Haec si apostoli magis norant, magis utique curabant. sed et in hunc iam gradum decurram, excernens inter doctrinam apostolorum et potestatem. disciplina hominem gubernat, potestas adsignat. sed rursum quid potestas? spiritus, spiritus [*]( 10] cf. Apoc. 6, 4. 8. 23] Leu. 19, 20. ) [*]( 1 tactus del. Gel leprae Iun: lepra B 3 solitos Gel 4 illini Urs 8 et ubi Gel: ut ubi B 11 russeo Gel: roseo B 12 substruit Urs 13 filios addidi 15 cauis Lat: causis B 19 resumit Gel: respuit B scabram Scal 31 sed rursum Lat: seorsum B quid potestas? Lat: quod potestas B, quod potest Scal spiritus] aspirat Scal spiritus alterum add. Lat )
269
autem deus. quid autem docebat? non communicandum operibus tenebrarum. obserua quod iubet. quis autem poterat donare delicta? hoc solius ipsius est. quis enim dimittit delicta, ni solus deus? et utique mortalia-, quae in ipsum fuerint admissa et in templum eius? nam tibi quae in te reatum habeant etiam septuagies septies iuberis indulgere in persona Petri. itaque si et ipsos beatos apostolos tale aliquid indulsisse constaret, cuius uenia a deo, non ab homine competeret, non ex disciplina, sed ex potestate fecissent. nam et mortuos suscitauerunt, quod deus solus, et debiles redintegrauerunt, quod nemo\' nisi Christus, immo et plagas inflixerunt, quod noluit Christus. non enim decebat eum saeuire qui pati uenerat. percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas caecitate, ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse. sic et prophetae caedem et cum ea moechiam paenitentibus ignouerant, quia et seueritatis documenta fecerunt. exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, ut agnoscam diuinitatem, et uindica tibi delictorum eiusmodi remittendorum potestatem. quod si disciplinae solius officia sortitus es, nec imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere, qui neque prophetam nec apostolum exhibens cares ea uirtute cuius est indulgere? sed habet, inquis, potestatem ecclesia delicta donandi. hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum paracletum in prophetis nouis habeo dicentem: potest ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant. quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiauit? atqui magis euersoris fuisset et semetipsum de clementia commendare et ceteros ad delinquentiam temptare. aut si et hoc secundum spiritum ueritatis adfectare gestiuit, ergo spiritus ueritatis potest quidem indulgere fornicatoribus ueniam, sed cum plurium malo non uult. de tua nunc sententia quaero, unde hoc ius
[*]( 3 ipsius B, spiritus Lat 4 quae Gel: quod B 7 ipsos beatos apostolos C, ipsos ab ea apostolos B, ipsis beatis apostolis Gel indulsisse C, indulsisset. B 9 fecisse Gel 13 morte et Elimas B; et del. Gel 14 ipso probaretur C, ipsum probaret B 16 ignouerant Gel: ignorauerant B 17 ut OehlenMJ: et B 18 uendica B 24 nouis habeo Gel: nobis ab eo B 25 alii Harnackius 28 temptare Scal: temperare B 31 ius Gel: iussisse B ) 270
ecclesiae usurpes. si quia dixerit Petro dominus: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, tibi dedi claues regni caelestis, uel, quaecumque alligaueris uel solueris in terra, erunt alligata uel soluta in caelis, idcirco praesumis et ad te deriuasse soluendi et alligandi potestatem, id est ad omnem ecclesiam Petri propinquam? qualis es, euertens atque commutans manifestam domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem? super te, inquit, aedificabo ecclesiam meam, et, dabo tibi claues, non ecclesiae, et, quaecumque solueris uel alligaueris, non quae soluerint uel alligauerint. sic enim et exitus docet. in ipso ecclesia extructa est id est per ipsum, ipse clauem imbuit, uide quam: uiri Israelitae, auribus mandate quae dico: Iesum Nazarenum uirum a deo uobis destinatum, et reliqua. ipse denique primus in Christi baptismo reserauit aditum caelestis regni, quo soluuntur alligata retro delicta et alligantur quae non fuerint soluta, secundum ueram salutem, et Ananiam uinxit uinculo mortis et debilem pedibus absoluit uitio ualetudinis. sed et in illa disceptatione custodiendae necne legis primus omnium Petrus spiritu instinctus et de nationum uocatione praefatus, et nunc, inquit, cur temptastis dominum de imponendo iugo fratribus, quod neque nos neque patres nostri sufferre ualuerunt? sed enim per gratiam Iesu credimus nos salutem consecuturos, sicut et illi. haec sententia et soluit quae omissa sunt legis et alligauit quae reseruata sunt. adeo nihil ad delicta fidelium capitalia potestas soluendi et alligandi Petro emancipata. cui si praeceperat dominus etiam septuagies septies delinquenti in eum fratri indulgere, utique nihil postea alligare id est retinere mandasset, nisi forte ea quae in dominum, non in fratrem, quis admiserit. praeiudicatur enim non dimittenda in deum delicta, cum in homine admissa donantur. quid nunc
[*]( 1] Matth. 16, 18 sq. 13] Act. 2, 22. 21] ibid. 15, 10 sq. ) [*]( 7 es, euertens Gel: sese uertens B manifestam Gel: manifestum B 13 uide Urs: fidei B, uides Gel 17 secundum Gel: secundam B 18 uinxit Gel: iunxit B 20 necne add. Pam 30 ea Gel: eam B ) 271
et ad ecclesiam et quidem tuam, psychice? secundum enim Petri personam spiritalibus potestas ista conueniet aut apostolo aut prophetae. nam et ipsa ecclesia proprie et princi- • paliter ipse est spiritus, in quo est trinitas unius diuinitatis, pater et filius et spiritus sanctus. illam ecclesiam congregat quam dominus in tribus posuit. atque ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspirauerint ecclesia ab auctore et consecratore censetur. et ideo ecclesia quidem delicta donabit, sed ecclesia spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia numerus episcoporum. domini enim, non famuli est ius et arbitrium; dei ipsius, non sacerdotis.
At tu iam et in martyras tuos effundis hanc potestatem. i ut quisque ex confessione uincula induit adhuc mollia in nouo custodiae nomine, statim ambiunt moechi, statim adeunt fornicatores, iam preces circumsonant, iam lacrimae circumstagnant maculati cuiusque, nec ulli magis aditum carceris redimunt quam qui ecclesiam perdiderunt. uiolantur uiri ac feminae . in tenebris plane ex usu libidinum notis, et pacem. ab his quaerunt qui de sua periclitantur. alii ad metalla confugiunt et inde communicatores reuertuntur, ubi iam aliud martyrium necessarium est delictis post martyrium nouis. quis enim in terris et in carne sine culpa? quis martyr saeculi incola, de- \' nariis supplex, medico obnoxius et feneratori? puta nunc sub gladio iam capiti librato, puta in patibulo iam corpore expanso, puta in stipite iam leoni concesso, puta in axe iam incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate et possessione martyrii, quis permittit homini donare quae deo reseruanda sunt, a quo ea sine excusatione damnata sunt, quae nec apostoli, quod sciam, martyres et ipsi donabilia iudicauerunt? denique iam ad bestias depugnauerat Paulus Ephesi, cum interitum [*]( 3 ipsa Iun: ipse B, del. Rig 7 ecclesia Lat: ecclesiae B 13 con-. fessione Lat: consensione B mollia Gel: immollia B 17 ecclesiae Ciacconius 22 saeculi Gel: sacculi B donariis Lat, damnatis Rig 23 medio Scal, moecho Rig fornicatori Rig 24 capiti Lat: capite B 25 leoni Lat: leone B in axe iam add. Gel 26 adstructo Urs: adstricto B 28 ea sine Gel: eas in B damnata sunt Gel: damnatas B. 29 iudicauerunt Gel: indicauerant B )
272
decernit incesto. sufficiat martyri propria delicta purgasse. ingrati uel superbi est in alios quoque spargere, quod pro magno fuerit consecutus. quis alienam mortem sua soluit, ni solus dei filius? nam et in ipsa passione liberauit latronem. ad hoc enim uenerat, ut ipse a delicto purus et omnia sanctus pro peccatoribus obiret. proinde qui illum aemularis donando delicta, si nil ipse deliquisti, plane patere pro me. si uero peccator es, quomodo oleum faculae tuae sufficere et tibi et mihi poterit? habeo etiam nunc quo probem Christum. si propterea Christus in martyre est, ut moechos et fornicatores martyr absoluat, occulta cordis edicat, ut ita delicta concedat, et Christus est. sic enim dominus Iesus Christus potestatem suam ostendit: quid cogitatis nequam in cordibus uestris? quid enim facilius est dicere paralytico, dimittuntur tibi peccata, aut, surge et ambula? igitur ut sciatis filium hominis habere dimittendorum peccatorum in terris potestatem, tibi dico paralytice, surge et ambula. si dominus tantum de potestatis suae probatione curauit, uti traduceret cogitatus et ita imperaret sanitatem, ne non crederetur posse delicta dimittere, non licet mihi eandem potestatem in aliquo sine eisdem probationibus credere. cum tamen moechis et fornicatoribus a martyre expostulas ueniam, ipse confiteris eiusmodi crimina nonnisi proprio martyrio diluenda, qui praesumis alieno. quod si est, iam et martyrium aliud erit baptisma. habeo enim, inquit, et aliud baptisma. unde et ex uulnere lateris dominici aqua et sanguis, utriusque lauacri paratura manauit. debeo ergo et primo lauacro alium liberare, si possum secundo. ingeram usque in sinum necesse est: quaecunque auctoritas, quaecumque ratio moecho et fornicatori pacem ecclesiasticam reddit, eadem debebit et homicidae
[*]( 13] Matth. 9, 4 sqq. 25] Luc. 12, 50. ) [*]( 1 incesto Gel: incerto B 3 nisi Gel 5 ipse Gel: ipso B omnia C, omnino B 6 obiret Urs: obediret B 7 pro me Gel: prome B 24 praesumis Gel: praesumus B si est, iam Gel: sciam B 28 possum Gel: possumus B ingeram usque Lat: ingeramusque B sinum Gel: finem B ) 273
- et idololatrae paenitentibus subuenire, certe negatori, et utique illi, quem in proelio confessionis tormentis conluctatum saeuitia deiecit. ceterum indignum deo et illius misericordia, qui paenitentiam peccatoris morti praeuertit, ut facilius in ecclesiam redeant, qui subando quam qui dimicando ceciderunt. urget nos dicere indignitas: contaminata potius corpora reuocabis quam cruentata? quae paenitentia miserabilior titillatam prosternens carnem an uero laniatam? quae iustior uenia in omnibus causis, quam uoluntarius an quam inuitus peccator implorat? nemo uolens negare compellitur, nemo nolens fornicatur. nulla ad libidinem uis est, nisi ipsa; nescit quo libet cogi. negationem porro quanta compellunt ingenia carnificii et genera poenarum? quis magis negauit, qui Christum uexatus an qui delectatus amisit? qui cum amitteret doluit, an qui cum amitteret lusit? et tamen illae cicatrices Christiano proelio insculptae et utique inuidiosae apud Christum, quia uicisse cupierunt, et sic quoque gloriosae, quia non uincendo cesserunt, in quas adhuc et diabolus ipse suspirat, cum sua infelicitate, sed casta, cum paenitentia maerente, sed non erubescente ad dominum, de uenia denuo dimittetur eis, qui piaculariter negauerunt. solis illis caro infirma est. atquin nulla tam fortis caro quam quae spiritum elidit.
[*](3 qui Gel: eiusque B 4 morti Gel: mortem B 5 subando Gel: subdendo B urget nos Gel: urgemur B 7 interrogationis signum posui 9 an add. Gel 10 fornicatur Gel: fornicator B 11 quolibet Gel, quodlibet Pam 12 carnificii Scal: carnificis B 14 auerteret Rig 20 dimittetur Gel: dimittentur B, dimittitur Big eis qui piaculariter Gel: resculpiculariter B, eis qui peculiariter Rig, reis, cum piaculariter Hartelius finis libri deesse uidetur ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 18 ) 274