De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed quoniam tam expedita probatio est, ut, si statim proferatur, nihil iam sit retractandum, ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem movere se posse, solent dicere non omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus convertunt omnia quidem apostolos scisse, sed non omnia omnibus tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes, qui aut minus instructos aut parum simplices apostolos miserit. Quis igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse quos magistros dominus dedit, individuos habens in comitatu, in discipulatu, in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intellegere non liceret? Latuit aliquid Petrum aedificandae ecclesiae petram dictum, claves regni caelorum consecutum et solvendi et alligandi in caelis et in terris potestatem? Latuit et Ioannem aliquid, dilectissimum domino, pectori eius incubantem, cui soli dominus Iudam traditorem praemonstravit, quem loco suo filium Mariae demandavit? Quid eos ignorasse voluit quibus etiam gloriam suam exhibuit et Moysen et Helian et insuper de caelo patris vocem? non quasi ceteros reprobans, sed quoniam in tribus
testibus stabit omne verbum. Ignoraverunt itaque et illi quibus post resurrectionem quoque in itinere omnes scripturas edisserere dignatus est. Dixerat plane aliquando, Multa habeo adhuc loqui vobis, sed non potestis modo ea sustinere, tamen adiciens, Cum venerit ille spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem veritatem. Ostendit illos nihil ignorasse quos omnem veritatem consecuturos per spiritum veritatis promiserat. Et utique implevit repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum spiritus sancti. Quam scripturam qui non recipiunt, nec spiritus sancti esse possunt, qui necdum spiritum sanctum possunt agnoscere discentibus missum, sed nec ecclesiam se dicant defendere, qui quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus probare non habent. Tanti est enim illis non habere probationes eorum quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae mentiuntur.