De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus dominus noster nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam determinauit. oportebat enim in hac quoque specie nouum uinum nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui uestimento. ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa. omnia de carnalibus in spiritalia renouauit noua dei gratia superducto euangelio, expunctore totius retro uetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo ualuit, sermo quo docuit, ratio qua uenit. sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus constituta est: ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo tantum potest, ex ratione, qua docetur. docuerat et Iohannes discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto, sicut idem Iohannes praenuntiabat illum augeri oportere, se uero deminui, totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad dominum. ideo nec extat, in quae uerba docuerit Iohannes adorare, quod terrena [*]( 6] cf. Matth. 9,16. 17. 19] cf. Ioh. 3, 30. ) [*]( 2 m. rec. saec. XVI in uersu quem librarius uacuum reliquerat scripsit De oratione A 4 utriusque quidam in miscell. obseru. 3,1 p. 220 (— x): utrumque AB 5 nouis Pam: nobis AB orationem A 6 specie A 11 spiritualia B 15 qua Lat: quo AB uenit] promouit Lat igitur oratio Rig: igitur AB, oratio Gel instituta x 16 enunciatur A 17 potest, ex ratione qua docetur (suscipitur Rig) add. Pam ioannes B sic fere semper 18 orare Urs 19 ipso om. A )
Incipit a testimonio dei et merito fidei, cum dicimus, PATER QVI IN CAELIS ES. nam et deum oramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. scriptum est: qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, ut filii dei uocentur. quamquam frequentissime dominus patrem nobis pronuntiauit deum, immo et praecepit, ne quem in terris patrem uocemus, nisi quem habemus in caelis. itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. felices, qui patrem agnoscunt. hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum [*]( 1] Ioh. 3, 31. 23] ibid. 1, 12. 25] cf. Matth. 23, 9. ) [*]( 4 sofiam A sic fere semper 5 precepto A 7 abditis Gel modestum B [et modestum fidei] B 9 sequens Iun: sequente AB 10 praecepto; quod etsi proinde Urs perinde scripsi: proinde AB pertinet Iim fidem hominis x 11 dm A 12 simus Rig attamen Urs 14 interpretatimonis A corr. 16 uel uenerationem AB; uel del. Gel 21 pater noster Urs 23 crediderint B, credider (— crediderunt) A 24 quanquam A 25 pronunciauit A 28 israeli B sic semper, israheli sic fere semper A exprobatur A )
Nomen dei patris nemini proditum fuerat. etiam qui de ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat. nobis reuelatum est in filio. iam quis enim filius? nouum patris nomen est. ego ueni, inquit, in nomine patris, et rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen tuum manifestaui hominibus. id ergo ut sanctificetur postulamus. non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. sed et hoc benedictionis uice fungitur. ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus. proinde igitur et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus. hoc quantum ad gloriam dei. alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto [*]( 1] Es. 1, 2. 4] Ioh. 10, 30. 13] ibid. 5, 43. 12, 28. 14] ibid. 17, 6. 23] Es. 6, 3. Apoc. 4, 8. ) [*]( 5 eelesia A 11 moses A quidem B, quidam A, quid, non Itm 12 iam quis scripsi: I*quis A, iam B nouum Gel: non AB non patris nomen est? Hartelius 13 no nomen A corr. ego ueni-14 glorifica nomen tuum om. B 17 aliud Gel 20 cęterum A 21 cęteros A 23 cessant A 24 meminerimus Gel 25 fu*turae A. ediximus Muratorius 29 cgteris A huius Ivm )
Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra. quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. quid autem deus uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. est et illa dei uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando sustinendo. si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate. item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. dominus quoque cum sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat uoluntas. ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit. [*]( 17] cf. Ioh. 6, 38. 27] Luc. 22, 42. ) [*]( 1 orandi x 2 enunciatione A 5 celis A. 8 figura A corr. in mg. 9 quanquam A sic fere semper 17 sic Gel pronunciauit A 18 erant B 23 sit mali Gel 24 sequius Scal 26 sub instantiam Urs: substantia AB 27 transfert B )
VErrm-r quoque REGNUM TUUM ad id pertinet, quo et fiat uoluntas tua, in nobis scilicet. nam deus quando non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? sed quicquid nobis optamus, in illum auguramur, et illi deputamus quod ab illo expectamus. itaque si ad dei uoluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo quidam per tractum quendam in saeculo postulant, cum regnum dei, quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi. tendat? optamus maturius regnare et non diutius seruire. etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni aduentu, ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum. clamant ad dominum inuidia animae martyrum sub altari: quonam usque non ulcisceris, domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. immo quam celeriter ueniat, domine, regnum tuum, uotum Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.
Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis instruxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei uoluntatem et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! nam et edixerat\' dominus: quaerite prius regnum, et tunc uobis etiam haec adicientur. quamquam PANEM NOSTRUM QVOTIDIANUM DA NOBIS HODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia uita Christus et uitae panis. ego sum, inquit, panis uitae, et paulo supra: panis est sermo dei uiui, qui descendit [*]( 3] Prou. 21,1. 13] Apoc. 6,10. 22] Matth. 6,33. 26] Ioh. 6,35. ) [*]( 1 quo et Leopoldus: quod et AB, quod est Semlerus 7 per tractum Scal: pertractum B, protractum A in om. A 10 prefinitum A 11 eam uocem] eum uoto Lat protulissemus Rig: postulissemus A, postulassemus B, Lat, post tulissemus Scal 12 domini Hartelius inuidia AB, in uisu Gel, ut uidit Iohannes fort., iudicia Hartelius 15 caeleriter A 19 eliganter A 22 et edixerat Gel: et ei dixerat AJB 23 regnum dei x 26 uitae panis Semlerw: uita panis AB- )
Consequens erat, ut obseruata dei liberalitate etiam clementiam eius precaremur. quid enim alimenta proderunt, si illi reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? sciebat dominus se solum sine delicto esse. docet itaque petamus DI- MITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. exomologesis est petitio ueniae, quia qui petit ueniam, delictum confitetur. sic et paenitentia demonstratur acceptabilis deo, quia uult eam quam mortem peccatoris. debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec\' euadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi seruo dominus debitum remisit. huc enim spectat exemplum parabolae totius. nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde [*]( 1] Ioh. 6, 33. 2] Matth. 26, 26. Luc. 22,19. 8] Matth. 15, 26. 9] ibid. 7, 8. 11] cf. Luc. 2, 5. 12] ibid. 6, 34. ) [*]( 5 spiritali disciplina fort. 6 cetera A 10 expectens A corr. 11 poscebat Urs: pulsabat AB 14 pro uenientibus Ivrn 15 longe A cogitans ipsa x 17 dei Gel: diei AB libertate A 18 praecaremur A 19 illi Rig: illis AB, in eis Iun 20 dimitte susp. Oehlerus 21 exhomologesis A corr. 22 patientia B 23 quia uult AB, qui mauult Leopoldus 24 figurata A corr. 28 dum A )
Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. ceterum absit ut dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit geStiens. diaboli est infirmitas et malitia. nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne qui pignora deo cariora haberet. ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstrauit. hunc locum posterioribus confirmat, orate, dicens, ne temptemini. adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi. ergo respondet clausula, interpretans quid sit, ne nos deducas in temptationem. hoc est enim: SED DEUEHE NOS A MALO.
Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones domini, [*](1] cf. Matth. 5, 25 sq. 5] Luc. 6, 37. 6] Matth. 18, 21 sqq. 21] Luc. 22, 46. ) [*]( 4 hac om. Mwratorius spetie A. 13 ceterum A. sic fere semper 14 et fidem B 15 gestiens Rig: ... nstiens A, consentiens B 17 probbandae A 18 ne qui scripsi: neque AB, ne quis Mercerus, ne quae Oehlerus 19 chariora B, carior A habenda Gel 21 a deo B 22 qui Gel 23 causula A. 25 euehe Gel malos B 26 Compendiis] incipit D INC . TERTULLIANI DIYERSARV RERV NECES- SARIARVM I Posse nos super adicere. II Ne orans patrem fratri irascaris. III Etiam omni animi contusione uacuum esse debere. IIII De )
Quoniam tamen dominus prospector humanarum neces- 10 sitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, petite, inquit, et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium ius est desideriorum superstruendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum.
Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus, memoria praeceptorum uiam orationibus sternit ad , caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si quid discordiae uel offensae cum fratribus contraxerimus, resoluamus. quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? [*](11] Matth. 7, 7. Luc. 11, 9. 19] cf. Matth. 5, 23). [*]( lauatione manuum. V Apostrophe. VI De expositis penulis VII De assidendo post orationem. VIII. De manibus elatis. VUII. De uultu. X De osculo. XI De stationibus XII De habitu feminarum. XIII De uirginibus XTTTT Responsio XV De genu ponendo XVI De loco XVII De tempore XVIII De fratrum digressu XVTIIT De subiugendo psalmo XX De hostia spiritali quae oratio sit XXI De ui et affectu orationis. ANACEPHALESIS. Compendiis D ANAKEOAAAIQCIC; Compendiis A, AVCXXEq>acÀlX(roatç. Compendiis B pauculorum D, paucorum AB quot Rig: quod ABD 27 eu*angeliorum D 1 parabole A quot Rig: quod ABD 2 fidei D, fides AB obsequi A 6 quomodo D, ut AB 10 POSSE NOS SVPER ADICERE inscribitur in ABD 11 tradita morandi A 13 legitime A corr. 14 accedentium ius est D, accidentium ius est AB, accedentium iuxta Lat, accidentium iuste Scal, accidentium iustorum Urs 16 quantum B, quam AD preceptis A 18 NE ORANS PATREM FRATRI IRASCARIS. Ne prius ABD altare dei D, dei altare AB 19 offense A 20 quale AD, quid B recedere A corr. )
Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera esse debet orationis intentio de tali spiritu emissa, qualis est spiritus ad quem mittitur. neque enim agnosci poterit spiritu sancto spiritus inquinatus aut tristis a laeto aut impeditus a libero. nemo aduersarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit.
Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saeuitia, a ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleuentur? hae sunt uerae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lauacro totius corporis ueniunt, aquam sumentes. id cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi commemorationem [*](8] Gen. 45, 24. 9] cf. Eph. 4, 26. ) [*]( 2 iosef A 4 alias AB, Helias D 5 in sup. uers. A 8 pungi fort. etiam A 9 ammonet A 10 an dum D 12 ETIAM OMNI ANIMI CONFVSIONE (CONTVSIONE D) VACVVM ESSE DEBERE (om. D) nec (ne A) ABD contusione D 13 esse debet D, debet esse AB 14 est spiritus ad quem in ras. D emititur D 15 spiritu AB, a spiritu Gel 18 DE LAVATIONE MANWM ABD 20 spirituales D cede D 21 seuitia D beneficiis D idolatria D 22 opere D 23 uere A 24 omnememorationem A a om. AB, Gel 25 ueniunt del. Gel ad aquam D scrupulose AB )
Omnibus licet membris lauet quotidie Israel, numquam tamen mundus est. certe manus eius semper inmundae, sanguine prophetarum et ipsius domini incrustatae in aeternum; et ideo conscientia patrum hereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent, ne exclamet aliquis Eseias, ne exhorreat Christus. nos uero non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et dominicam passionem modulantes et orantes confitemur Christo.
Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis, non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito uanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. ut est quorundam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. quod utique si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. deus scilicet non audiat [*](24] cf. 2 Tim. 4, 13. ) [*]( 1 Pilatum manus abluisse scripsi: pilati manus abluisse D, om. AB deditione D, dedicationem AB, deditionem Gel 2 dedimus AB, dicimus D 3 ob aliqft D, quod AB 4 lauemus om. AB 7 APO- STROPHE BD, APOSTROFE A cottidie D 9 incrustatae D, cruentatae AB 11 dm A esaias BD exorreat D corr. 12 etiam sup. uers. D 13 et] e Rig, ut Hartelius dominicam passionem Leopoldus: dominica passione ABD, de dominica passione Oehlerus modulantes B, modulatum AD, modulati Oehlerus, modulaturi Hartelius 15 attingimus D 16 pigebat D 17 exprobanda A corr. et siquidem AB sine AB, si D 18 definiunt D, definiuntur fort., deficiunt Hartelius religionis A 20 cohercenda D 21 adaequent. DE EXPOSITIS PENVLIS CPENYLIS A) ABD positis Gel penulis D 23 si om. D oportere D apostoli qui D, apostoliq; A, apostoli quae B 24 penulam D )
Item quod adsignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere \'pastor\' inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? utique non. simpliciter enim et nunc positum est, cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. porro cum perinde faciant nationes adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola celebratur. eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub conspectu dei uiui angelo adhuc orationis adstante factum istud inreligiosissimum est? nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigauerit.
Atquin cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus deo preces nostras ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem in audaciam erecto. nam et ille publicanus, qui non tantum prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior Pharisaeo procacissimo discessit. sonos etiam uocis [*](8] Herm. past. Yis. 5, 1. ) [*]( 1 penulatos AD babylonis D 2 sarabaris Gel: sabaris ABD tiariis D, tyaris AB 3 DE ASSIDENDO POST ORATIONEM ABD assignata D 4 perspici orationem BD quam pueri uolunt. quid enim om. AB 9 sedissem D 10 nos D 13 proinde D uel adoratis ABD; uel del. Gel 14 deprehendi D 16 saperet D 18 cum B, quam A, om. D 19 orationi Iun astante D 22 DE MANIBVS ELATIS ABD commendabimus Oehlerus: commendauimus AD, commendamus B 23 preces A sic semper 24 prius elatis deleri uult Iun elatis. DE VVLTV ne uultu ABD 25 recto D et om. D 26 humilis D 27 discessit. DE SONO VOCIS ABD sono D )
Alia iam consuetudo inualuit. ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum ; orationis. quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum operantis oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri transigendo? quae oratio cum diuortio sancti osculi integra? quem domino officium facientem impedit pax? quale sacrificium est a quo sine pace disceditur? quaecumque oratio. sit, non erit potior praecepti obseruatione, quo iubemur ieiunia nostra celare. iam\' enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et [*]( 3] Herod. I 47. ) [*]( 1 esse om. AD 2 audimur D 3 phythii A 4 dš D 5 imo om. AB 6 coeti D abys. sic A 7 refer D 10 in mg. m. s. XII- XIII ueraciter namque orare est. amaros in copunctione gemitus et incomposita uerba resonare Nota gg (— Gregorius) in moral. libro D 11 DE OSCVLO ABD 13 quanto D 14 operantis oratio scripsi: operationis. cum oratio D, oratione AB, oratio Rig, operationis tempore oratio Oehlerus, operati(one orati)onis, cum oratio Hartelius ascendit. Ut H. Kellnems 15 participes Urs qua maduerint D, quam auderent AB, iam audeant Urs, quam adiuuerint Hartelius 16 transigendo Oehlerus: transigend D, transigendus A, transigere B, transigent Kellnerus 18 disceditur D, receditur AB oratio AB, ratio D, operatio Rig 21 praecepto reus sis D, praeceptore ussis A, praeceptor tu sis B 22 domi. Si f. i. quos latere ieiunium (scil. datur), in Kellnerus si om. B in om. D 24 debea D )
Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda sit accepto corpore domini. ergo deuotum deo obsequium eucharistia resoluit an magis deo obligat? nonne sollemnior erit statio tua, si et ad aram dei steteris? accepto corpore domini et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii et executio officii. si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia siue tristitia obueniens castris stationes militum rescindit. nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.
De habitu uero dumtaxat feminarum uarietas obseruationis effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum apostolum retractemus. de modestia quidem cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et uestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.