indulgentia agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine significatione. et tu quidem paenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens con-\' ciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante uiduas, ante presbyteros, omnium lacinias inuadentem, omnium uestigia lambentem, omnium genua [*](5] 2 Cor. 2, 5 sqq. ) [*]( 2 suspicantur Gel: suspicatur B 5 quasi uel Iun: quasiue B, quasique Urs 8 magis] malitis Oehlerus uelitis addidi 14 quid Gel: quod B in persona Christi C, in Christo B 15 quoniam C, quod B 17 ethnicum Gel impudentiam Pam: impudentia B 18 perinde scripsi: proinde B 22 conctantur B 25 tantum fort. sine Gel: siue B paenitentiam Gel: paenitentiae B 26 exorandam Gel: exorandum B conciliciatum Lat: conciliatum B 28 prosternis Urs: prosternens B 29 lacinias Urs: laerimas B inuadentem Urs: suadentem B ) [*]( 16* )
244
detinentem, inque eum hominis exitum quantis potes misericordiae inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris et in parabola ouis capras tuas quaeris? tua ouis ne rursus de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens? apostolus uero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam proiecte ignouisset, ut nec hunc saltem habitum legitimum paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit? nihil de postero sit comminatus, nihil de cetero allocutus? quin immo et ultra obsecrat, constituerent in eum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. et tamen dilectionem audio, non communicationem. quod et ad Thessalonicenses: si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam, hunc notate nec commisceamini illi, ut reuereatur, non quasi inimicum deputantes, sed quasi fratrem obiurgantes. adeo potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et communicationem, incesto uero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo. sed uerebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem, quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris deuoraretur, quem in interitum carnis addixerat. hic iam carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod uideatur ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis deo facere, ut ex hoc argumententur fornicatorem, immo incestum illum non in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea ueniam ob interitum id est conflictationem carnis consecuturum, igitur et consecutum. plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut
[*](13] 2 Thess. 3,14 sqq. 30] cf. 1 Tim. 1,20. ) [*]( 1 inque eum Gel: in quae cum B 3 tua ouis Gel: tua domus B, del. Lat 4 exiliant Lat 6 incesto onustam tam Gel: incestu onus tantum B 7 legitimum Urs: legatum B, legalem Oehlerus 9 ezegerit? Gel: exigeres. B 10 ultro Urs 23 interitum Gel: interitu quem B 25 facere Gel: faceret B 29 consecutum Gel: consecuta B 30 himeneum B emendarentur Gel: enim darentur B ) 245
emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit. sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum satanae, a quo colaphizaretur, ne se extolleret. si et hoc tangunt, ut traditos satanae ab illo in emendationem, non in perditionem intellegamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, immo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis, si forte, cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae uel capitis? incestum uero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi satanae, non angelo eius tradidisse meruerunt. et de hoc enim interest, immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab apostolo legimus satanae, apostolo uero angelum datum satanae. postremo cum deprecatur dominum Paulus, quid audit? satis habe gratiam meam, uirtus enim in infirmitate perficitur. hoc qui satanae deduntur audire non possunt. Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aeuo inremissibile est, blasphemia scilicet, utique apostolus non aduersus terminum domini sub spe ueniae dedisset satanae iam a fide in blasphemiam mersos. unde et naufragos eos iuxta fidem pronuntiauit, non habentes iam solacium nauis ecclesiae. illis enim uenia negatur, qui de fide in blasphemiam impegerunt. ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia emergunt. sed et si dixit: tradidi eos satanae, uti disciplinam acciperent non blasphemandi, de ceteris dixit, qui illis traditis satanae id est extra ecclesiam proiectis erudiri haberent blasphemandum non esse. sic igitur et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit satanae, ad quem iam super ethnicum delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse. denique in
[*]( 1] cf. 2 Cor. 12, 7. 14] 2 Cor. 12, 9. 23] 1 Tim. 1, 20. 29] 1 Cor. 5, 5. ) [*]( 3 extolleret Gel: extolleretur B 5 quid Gel: quod B anima ab his integra Gel: animi ab his integri B 6 non add. Gel 7 elata, quae Gel: elatoque B 11 refert Gel: referet B 16 hymenei B 19 mersos Gel: mersus B 21 blasphemiam Gel: blasphemia B 23 etsi wulgo 28 ethnicos Pam. ) 246
interitum, inquit, carnis, non in cruciatum, ipsam substantiam damnans, per quam exciderat, quae exinde iam perierat baptismate amisso, ut spiritus, inquit, saluus sit in die domini. et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis ipsius saluus erit. ergo saluus erit spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne. saluus sit in poena? ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio? sic resurrectionem carnis amittimus. superest igitur ut eum spiritum dixerit, qui in ecclesia censetur, saluum id est integrum praestandum in die domini ab immunditiarum contagione eiecto incesto fornicatore. siquidem subiungit: non scitis, quod modicum fermentum totam desipiat consparsionem? et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum.
Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli dictum: sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae a multis, non in fornicatoris personam conuenire. si enim dedendum satanae pronuntiauerat in interitum carnis, utique damnauerat eum magis quam increpauerat. alius ergo erat, cui uoluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat, sed damnationem. nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola prima et alii qui apostolum contristauerint incondite agentes et contristati sint ab illo increpationem referentes iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea ueniam aliquis potuerit adipisci. animaduertamus autem totam epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem indignantem dedignantem comminantem inuidiosam et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. sic enim exegerant schismata et aemulationes et [*](11] 1 Cor. 5, 6. 16] 2 Cor. 2, 6. ) [*]( 6 ut saluus Gel 6 sq. interrogationis signa posui 7 sic Urs: si B 8 eum Gel: cum B 12 desipiat Pam: decipiat B conspersionem Pam 17 personam Gel: persona B 22 dispiciendum Gel: despiciendum B 23 et add. Gel 24 sint Gel: sunt B 26 animaduertamus Gel: animaduertam B 27 felle Gel: folle B )
247
dissensiones et praesumptiones et elationes et contentiones, ut et inuidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia elimarentur et austeritate deterrerentur. et qualis inuidia humilitatis aculeus? deo gratias ago, quod neminem uestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat, quod in nomine meo tinxerim. nec enim iudicaui scire aliquid in uobis quam legum Christum et hunc crucifixum. et puto, nos deus apostolos nouissimos elegit uelut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus et purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema, et: non sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum dominum nostrum uidi? de quali contra supercilio pronuntiare compulsus est: mihi autem in modico est, ut a uobis interroger aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum, et: gloriam meam nemo inaniet. non scitis quod angelos sumus iudicaturi? ceterum libertas quam aperta obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: iam ditati estis, iam saturati estis, iam regnatis, et: si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire! nonne et tunc in faciem alicuius impingens, quis enim, inquit, te discernit? quid autem habes, quod non accepisti? si autem accepisti quid gloriaris, quasi non acceperis? nonne et illos in os caedit? quidam autem in conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. sic autem delinquentes percutien.do conscientias fratrum infirmas in Christum delinquent. iam uero et nominatim: aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et mulieres circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? et: si alii de potestate uestra consequuntur,
[*]( 4] 1 Cor. 1, 14 sqq. 6] ibid. 2, 2. SJ ibid. 4, 9 et 13. 11] ibid. 9, 1. 14] ibid. 4, 3 sqq. 16] ibid. 9, 15 et 6, 3. 18] ibid. 4, 8. 19] ibid. 8, 2. 21] ibid. 4, 7. 25] ibid. 8, 10. 12. 27] ibid. 9, 4 sqq. ) [*]( 5 qui V, quis B 9 quoniam C, quod B 11 peripseuia Gel: per ipsum B 13 de quali] uide quasi Lat, quali Iun 15 aut Gel: ut B 17 aperta scripsi: apertae B 23 si autem accepisti add. Urs 30 et si Rig: etsi B ) 248
non magis nos? aeque et illos singulari stilo figit: propterea qui se putat stare, uideat ne cadat, et: si quis contentiosus uidetur, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia domini. tali clausula maledicto detexta, si quis non amat dominum Iesum, sit anathema maranatha, aliquem utique percussit. sed illic magis stabo, ubi apostolus magis feruet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit. quasi non sim uenturus ad uos, inflati sunt quidam. ueniam autem citius, si permiserit dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed uirtutem. non enim in sermone est regnum dei, sed in uirtute. et quid uultis? ueniam ad uos in uirga an in spiritu lenitatis? quid enim suberat? auditur in uobis in totum fornicatio et talis fornicatio, qualis \'nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. et uos inflati estis, et non luxistis potius, ut auferatur de medio uestrum qui tale facinus admisit? pro quo lugerent? utique pro mortuo. ad quem lugerent? utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. hoc enim non a deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae iam cadauer corruptiuum esset et immunditia inrecuperabili tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. et ideo, quoquo modo interim potuit auferri, iudicauit dedendum eiusmodi satanae in interitum carnis. maledici enim eam sequebatur, quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur numquam in castra ecclesiae reuersura. uidemus itaque hoc in loco diuisam apostoli seueritatem in quendam
[*]( 1] 1 Cor. 10, 12. 2] ibid. 11, 16. 5] ibid. 16, 22. 8] ibid. 4, 18 sqq. 14] ibid. 5, 1 sqq. ) [*]( 6 maranatha C, om. B 7 feruet Gel: semet B 12 in add. Gel 19 ut quo (id est aliquo) modo B, quomodo ut Urs, quomodo Pam, ut quoquo modo Lat 20 a deo Gel: adeo B 23 corruptiuum scripsi: quo captiuum B, quod captiuum Gel, quod corruptiuum Lat, quae capulum Urs esset et Lat: esset B 24 quoquo modo scripsi: quomodo B ) 249
inflatum et in quendam incestum, in alterum uirga, in alterum sententia armatum. uirga, quam minabatur, sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, qua damnabat. certumque est exinde increpitum quidem sub intentatione uirgae tremuisse, damnatum uero sub repraesentatione poenae perisse. statim ille timens plagam ***, abiit ille luens poenam. cum ad Corinthios eiusdem apostoli litterae iterantur, uenia fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec causa proscribitur. res cum sensibus conferam. si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. sane rei ratio satis . habetur, cum inflatus increpitus est, incestus uero damnatus est. inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non uidetur ignotum, ut damnato. si ei ignoscebatur, cui deuoratio ex maerore nimio timebatur, deuorari adhuc increpitus periclitabatur deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem; damnatus uero et culpa et sententia iam deuoratus deputabatur, qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum praecauebatur quod nondum perisset. nihil de transacto praecauetur, sed de adhuc saluo. damnatus autem et quidem in possessionem satanae iam tunc perierat ecclesiae, cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. quomodo uereretur fraudem pati eius, quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat? postremo, quid iudicem indulgere conueniet, quod pronuntiatione deciderit an quod interlocutione suspenderit, et utique eum iudicem, qui non solet ea quae destruxit reaedificare, ne transgressor habeatur? age iam, si non tot personas prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in pauorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius
[*](2 prius quam Urs: qua B 4 qua damnabat scripsi: quaque damnabat B 6 plagam abiit, ille ante Ursinum; lacunam signaui; rediit intercidit fort. 8 iterantur Oehlerus: iterant B C ueniam Urs fit C, sit B, sic Urs 10 rei ratio Pam: reatio B, relatio Urs 12 incesto C, incestus B 15 maerens Gel: moeroris B 20 transacto Gel: transacta B 27 eum iudicem Gel: cum iudice B 30 in causa uel inter causam fort. ) 250
suspicareris et fidelius argumentareris aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus et territus et maerore saucius propterea permittente modulo delicti ueniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris? hoc enim legisse debueras, etsi non in epistola, sed in ipsa apostoli secta, a pudore clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et ueritate, uas electionis, ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae leuitatis inficeres, ut aut damnauerit temere quem mox esset absoluturus aut temere absoluerit quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparauerat, ne consuetudini deputaretur, quam absens iudicarat, ne spatium reus lucraretur, quam aduocata etiam domini uirtute damnauerat, ne humana sententia uideretur. lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de uirtute domini, si quod de consilio eorum pronuntiauerat, rescidit.
Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia sensuum. quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori postliminium largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de auersatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione sanctimoniarum, quasi nihil contrarium paulo ante decreuerit? compara denique, an eius sit dicere: propterea habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum, sed [*]( . 15] cf. 1 Cor. 5, 4. 26] 2 Cor. 4, 1 sq. ) [*]( 1 suspicareris Gel: suspirareris B 3 iam saucius Gel 4 ceperit Gel: coeperit B 5 in add. Urs 7 et paulum B; et del. Gel 8 nationumconditorem add. Gel 9 infamares fort. 13 nationibus Gel: rationibus B 14 comparat Big consuetudini Gel: in consuetudinem B 15 iudicarat scripsi: iudicaret B 19 intentionem Scal 21 incongruentia Gel: in congruentia B 24 auersatione Urs: aduersatione B )
251
et sceleris manifestum dedamnauerit: an eiusdem sit excusare aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post angustias atque pressuras, post ieiunia et uigilias castimoniam quoque praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem reprobos quosque qui scribat: quae enim societas iustitiae et iniquitati? quae autem communicatio luci et tenebris? quae consonantia Christo et Belial? aut quae pars fideli cum infideli? aut quis consensus templo dei et idolis? nonne constanter audire debebit, et quomodo discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? illo enim concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat Christo et infidelis cum fideli sacramenta participat. et uiderint idola, ipse templi dei uitiator in templum dei conuenit. nam et hic, uos enim, inquit, estis templum dei uiui. dicit enim, quia inhabitabo in uobis, et inambulabo, et ero deus illorum, et illi erunt mihi populus. propter quod discedite de medio eorum, separamini et immundum ne attigeritis. hoc quoque euoluis o apostole, ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum tradis, immo et ** adhuc superdicis: habentes igitur promissionem istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes castimoniam in dei timore. oro te, qui talia infigit mentibus nostris, reuocauerat aliquem fornicatorem in ecclesiam? an ideo scribit, ne tibi nunc reuocasse uideatur? haec sicuti et praeteritis praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt. in finem enim epistolae dicens, ne rursus cum uenero, humiliet
[*]( 5] 2 Cor. 6, 14 sqq. 15] ibid. 6, 16 sqq. 21] ibid. 7, 1. 28] ibid. 12, 21. ) [*]( 1 manifestum dedamnauerit Gel: manifestando damnauerat B, manifestum. praedamnauerit Lat sit C, om. B 9 dei C, om. B 13 infidelis C, infidelitas B 14 uitiator Gel: uitiatur B 17 ego Rig 19 euoluas fort. 20 ut] et Hartelius malum Lat 21 lucwnam signaui; osculum uel simile quid desideratur supra dicis Urs, superadicis Wissowa 22 dilecti Harrisius: delicti B 23 perficientes Pam: perficientis B 24 dei Pam: fidei B 26 sicuti Gel: sicubi B 27 praescribere Gel; praescriberet B ) 252
me deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt et paenitentiam non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione et uilitate, non utique recipiendos constituit, si paenitentiam inissent, quos in ecclesia inuenturus erat, sed lugendos et sine dubio eiciendos, ut paenitentiam perderent. et ceterum non competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse, qui eam supra luci et tenebris, iustitiae et iniquitati negarat. sed ignorant apostolum omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt, ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem citius incesto quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse praesumant.
Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in omnibus litteris noui. qui et in prima primus omnium templum dei dedicauit: non scitis uos templum dei esse et in uobis dominum habitare? qui et templo sanciendo purificandoque aeditualem legem scripsit: si quis templum dei uitiauerit, uitiabit illum deus; templum enim dei sanctum est, quod estis uos. age iam, quis omnino uitiatum a deo redintegrauit id est traditum satanae in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: nemo seducat semetipsum id est nemo praesumat uitiatum a deo redintegrari denuo posse? sicut rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans regnum dei consecuturos praemisit: ne erraueritis, scilicet si putaueritis eos consecuturos. quibus autem regnum adimitur, utique nec uita permittitur quae inest regno. etiam ingerens: sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in spiritu dei nostri, quanto delicta ista ante lauacrum accepto [*]( 18] 1 Cor. 3, 16 sq. 24] ibid. 3,18. 28] ibid. 6,9. 31] ibid. 6,11. ) [*]( 3 uilitate Pam: utilitate B 16 qualem et in B; et del. Gel 21 uitiabit HarrisiUlS: uitiauit B 23 a del. Gel 25 a del. Gel 28 nec Pam - )
253
facit, tanto post lauacrum inremissibilia constituit, siquidem denuo ablui non licet. agnosce et in sequentibus Paulum columnam immobilem disciplinarum: cibi uentri, et uenter cibis, deus et hunc et illos conficit; corpus autem non fornicationi, sed deo. faciamus enim hominem, ait deus, ad imaginem et similitudinem nostram, et fecit hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit illum. dominus corpori; et sermo enim caro factus est. deus autem et dominum suscitauit et nos suscitabit per uirtutem suam, propter corporis scilicet nexum cum illo. et ideo: non scitis corpora uestra membra Christi? quia et Christus dei templum. euertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo. auferens membra Christi faciam membra fornicariae? non scitis, quod, qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? erunt enim duo in unam carnem. qui autem adglutinatur domino, unus est spiritus. fugite fornicationem. si reuocabilem uenia, quomodo fugiam moechus denuo futurus? nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando adglutinabor. omne delictum quod admiserit homo extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. ac ne hoc dictum in licentiam fornicationis inuaderes, ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, addicit, et non estis uestri, statim opponens, empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini; glorificate et tollite dominum in corpore uestro. hoc qui praecipit, uide an ignouerit ei, qui dedecorauerit deum et
[*]( 3] 1 Cor. 6,13. 5] Gen. 1, 26 sqq. 8] Ioh. 1, 14. 1 Cor. 6,14. 11] ibid. 6, 15. 12] Ioh. 2, 19. 13] 1 Cor. 6, 15 sqq. ) [*]( 4 conficiet Lat 5 domino Lat 8 et dominus Lat 9 suscitabit Gel: suscitauit B 11 non ideo B; non del. Gel non alterum, quoque del. Urs 18 uenia Gel: ueniam B moechus Gel: moechum B 19 profecero C, proficere B, fecero Gel si C, si ergo B 21 qui Gel: quae B 23 aufert te Ciacconius: auferat B, aufert Gel 24 addicit Oiacconius: adiicit B apponens Urs 26 deum Ciacconius 27 ignouerit Gel: ignorauerit B dedecorauerit Gel: decorauerit B deum C, - dominum B) 254
qui deiecerit eum de corpore suo et quidem per incestum. si uis omnem notitiam apostoli ebibere, ut intellegas, quanta secure censurae omnem siluam libidinum caedat et eradicet et excaudicet, ne quidquam de recidiuo fruticare permittat, aspice illum a iusta fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas ieiunare cupientem. de quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non contingere; sed propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat; uir uxori et uxor uiro debitum reddat. huius boni fibulam quis illum nesciat inuitum relaxasse, ut fornicationi obuiam esset? quam si cui indulsit uel indulget, utique consilium remedii sui infregit et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis, si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. non enim timebitur quae ignoscetur. et tamen ignouisse se profitetur matrimonii usum, non imperasse. uult enim omnes sibi esse aequales. quando autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant? innuptis quoque et uiduis bonum esse dicit exemplo eius perseuerare, si uero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam uri. quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae an poenae? atquin si fornicatio habet ueniam, non uritur concupiscentia eius. apostoli autem magis est poenae ignibus prouidere. quod si poena est quae urit, ergo ueniam non habet fornicatio, quam manet poena. interea et diuortium prohibens pro eo aut uiduitatis perseuerantiam aut reconciliationem pacis dominico praecepto aduersus moechiam procurat, quia qui dimiserit uxorem praeter causam moechiae, facit eam moechari, et qui dimissam a uiro ducit, moechatur. quanta remedia spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet denuo admittatur quod ignosci denuo non uult? iam si usquequaque
[*](6] 1 Cor. 7, 1 sqq. 18] 1 Cor. 7, 9. 25] Matth. 5, 82. ) [*]( 2 securi Gel 4 excaudicet Gel: audi B fruticare Pam: fructiiicare B permittatur Hartelius aspice Gel: ut aspicias B, aspicias Hartelius 6 scripsistis Urs: scriptis B, scribitis Gel 10 isset Pam, iret Scal 11 infregit BC, infringit Gel 15 esse aequales B, adhaerere Gel 16 quando Oehlerus: Adae B, si Gel sperant ignosci fort. 18 praestat Lat 20 uritur scripsi: erit B, urit Iun, uret Lat, deerit Hartelius concupiscentiae Hartelius 21 apostoli Gel: apostolum B 23 manet Gel: inuret B) 255
optimam dicit homini sic esse: iunctus es uxori, ne quaesieris solutionem, ut moechiae locum non des: solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serues: quod et si duxeris uxorem, et si nupserit uirgo, non peccat, pressuram tamen carnis habebunt huiusmodi, — et hic parcendo permittit. ceterum tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores sic sint tamquam non habentes. praeterit enim habitus huius mundi, iam scilicet non desiderantis: crescite et multiplicamini. sic uult nos praeter sollicitudinem degere, quia innupti de domino curent quomodo placeant deo, nupti uero de mundo recogitent quomodo placeant coniugio. sic melius facere pronuntiat uirginis conseruatorem quam erogatorem. sic et illam beatiorem discernit quae amisso uiro fidem ingressa amauerit occasionem uiduitatis. sic haec omnia continentiae consilia ut diuina commendat; puto, inquit, et ego spirituIl} dei habeo. quis iste est adsertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane fidelissimus aduocatus, quibus honorandis suscepit hanc causam aduersus spiritum sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo eius? nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis obliterare conatur. indulget sane non adulteria, sed nuptias. parcit sane matrimoniis, non stupris. temptat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur? studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur. hoc ei supererat, carnem uel a sordibus purgare; a maculis enim non potest. sed est hoc sollemne peruersis et idiotis haereticis, iam et psychicis uniuersis, alicuius capituli ancipitis
[*]( 1] 1 Cor. 7, 27 sqq. 9] Gen. 1, 28. 11] 1 Cor. 7, 82 sq. 13] ef. ibid. 7, 38 sqq. 17] ibid. 7, 40. ) [*]( . 4 uxorem, non peccas fort. 9 desiderantis Gel: desiderantesB 10 pater praeter Pam in ed., Paulus praeter Pam 13 couiugi Lat uirginis Gel: uirginera B 14 decernit Urs 16 sic Urs: si B 20 honorandis Gel: honorari B, honorariis Hartelius 25 ne Gel: quique B, Quine fort. 29 iam Gel: etiam B.- ) 256
occasione aduersus exercitum sententiarum instrumenti totius armari.
Prouoca ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius, omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciuiae et libidinis negotia iaculantur. quid denique et Thessalonicensibus scribit? aduocatio enim nostra non ex seductione nec ex immunditia, et: haec est uoluntas dei, sanctimonia uestra, abstinere uos a fornicatione, scire unumquemque uas suum possidere in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae, sicut nationes, quae deum ignorant. quid Galatae legunt? manifesta sunt opera carnis. quaenam ista? in primis posuit fornicationem immunditiam lasciuiam, quae praedico uobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum dei non sunt consecuturi hereditati. Romani uero quid magis discunt quam non derelinquere dominum post fidem? quid ergo dicimus? perseueramus in delinquentia, ut superet gratia? absit. qui mortui sumus delinquentiae, quomodo uiuemus in ea adhuc? an ignoratis, quod, qui tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti? consepulti ergo sumus per baptismum in mortem, ut, sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus. si enim consepulti sumus simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod uetus homo noster confixus est illi. si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod et conuiuemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a mortuis iam non moriatur, mors non iam dominetur eius. quod enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel. quod autem uiuit, deo uiuit. ita [*]( 6] 1 Thess. 2,8 7] ibid. 4, 3 sqq. 12] Gal. 5,19 sq. 17] Rom. 6,1 sqq. ) [*]( 1 occasione Gel: occasionem B 3 prouoca Gel: prouocat B 11 deum Gel: dum B 13 primis Gel: primo B 15 haereditati C, haereditatem B 17 dicemus Pam perseuerabimus Pam 19 quomodo Gel: quo B 20 sumus Gel: sunt B Christo Iesu Pam 21 ergo illi Pam, illi ergo Oehlerufi 23 consati Pam )
257
et uos reputate uosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, uiuentes autem deo per Christum Iesum. igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reuiuiscere. aut si possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori. instat autem apostolus prohibens regnare delin- . quentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis nouerat. sicut enim exhibuistis membra uestra famulari immunditiae et iniquitati, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae in sanctimoniam. nam etsi habitare bonum in carne sua negauit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate carnis. lex enim, inquit, spiritus uitae manumisit te a lege delinquentiae et mortis. licet enim ex parte ex Iudaismo disputare uideatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege miserit deus per carnem filium suum in similitudine carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnauerit delinquentiam in carne, uti ius legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. qui enim secundum carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui secundum spiritum, ea quae sunt spiritus. sensum autem carnis mortem adfirmauit esse, dehinc et inimicitiam et in deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, deo placere non posse, et, si secundum carnem uiuitis, inquit, futurum est ut moriamini. quid autem intellegimus carnis sensum et carnis uitam nisi quodcumque pudet pronuntiare? cetera enim carnis et apostolus nominasset. proinde et Ephesiis pristina reputans de futuro monet: in quibus et nos conuersati sumus
[*]( 13] Rom. 8, 2. 16] ibid. 8, 3 sqq. 26] ibid. 8, 13. 30] Eph. 2, 3. ) [*]( 1 uos om. Pam 3 qui om. Pam 8 nouerat Gel: *uestrae B famula Gel 9 iniquitati ad iniquitatem Pam 13 manumisit te a Gel: manum misit ea B 15 Iudaismo Gel: iudaeis modo B 17 per carnem miserit Pam similitudinem Pam 24 dei et in deum fort. deum C, dominum B 29 repetens fort. ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 17 ) 258
facientes concupiscentias et uoluptates carnis. notans denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiae omnis, uos autem, inquit, non sic didicistis Christum. et iterum sic dicit: qui furabatur, iam non furetur. sed et qui moechabatur hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. adiecisset enim et haec, si talibus ueniam porrigere consuesset uel porrigi omnino uoluisset, qui nec uerbo pollui uolens, omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore uestro. item: fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter uos, sicut decet sanctos, tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator aut immundus non habeat dei regnum. nemo uos seducat inanibus uerbis. propter hoc uenit ira dei super filios incredulitatis. quis seducit inanibus uerbis, nisi qui contionatur remissibilem esse moechiam? non intuens etiam fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic: et nolite inebriari uino, in quo est luxuria. demonstrat et Colossensibus, quae membra mortificent super terram, fornicationem immunditiam libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium. concede iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. etiam si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione temporis faceret. circumcidit Timotheum solum et tamen abstulit circumcisionem.
Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et ad indictionem omnis pudicitiae, saluo tamen loco ueniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando [*](3] Eph. 4,20.28. 9] ibid. 4,29. 10] ibid. 5,3. 5 sqq. 18] ibid. 5,18. 19] cf. Coloss. 3, 5. ) [*]( 1 uoluntates Iwn 2 eo C, gratia B, gratia, eo Gel 4 sic alterum Gel: si B 5 moechabatur Gel: moechatur B 17 effossa Gel: effusa B 18 nolite Gel: noli te B 23 adnumerantur fort. 25 esset Harrisius: esse B 29 ad indictionem Lat: addictionem B saluo Gel: salua B 30 ueniae Gel: ueniet B )
259
ueniae tempus cum damnatione concurrat, quam excludit. sequebatur et hoc psychicos sapere, et ideo reseruauimus huic loco quae aperte ad communicationem ecclesiasticam causis eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta sunt. nam et in prouerbiis Salomon, quae παροιμίας dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili, moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit, dolores et dehonestationes sustinet. ignominia autem eius non abolebitur in aeuum. plena enim zeli indignatio uiro non parcet in die iudicii. hoc si de ethnico putaueris dictum, certe de fidelibus iam audisti per Esaiam: excedite de medio eorum et separamini et immundum ne tetigeritis. habes statim in psalmis beatum uirum, qui non abierit in consilio impiorum nec in uia peccatorum steterit et in cathedra pestilentiae non sederit. cuius et postea uox: non sedi cum consessu uanitatis et cum inique agentibus non introibo, odiui ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo, et: lauabo cum innocentibus manus meas et altare tuum circumdabo, domine, ut solus plures, quoniam quidem cum sancto sanctus eris: et cum uiro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruersus eris. et alibi: peccatori autem dicit dominus, ut quid tu exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? si uidebas furem, currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. hinc igitur informatus et apostolus, scripsi, inquit, uobis in epistola, non
[*]( 6] Prou. 6, 32 sqq. 12] Es. 52, 11. 2 Cor. 6, 17. 14] Ps. 1,1 sqq. 16] ibid. 26, 4 sqq. 21] ibid. 18, 26. 23] ibid. 50, 16 sqq. 28] 1 Cor. 5, 9 sqq. ) [*]( 1 non concurrat Hartelius 4 sunt BC, sint Gel 9 aeuum C, eum B- 10 parcet C, paret B 12 Esaiam Lat: cassum B 13 tetigeritis Pam: egeritis B, attigeritis Lat 17 consessu Pam: consensu B et Gel: sed B 18 odiui ecclesiam malignantium Lat: hoc de ecclesia male agentium B 20 solius Lat plures solus fort. 21 quoniam quidem Gel: quod quid est B 24 utl et fort. exponis Gel: expones B ) [*]( 17* ) 260
commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius mundi, et reliqua. ceterum oportebat uos exire de mundo. nunc autem scribo uobis, si quis frater nominatur in uobis fornicator aut idololatres (quid enim tam coniunctum?) aut idololatres (quid enim tam propinquum?) et cetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam; quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit conspersionem. item ad Timotheum: manus nemini cito imponas neque communices delictis alienis. item ad Ephesios: nolite ergo participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae. et adhuc pressius: nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, immo et reuincite ea. quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est edicere. quid turpius impudicitiis? si autem et ab otiose incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto magis et a fornicatore? haec enim consultata sunt Christi ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet emundans lauacro aquae in uerbo et sistat sibi ecclesiam gloriosam non habentem maculam aut rugam, utique post lauacrum, sed sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine ruga uetustatis ut uirgo, sine macula fornicationis ut sponsa, sine probro uilitatis ut emundata. quid, si et hic respondere concipias, adimi quidem peccatoribus uel maxime carne pollutis communicationem, sed ad praesens, restituendam scilicet ex paenitentiae ambitu, secundum illam clementiam dei, quae mauult peccatoris paenitentiam quam mortem? hoc enim fundamentum opinionis uestrae usquequaque pulsandum est. dicimus itaque, clementiae diuinae si ita esse competisset
[*]( 7] 1 Cor. 5, 6. 8] 1 Tim. 5, 22. 10] Eph. 5, 7 sqq. 11 sqq. 15] cf. 2 Thess. 3, 6. 17] cf. Eph. 5, 25 sq. ) [*]( 1 huius mundi Gel: huiusmodi B 5 enim tam Gel: tam in B 7 quoniam Oehlerm: modicam B, modicum Urs et del. Urs modicum del. Urs desipit Gel: despicit B 14 dicere Gel 16 consultata sunt Gel: om. lacuna tredecim fere litterarum relicta B, consulta sunt Semlerus 18 et] ut Gel 21 uetustatis Rig: ueritatis B, uanitatis Lat 22 quodsi Lat 25 quae mauult Gel: qua ei uult B, qua mauult Urs, quae uult Hartelius 28 ita psse B, cauisse Oehlerus, statuisse fort. ) 261
demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus diceret: nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam egerint, et, cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum uolutando deterserint, et, qui templum dei uitiauerit, uitiabit illum deus, nisi omnium focorum cineres in ecclesia de capite suo excusserit. debuerat enim quae damnauerat proinde determinasse, quonam usque et sub qua condicione damnasset, si temporali et condicionali et non perpetua seueritate damnasset. porro cum in omnibus epistolis et post fidem talem prohibeat admitti et admissum a communicatione detrudat, sine spe condicionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit, eam paenitentiam ostendens dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam semel pro peccatis nostris morte functi. nam hoc etiam in sua persona apostolus statuit. adfirmans enim Christum ad hoc uenisse, ut peccatores saluos faceret, quorum primus ipse fuisset, quid adicit? et misericordiam sum consecutus, quoniam ignorans feci in incredulitate. ita clementia illa dei malentis paenitentiam peccatoris quam mortem ad ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum causa liberandorum uenerit Christus, non qui iam deum norint et sacramentum didicerint fidei. quod si clementia dei ignorantibus adhuc et infidelibus competit, utique et paenitentia ad se clementiam inuitat, salua illa paenitentiae specie post fidem, quae aut leuioribus delictis ueniam ab episcopo consequi poterit aut maioribus et inremissibilibus a deo solo.
Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Iohannes nescio quid diuersae parti subplaudere uideatur? quasi in Apocalypsi manifeste fornicationi posuerit paenitentiae auxilium, [*]( 2] cf. Eph. 5,11. 3] cf.1 Cor. 5,11. 4] cf. ibid. 3,17. 18] 1 Tim.1,16. 29] cf. Apoc. 2, 20 sqq. ) [*]( 1 demonstrationem sui B, dari restitutionem suis Lat, demonstra<re ra)tionem sui Hartelius 5 deus Gel, om. B 7 et] aut Lat 8 qua add. Urs 8 si - 9 damnasset C, om. B 10 a communicatione Gel: ad communicationem B 12 adsistit Gel: adsciscite B 14 diluendi Gel: diluendae B 19 quoniam C, quod B 26 leuioribus Gel: lenioribus B )
262
ubi ad angelum Thyatirenorum spiritus mandat habere se aduersus eum, quod teneret mulierem Iezabel, quae se propheten dicit et docet, atque seducit seruos meos ad fornicandum et edendum de idolothytis. et largitus sum illi temporis spatium, ut paenitentiam iniret, nec uult eam inire nomine fornicationis. ecce dabo eam in lectum et moechos eius cum ipsa in maximam pressuram, nisi paenitentiam egerint operum eius. bene autem quod apostolis et fidei et disciplinae regulis conuenit. siue enim ego, inquit, siue illi, sic praedicamus. totius itaque sacramenti interest nihil credere ab Iohanne concessum quod a Paulo sit denegatum. hanc aequalitatem spiritus sancti qui obseruauerit, ab ipso deducetur in sensus eius. haereticam enim feminam, quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat, in ecclesiam latenter introducebat et merito ad paenitentiam urgebat. cui enim dubium est haereticum institutione deceptum cognito postmodum casu et paenitentia expiato et ueniam con- . sequi et in ecclesiam redigi? unde et apud nos, ut ethnico par, immo et super ethnicum, haereticus etiam per baptisma ueritatis utroque nomine purgatus admittitur. aut si certus es mulierem illam post fidem uiuam in haeresin postea exspirasse, ut non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici cui ueniam ex paenitentia uindices, sane agat paenitentiam, sed in finem moechiae, non tamen et restitutionem consecutura. haec enim erit paenitentia, quam et nos deberi quidem agnoscimus multo magis, sed de uenia deo reseruamus. denique ea Apocalypsis in posterioribus propudiosos et fornicatores, sicut timidos et incredulos et homicidas et ueneficos et idololatras,. qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine ulla condicionali damnatione decreuit. non enim de ethnicis uidebitur sapere, cum de fidelibus pronuntiarit: qui uicerint,
[*]( 9] 1 Cor. 15, 11. 31] Apoc. 21, 7 sq. ) [*]( 2 teneret C, om. B mulierem C, mulier B prophetin Seal 20 nomine Lat: homine B 21 es Urs: est B haeresin Urs: haeresi B 22 haereticae Gel: haeretico B cui om. Gel 23 uindicet Gel in add. Gel 24 finem Rig: fidem B 26 ea del. Hartelius 29 fuerint Urs: fuerit B 31 haereditatem habebunt istam B, haereditate habebunt ista C ) 263
hereditatem habebunt istam, et ero illis deus, et illi mihi in filios, et ita subiunxerit: timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et ueneficis et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris, quod est mors secunda. sic et rursus: beati qui ex praeceptis agunt, ut in lignum uitae habeant potestatem et in portas ad introeundum in sanctam ciuitatem. canes uenefici, fornicator, homicida foras, utique qui non ex praeceptis agant. illorum est enim foras dari qui intus fuerunt. ceterum quid mihi eos, qui foris sunt, iudicare? praecesserat. de epistola quoque Iohannis carpunt statim. dictum est: sanguis filii eius emundat nos ab omni delicto. semper ergo et omnifariam delinquemus, si semper et ab omni delicto emundat nos ille; aut si non semper, non etiam post fidem, et si non ab delicto, non etiam a fornicatione. unde autem exorsus est? lumen praedixerat deum et tenebras non esse in illo et mentiri nos, si dicamus nos communionem habere cum eo et in tenebris incedamus. si uero, inquit, in lumine incedamus, communionem cum eo habebimus, et sanguis Iesu Christi domini nostri emundat nos ab omni delicto. ergo in lumine incedentes delinquimus et in lumine delinquentes emundabimur? nullo pacto. qui enim delinquit, non in lumine est, sed in tenebris. unde et ostendit, quomodo emundabimur a delicto in lumine incedentes, in quo delictum agi non potest. a deo sic emundari nos ait, non quasi delinquamus, sed quia non delinquamus. incedentes enim in lumine, tenebris uero non communicantes, emundati agemus, non deposito, sed non admisso delicto. haec est enim uis dominici sanguinis, ut quos iam a delicto mundarit et exinde in lumine constituerit,
[*]( 5] Apoc. 22,14 sq. 10] 1 Cor. 5,12. 12] 1 Ioh. 1, 7. 19] ibid. 1,5 sq. ) [*]( 4 particula in Gel: particulam B 8 canes uenefici BC, canis ueneficus Gel homicida Gel: homicidae B 9 ex add. Gel 13 delinquemus Gel: delinquimus B 14 emundat nos Gel: emundandus B 16 exorsus est? lumen Gel: exorsum est lumen B 25 non add. Gel 26 adeo Gel quasi B, qua Pam quia B, qua Pam 30 a add. Lat ) 264
mundos exinde praestet, si in lumine incedere perseuerauerint. sed subicit, inquis, si dicamus nos delictum non habere, . seducimus nosmetipsos, et ueritas non est in nobis. si confitemur delicta nostra, fidelis et iustus est, ut dimittat ea nobis et emundet nos ab omni iniustitia. numquid ab immunditia? at si ita est, ergo et ab idololatria. sed aliud in sensu est. ecce enim et rursus, si dicamus, ait, nos non deliquisse, mendacem facimus illum, et sermo eius non est in nobis. eo amplius, filioli, haec scripsi uobis, ne delinquatis, et si deliqueritis, aduocatum habemus apud deum patrem, Iesum Christum iustum, et ipse placatio est pro delictis nostris. secundum haec, inquis, et delinquere nos et ueniam habere constabit. quid ergo fiet, cum procedens aliud inuenio? negat enim nos omnino delinquere, et in hoc plurimum tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta deleta, non habitura postea ueniam, in quo nos sensus ad admonitionem castimoniae demandat. omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat semetipsum, quia et ille castus est. omnis qui facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est iniquitas. et scitis quod ille manifestatus sit, ut auferat delicta, utique hactenus admittenda. siquidem subiungit: omnis, qui manet in illo, non delinquet. omnis qui delinquit, neque uidit neque cognouit eum. filioli, nemo uos seducat. omnis qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est. qui facit delictum, ex diabolo est, quoniam diabolus a primordio delinquit. in hoc enim manifestatus est filius dei, ut soluat opera diaboli. nam et soluit liberans hominem per lauacrum donato ei chirographo mortis. et ideo omnis, qui ex deo nascitur
[*]( 2] 1 Ioh. 1, 8 sq. 9] ibid. 2,1 sq. 18] ibid. 3, 3 sq. 29] cf. Col. 2,14. 30] 1 Ioh. 3, 9 sq. ) [*]( 1 praestet Gel: perstare B 6 at scripsi: aut B 11 deum Gel: dominum B 14 nos Gel: hos B 15 hoc Gel: hos B 17 quo Lat: quae B 18 et spem B; et del. Gel 23 delinquet Gel: delinquat B, delinquit Pam 27 quoniam C, quod B 30 ei del. Rig qui ex Gel: quae a B ) 265
non facit delictum, quia semen dei manet in illo, et non potest delinquere, quia ex deo natus est. in hoc manifesti sunt filii dei et filii diaboli. in quo, nisi illi non delinquendo, ex quo de deo nati sunt, isti delinquendo, quia de diabolo sunt, perinde atque si numquam sint ex deo nati? quod si dicit, qui non est iustus, ex deo non est, qui non pudicus, quomodo rursus ex deo fiet, qui iam esse desiit? iuxta est igitur ut excidisse sibi dicamus Iohannem in primore quidem epistola negantem nos sine delicto esse, nunc uero praescribentem non delinquere omnino, et illic quidem aliquid de uenia blandientem, hic uero districte negantem filios dei quicumque deliquerint. sed absit. nam nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum. et hic enim illam Iohannes commendauit, quod sint quaedam delicta cotidianae incursionis, quibus omnes simus obiecti. cui \'enim non accidet aut irasci inique et ultra solis occasum, aut et manum immittere aut facile male dicere aut temere iurare aut fidem pacti destruere aut uerecundia aut necessitate mentiri? in negotiis, in officiis, in quaestu, in uictu, in uisu, in auditu quanta temptamur? ut, si nulla sit uenia istorum, nemini salus competat. horum ergo erit uenia per exoratorem patris Christum. sunt autem et contraria istis, ut grauiora et exitiosa, quae ueniam non capiant, homicidium, idololatria, fraus, negatio, blasphemia, utique et moechia et fornicatio, et si qua alia uiolatio templi dei. horum ultra exorator non erit Christus; haec non admittet omnino, qui natus ex deo fuerit, non futurus dei filius, si admiserit. ita Iohannis ratio constabit diuersitatis, distinctionem delictorum disponentis, cum delinquere filios dei nunc adnuit, nunc abnuit. prospiciebat enim clausulam litterarum suarum, et illi praestruebat hos sensus dicturus in fine manifestius: si quis scit fra\'trem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et dabit
[*]( 6] 1 Ioh. 1, 8. 31] 1 Ioh. 5, 16. ) [*]( \'5 perinde Urs: proinde B 9 primore Gel: priore B negantem Gel: negante B 16 accidet Urs: accedet B 27 Ioanni Gel 28 diuersitatis Gel: diuersitates B disponenti Gel 30 praestruebat Gel: perstruebat B ) 266
ei uitam dominus, qui non ad mortem delinquit. est enim delictum ad mortem; non de eo dico, ut quis postulet. meminerat et ipse Hieremiam prohibitum a deo deprecari pro populo mortalia delinquente. omnis iniustitia delictum est, et est delictum ad mortem. scimus autem, quod omnis, qui ex deo natus sit, non delinquit, scilicet delictum quod ad mortem est. ita nihil iam superest quam aut neges moechiam et fornicationem mortalia esse delicta, aut inremissibilia fatearis, pro quibus nec exorare permittitur.
Disciplina igitur apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum dei antistitem et ubique de ecclesia eradicantem omne sacrilegium inpudicitiae sine ulla restitutionis mentione. uolo tamen ex redundantia alicuius etiam comitis apostolorum testimonium superducere, idoneum confirmandi de proximo iure disciplinam magistrorum. extat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, a deo satis auctorati uiri, ut quem Paulus iuxta se constituerit in abstinentiae tenore: aut ego solus et Barnabas non habemus operandi potestatem? et utique receptior apud ecclesias epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum. monens itaque discipulos omissis omnibus initiis ad perfectionem magis tendere nec rursus fundamenta paenitentiae iacere ab operibus mortuorum, impossibile est enim, inquit, eos qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustauerunt et participauerunt spiritum sanctum et uerbum dei dulce gustauerunt, occidente iam aeuo cum exciderint, rursus reuocari in paenitentiam, refigentes cruci in semetipsos filium dei et dedecorantes. terra enim quae bibit saepius deuenientem in se humorem [*]( 4] 1 Ioh. 5, 17 sq. 19] 1 Cor. 9, 6. 24] Hebr. 6, 4 sqq. ) [*]( 9 orari Urs 11 instruit ac determinat Gel: instrumenta determinant B 12 circa quidam 13 antistitem Gel: sanctitatem et B, anxietatem et Hartelius et] ut Iun, ad Oehlerus eradicandum Oehlerus 14 impudicitiae Lat: pudicitiae B 15 redundanti Lat 17 a deo Seal: adeo B 18 auctorati Scal: auctoritati B, auctoritatis Urs 20 hoc operandi Pam 26 et participauerunt — 27 gustauerunt C, om. B 28 renouari Lat )
267
et peperit herbam aptam his propter quos et colitur, benedictionem dei consequitur; proferens autem spinas reproba et maledictioni proxima, cuius finis in exustionem. hoc qui ab apostolis didicit et cum apostolis docuit, numquam moecho et fornicatori secundam paenitentiam promissam ab apostolis norat. optime enim legem interpretabatur et figuras eius iam in ipsa ueritate seruabat. ad hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: si autem uarietas effloruerit in cutem et totam cutem texerit a capite usque ad pedes per omnem conspectum, et sacerdos cum uiderit, emundabit eum, quoniam conuertit in album, mundus est. qua uero die uisus fuerit in eiusmodi color uiuus, inquinatus est. conuersum enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae uitium et macula aestimatur in saeculo, et totum nouatum mundum uoluit intellegi, qui iam non sit uarius, non sit de pristino et nouo aspersus. si uero post abolitionem in uetustatem aliquid ex illa reuixerit, rursum in carne eius quod emortuum delicto habebatur immundum iudicari nec expiari iam a sacerdote. ita moechia de pristino recidiua et unitatem noui coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans immundabile est uitium. item de domo: si quae maculae et cauositates adnuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam introiret ad inspiciendam eam, iubet auferri de domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent. dehinc introgressus sacerdos si inuenisset cauositates uiridicantes uel rubescentes, et aspectum earum humiliorem citra parietinam formam, exiret ad ianuam et secerneret domum illam septem diebus. dehinc die septima regressus si animaduertisset diffusum in parietibus tactum illum, imperaret
[*]( 8] Leu. 13, 12 sqq. 22] ibid. 14, 36 sqq. ) [*]( 7 eius Gel: ei B seruabat Pam: seruabant B 11 quoniam Pam: quod B 16 uoluit C, om. B 17 abolitiem C . 19 emortuum Gel: emortuo B habebitur fort. 20 moechia Gel: moechiam B recidiua Gel: recidiuam B 28 parietinam Gel: parietem non B 31 exterminari C, extrahi B ) 268
exterminari eos lapides, in quibus tactus leprae fuisset, et abici extra ciuitatem in locum immundum, et sumi alios lapides politos et solidos et reponi loco pristinorum et puluere alio inliniri domum. oportet enim, cum peruenitur ad summum sacerdotem patris Christum, de domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima, et ubi introierit eam sermo dei et inuenerit maculas ruboris et uiroris, extrahi statim et abici foras sensus mortiferos et cruentos (nam et Apocalypsis uiridi equo mortem, russeo autem proeliatorem imposuit), proque illis politos et in compaginem aptos et firmos substrui lapides, quales in Abrahae filios fiunt, ut ita homo habilis deo sit. quod si post recuperationem et reformationem rursus sacerdos animaduerterit in eadem domo de pristinis cauis aliquid et maculis, immundam eam pronuntiauit, et iussit deponi materias et lapides et omnem structuram eius et abici in locum immundum. hic erit homo caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus denuo resumit scabra et maculas carnis, et abicitur extra ciuitatem in locum immundum, deditus scilicet satanae in carnis interitum, nec amplius reaedificatur in ecclesia post ruinam. sic et de famulae concubitu, quae homini esset reseruata, necdum redempta, necdum liberata. prospicietur, inquit illi, et non morietur, quia nondum est manumissa, cui seruabatur. nondum enim caro a Christo manumissa, cui seruabatur, impune contaminabatur, ita iam manumissa non habet ueniam.