De Praescriptionibus Hereticorum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam aliquam apostolorum quod Petrus et qui cum eo reprehensi sunt a Paulo. Adeo, inquiunt, aliquid eis defuit; ut ex hoc etiam illud struant, potuisse postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit Paulo reprehendenti antecessores. Possum et hic Acta Apostolorum repudiantibus dicere: Prius est ut ostendatis quis iste Paulus, et quid ante apostolum, et quomodo apostolus, quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur. Neque enim si ipse se apostolum de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti, quando nec dominus ipse de se testimonium dixerit. Sed credant sine scripturis, ut credant adversus scripturas, tamen doceant

ex eo, quod allegant Petrum a Paulo reprehensum, aliam evangelii formam a Paulo superductam citra eam quae praemiserat Petrus et ceteri. Atquin demutatus in praedicatorem de persecutore deducitur ad fratres a fratribus, ut unus ex fratribus, et ad illos ab illis qui ab apostolis fidem induerant. Dehine, sicut ipse enarrat, ascendit in Hierosolyma, cognoscendi Petri causa, ex officio et iure scilicet eiusdem fidei et praedicationis. Nam et illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem, si aliquid contrarium praedicaret, nec dominum praeterea magnificassent, quia adversarius eius Paulus obvenerat. Itaque et dexteram ei dederunt, signum concordiae et convenientiae, et inter se distributionem officii ordinaverunt, non separationem evangelii, nec ut aliud alter, sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem. Paulus in nationes. Ceterum si reprehensus est Petrus, quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum separabat personarum respectu, utique conversationis fuit vitium, non praedicationis. Non enim ex hoc alius deus quam creator, et alius Christus quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur.