De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis et spiritus, utrumque Iesus Christus dominus noster
nobis discipulis Novi Testamenti novam orationis formam determinavit. Oportebat enim in hac quoque specie novum vinum novis utribus recondi et novam plagulam novo adsui vestimento. Ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa. Omnia de carnalibus in spiritalia renovavit nova dei gratia, superducto evangelio, expunctore totius retro vetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo valuit, sermo quo docuit, ratio qua venit. Sic oratio a Christo constituta ex tribus constituta est. Ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo tantum potest, docuerat et Iohannes discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto (sicut idem Iohannes praenuntiabat illum augeri oportere, se vero deminui) totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad dominum. Ideo nec extat, in quae verba docuerit Iohannes adorare, quod terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur, et qui de caelis adest, quae vidit, ea loquitur. Et quid non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina? Consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerret. Sequente sophia in sequenti praecepto proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus. Et tamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est, quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus. Neque enim propria tantum orationis officia complexa est, vel venerationem dei aut hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini, omnem commemorationem disciplinae, ut revera in oratione breviarium totius evangelii comprehendatur.Incipit a testimonia dei et merito fidei, cum dicimus, P(??)TER QUI IN CAELIS ES. Nam et deum eramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est, Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, at filii dei vocentur. Quamquam frequentissime dominus patrem nobis pronuntiavit deum, immo et praecepit, ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. Felices, qui patrem agnoscunt. Hoc est quod Israëli exprobratur, quod caelum ac terram spiritus contestatur, Filios, dicens, genui, et illi me non agnoverunt. Dicendo autem patrem deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est. Item in patre filius invocatur. Ego enim, inquit, et pater unum sumus. Ne mater quidem ecclesia praeteritur. Siquidem in filio et patre
mater recognescitur, de qua con(??) et patris et (??)lii nomen. Une igitur genere aut vocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.Nomen dei patris nomini proditum fuerat. Etiam qui de ip(??)o interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen (??)dierat. Nobis revelatum est in filio. Iam enim filius novum patris nomen est. Ego veni, inquit, in nomine patris; et r(??)rsus Pater, glorifica nomen tu(??); et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id ergo ut SANCTIFICETUR postulamus. Non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. Plane benedici deum omni loco ae tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Proinde igitur et nos
angelorum, si meruerimus, candidati, iam hine caelestem illam in deum vocem et officium futurae claritatis ediscimus. Hoc quantum ad gloriam dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto pareamus, orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.Secundum hanc formam subiungimus: FIAT VOLUNTAS TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus voluntas dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri voluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata
carnis et spiritus nos sumus caelum(??)et terra. Quamquam, etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem deus vult quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in caelis et in terris, quia summa est voluntatis eius salus eorum quos adoptavit. Est et illa dei voluntas, quam dominus administravit praedicando, operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiavit non suam, sed patris facere se voluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erant voluntas patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est dei voluntate. Item dicentes, Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei voluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum substantia passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud; et recordatus, Nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas. Ipse erat voluntas et potestas patris, et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae voluntati se patris tradidit.VENIAT quoque REGNUM (??)UM ad pertinet, quo et Fiat voluntas tua, in nobis scilicet. Nam deus quando non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis optamus, in i(??)um augaramur, et illi deputamus quod ab i(??)o expect(??). Itaque si ad dei voluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni deminici reprassentatie, quomodo quidam pertractum quendam in sa(??)cu(??)e postulant, cum regnum dei, quod ut adveniat oramus, ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare, et non diutius servire. Etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus, festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad dominum invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris, domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, domine, regnum tuum votum Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.
Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis in-
struxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei voluntatem et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! Nam et edixerat dominus: Quaerite prius regnum, et tunc vobis etiam haec adicientur. Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NORIS RODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus et vita panis. Ego sum, inquit, panis vitae. Et paulo supra: Panis est sermo dei vivi, qui descendit de caelis. Tum quod et corpus eius in pane censetur: Hoc est corpus meum. Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et individuitatem a corpore eius. Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: Numqui(??) panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim, quid a patre filii expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. Merite autem adiecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodavit illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitavit, is ipsa nocte moritur.Consequens erat, ut observata dei liberalitate etiam clementiam
eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illis reputamur revera quasi taurus ad victimam? Sciebat dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque Petamus DIMITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis deo, qui mavult eam quam mortem peccatoris. Debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi servo dominus debitum remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem, id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quoque profitemur debitoribus nostris. Iam et alibi ex hac specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis. Et cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, Immo, inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est.Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit
gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit. Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.Compendiis pauculorum verborum quot attinguntur edicta prophetarum, evangeliorum, apostolorum, sermones domini, parabolae, exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! Dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum in postulatione tutelae. Quid mirum? Deus solus docere potuit, quomodo se vellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis, et de spiritu ipsius iam tunc, cum ex ore divino ferretur,
animata, suo privilegio ascendit in caelum, commendans patri quae filius docuit.Quoniam tamen dominus prospector humanarum necessitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum.
Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus, memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus. Quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo placabit patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et ne, inquit, irascamini in via. Nos scilicet monuit (alias enim via cognominatur disciplina nostra), tum ne in via orationis constituti
ad patrem cum ira incedamus. Exinde aperte dominus amplians legem iram in fratrem homicidio superponit. Ne verbo quidem malo permittit expungi; etiam si irascendum est, non ultra solis receptum, ut Apostolus admonet. Quam autem temerarium est aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseverante iracundia perdere?Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera esse debet orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis est spiritus ad quem mittitur. Neque enim agnosci poterit spiritu sancto spiritus inquinatus, aut tristis a laeto, aut impeditus a libero. Nemo adversarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit.
Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu vero sordente orationem obire, quanto et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saevitia, a veneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleventur? Hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lavacro totius corporis veniunt, aquam sumentes. Id cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse in domini deditionem. Nos dominum adoramus, non dedimus, immo et adversari debemus deditoris exemplo, nec propterea manus abluere. Nisi quod conversationis humanae inquinamentum conscientiae causa, ceterum satis mundae sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus.
Omnibus licet membris lavet quotidie Israël, nunquam tamen mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum et ipsius domini cruentatae in aeternum; et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent, ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. Nos vero non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et de dominica passione modulati et orantes confitemur Christo.
Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam rationalis officii, certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. Ut est quorundam expositis paenulis orationem facere;
sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudivit.Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri volunt. Quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere PASTOR inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus? Utique non. Simpliciter enim et nunc positum est, Cum dorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin
nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro cum perinde faciant nationes, vel adoratis sigillaribus suis residendo, vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. Eo apponitur et inreverentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. Si quidem inreverens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reverearis ac venereris, quanto magis sub conspectu dei vivi, angelo adhuc orationis adstante, factum istud inreligiosissimum est? Nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigaverit.Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendamus deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu
humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo discessit. Sonos etiam vocis subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi Pythii, Et mutum, inquit, intellego et non loquentem exandio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae de imo ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit evadere? Quid amplius referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam si in publico orent?Alia iam consuetudo invaluit. Ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum orationis. Quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum operationis tempore oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri transigendo? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra?
Quem domino officium facientem impedit pax? Quale sacrificium est a quo sine pace receditur? Quaecumque oratio sit, non erit potior praecepti observatione, quo iubemur ieiunia nostra celare. Iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum, nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum
orationibus interveniendum, quod statie solvenda sit accepto corpore domini. Ergo devotum deo obsequium eucharistia resolvit, an magis deo obligat? Nonne sollemnior erit statio tua, si et ad aram dei steteris? Accepto corpore domini et reservato utrumque salvum est, et participatio sacrificii et executio officii. Si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia sive tristitia obveniens castris stationes militum resci(??)dit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.De habitu vero dumtaxat feminarum varietas observationis efficit post sanctissimum apostolum nos vel maxime nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum apostolum retractemus. De modestia quidam cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.