De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus. Quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit, dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant, aut sine alierum scandale sententia s(??)a utantur. Nos vero, sicut accepi(??)us, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni auxietatis habitu et

officie cavere debemus, differentes etiam negotia; ne quem diabolo locum demus. Tantundem et spatio Pentecostes, quod eadem exultationis sollemnitate dispungimus. Ceterum omni die quis dubitet prosternere se deo vel prima saltem oratione qua lucem ingredimur? Ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur, et satisfacimus deo domino nostro. De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare.

Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant deo, apud Paulum, qui in navi coram omnibus eucharistiam fecit.