De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus. quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit, dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. nos uero, sicut accepimus, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu et officio cauere debemus differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus. tantundem et spatio Pentecostes, quae eadem exultationis [*]( 1 eluditur scripsi: eligitur D, eliditur Bouthius 4 caput *** (tuff eras. ?) D 7 puta uel putat ex putet D institutionem Aug. Neander: institutione D 8 uniuscuiusque Muratorius: unusquisque D 11 concedo scripsi: contenti D, contentae Mwratorius, contendo Hamackius in del. Oehlerus 12 suae Muratorius 19 demonstrato Muratorius: demonstratum D 20 notitiae scripsi: notitia D 21 DE GENU PO- NENDO D 23 gentibus D corr. eclesias D 24 dic D, dicat Muratorius 26 dominico Muratorius 27 officio x: officia D 29 quo x, quod Oehlerus )

197
sollemnitate dispungitur. ceterum omni die quis dubitet prosternere se deo uel prima saltem oratione qua lucem ingredimur? ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est. non enim oramus tantum, sed et deprecamur et satisfacimus deo domino nostro. de temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare.

Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico? omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit. neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant deo, aut a Paulo, qui in naui coram omnibus eucharistiam fecit.