De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarundam, istarum dico communium quae diei interspatia signant, tertia, sexta, nona, quas sollemniores in scripturis
invenire est. Primus spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communitatis omnis in illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in superiora. Idem cum Iohanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformavit suae. Etsi simpliciter se habent sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, quae et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israëlis disciplina, ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam interposita oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula quam carnis, et priora caelestia quam terrena.Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris (Vidisti, inquit, fratrem, vidisti dominum tuum), maxime advenam,
ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exceptus (??) fecerit refrigeria terrena caclestibus. Statim enim iudicabitur fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum pax huic domni dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?