De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Nomen dei patris nemini proditum fuerat. etiam qui de ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat. nobis reuelatum est in filio. iam quis enim filius? nouum patris nomen est. ego ueni, inquit, in nomine patris, et rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen tuum manifestaui hominibus. id ergo ut sanctificetur postulamus. non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. sed et hoc benedictionis uice fungitur. ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus. proinde igitur et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus. hoc quantum ad gloriam dei. alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto [*]( 1] Es. 1, 2. 4] Ioh. 10, 30. 13] ibid. 5, 43. 12, 28. 14] ibid. 17, 6. 23] Es. 6, 3. Apoc. 4, 8. ) [*]( 5 eelesia A 11 moses A quidem B, quidam A, quid, non Itm 12 iam quis scripsi: I*quis A, iam B nouum Gel: non AB non patris nomen est? Hartelius 13 no nomen A corr. ego ueni-14 glorifica nomen tuum om. B 17 aliud Gel 20 cęterum A 21 cęteros A 23 cessant A 24 meminerimus Gel 25 fu*turae A. ediximus Muratorius 29 cgteris A huius Ivm )
Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra. quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. quid autem deus uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. est et illa dei uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando sustinendo. si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate. item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. dominus quoque cum sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat uoluntas. ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit. [*]( 17] cf. Ioh. 6, 38. 27] Luc. 22, 42. ) [*]( 1 orandi x 2 enunciatione A 5 celis A. 8 figura A corr. in mg. 9 quanquam A sic fere semper 17 sic Gel pronunciauit A 18 erant B 23 sit mali Gel 24 sequius Scal 26 sub instantiam Urs: substantia AB 27 transfert B )