De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio etiam horarum quarundam, istarum dico communium quae diei interspatia signant, tertia, sexta, nona; quas sollemniores in scripturis inuenire est. primus spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die uisionem communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in superiora. idem cum Iohanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformauit. quae etsi simpliciter se habent sine ullius obseruationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, quae et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina, ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris et Filii [*](9] 1 Tim. 2, 8. 25] cf. Dan. 6, 10. ) [*]( 1 sollemnitate dispungitur Routhius: sollemnitatem dispungimur D, sollemnitas est, dispungimus Mwratorius, sollemnitate dispungimur x, sollemnitate dispungimus Oehlerus ! 2 salutem D corr. 8 DE LOCO D 9 oportunitas D 10 importaret. Non Mwratorius 12 aut a Paulo Muratorius: apud Paulum D 14 DE TEMPORE D erit**** D extrinsecus** D 15 orarum D 16 interspacia D sollempniores D 19 communicatis D 21 paraliticum D 22 quae etsi x: suae. etsi D habeant Muratorius sine Mwratorius: si D 23 sit Muratorius.: si D 24 quae RovtAitUl: qua D 25 daniheli D 26 israhelis D 27 trium om. Muratorim )

198
et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. sed et cibum non prius sumere et lauacrum non prius adire quam interposita oratione fideles decet. priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula quam carnis, quia priora caelestia quam terrena.

Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris (uidisti, inquit, fratrem, uidisti dominum tuum), maxime aduenam, ne angelus forte sit. sed nec ipse a fratribus exceptus priora fecerit refrigeria terrena caelestibus. statim enim iudicabitur fides tua. aut quomodo secundum praeceptum pax huic domui dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?