De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Sed quod promisce observatur per ecclesias quasi incer tum, id retractandum est, velarine debeant virgines, an non. Qui enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur, quod apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit velandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres. Nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute
definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et virgines nominare specialiter, aut compendio generaliter feminas.Qui ita concedunt, recogitare debent de statu vocabuli ipsius, quid est mulier a primis quidem literis sanctorum commentariorum. Nam inveniunt sexus esse nomen, non gradum sexus; siquidem Evam nondum virum expertam deus mulierem et feminam cognominavit, feminam, qua sexus generaliter, mulierem, qua gradus sexus specialiter. Ita quoniam tunc innupta adhuc Eva mulieris vocabulo fuit, commune id vocabulum et virgini factum est. Nec mirum, si apostolus eodem utique spiritu actus, quo cum omnis scriptura divina, tum et illa Genesis digesta est, eadem voce usus est mulierem ponendo, quae exemplo Evae innuptae et virgini competat. Cetera denique consonant. Nam et hoc ipso, quod virgines non nominavit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter virginem, cum omnino non nominat. Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat (distinguit autem utramque speciem suis vocabulis designans), ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intellegi. Quid? quod Graeco sermone, quo litteras apostolus fecit, usui est mulieres vocare quam feminas, id est γυναῖκας, quam θηλείας. Igitur si pro sexus nomine vocabulum istud frequentatur, quod est interpretatione pro eo quod est femina, sexum nominavit, dicens γυναῖκα. In sexu autem et virgo contingitur. Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans,
et prophetans intecto capite dedecorat caput suum. Quid est omnis mulier, nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis condicionis? Nihil mulieris excipit dicendo Omnis, sicut nec viri nec velandi; proinde enim Omnis vir inquit. Sicut ergo in masculino sexu sub viri nomine etiam investis velari vetatur, ita et in feminino sub nomine mulieris etiam virgo velari iubetur. Aequaliter in utroque sexu minor aetas maioris sequatur disciplinam, aut velentur et virgines masculi, si non velantur et virgines feminae, quia nec isti nominatim tenentur; aliud sit vir et investis, si aliud est mulier et virgo. Nempe propter angelos ait velari oportere, quod angeli propter filias hominum desciverunt a deo. Quis ergo contendat solas mulieres, id est nuptas iam et virginitate defunctas, concupiscentiae, nisi si non licet et virgines specie praestare et amatores invenire? Immo videamus, ne virgines solas concupierint, cum dicat scriptura filias hominum, quia potuit uxores hominum nominasse vel feminas indifferenter. Etiam quod ait, Et acceperunt sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores quae vacant scilicet. De non vacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque vacant tam viduitate quam et virginitate. Adeo sexum nominando generaliter filias et species in genere commiscuit. Item cum dicit naturam ipsam docere velandum feminis esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit, nonne idem tegumentum et idem honor capitis virginibus quoque asscriptus est? Si mulieri turpe est radi, et virgini proinde. In quibus ergo una condicio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas virgines, quas pueritia defendit; a primo enim femina nominata est. Sic denique et Israël observat. Sed si non observaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sihi adiectionem. Virginibus quoque iniciens velamentum excusetur. Nuncaetas, quae sexum suum ignorat, simplicitatis privilegium teneat. Nam et Eva et Adam, ubi eis contigit sapere, texerunt statim quod agnoverant. Certe in quibus iam pueritia mutavit, sicut naturae, ita et disciplinae debet aetas esse munifica. Nam et membris et officiis mulieribus resignantur. Nulla virgo est ex quo potest nubere, quoniam aetas iam in ea nupsit suo viro, id est tempori. Sed aliqua se deo vovit. Iam et crinem exinde transfigurat, et omnem habitum ad mulieris convertit. Totum ergo asseveret, et totum virginis praestet: quod propter deum abscondit, plane obumbret. Interest nostra quod dei gratia exerceat solius dei conscientiae commendare, ne, quod a deo speramus, ab homine compensemus. Quid denudas ante deum quod ante homines tegis? Verecundior eris in publico quam in ecclesia? Si dei gratia est, et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis? Quid alias ostensione tui iudicas? An alias gloria tua ad bonum invitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. Facile eliditur quod affectione gloriae assumitur. Velare virgo, si virgo es; debes enim erubescere. Si virgo es, plures oculos pati noli. Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput veles. Immo mentiri non videris; nupsisti enim Christo. Illi carnem tuam tradidisti, age pro mariti tui disciplina. Si nuptas alienas velari iubet, suas utique multo magis. Sed non putet institutionem unusquisque antecessoris commovendam. Multi alienae consuetudini prudentiam suam et constantiam eius addicunt. Ne compellantur velari, certe voluntarias prohiberi non oportet; quae se etiam virgines negare non possunt, contentae abuti fama sua conscientiae apud deum securitate. De illis tamen, quae sponsis dicantur, constanter super meum modulum pronuntiare contestarique pessum velandas ex. ea die esse qua ad primum viri corpus (??)sculo et A(??)stera expaverint. Omnia enim in his praenupserunt, et aetas per m(??)turitatem, et caro per aetatem, et spiritus per conscientiam, et pudor per osculi experimentum, et spes per exspectationem, et mens per voluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est, quae sponso demonstrato tantum notitia eius nubendo velata est.De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus. Quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit, dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant, aut sine alierum scandale sententia s(??)a utantur. Nos vero, sicut accepi(??)us, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni auxietatis habitu et
officie cavere debemus, differentes etiam negotia; ne quem diabolo locum demus. Tantundem et spatio Pentecostes, quod eadem exultationis sollemnitate dispungimus. Ceterum omni die quis dubitet prosternere se deo vel prima saltem oratione qua lucem ingredimur? Ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur, et satisfacimus deo domino nostro. De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare.Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant deo, apud Paulum, qui in navi coram omnibus eucharistiam fecit.
De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarundam, istarum dico communium quae diei interspatia signant, tertia, sexta, nona, quas sollemniores in scripturis
invenire est. Primus spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communitatis omnis in illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in superiora. Idem cum Iohanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformavit suae. Etsi simpliciter se habent sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, quae et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israëlis disciplina, ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam interposita oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula quam carnis, et priora caelestia quam terrena.Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris (Vidisti, inquit, fratrem, vidisti dominum tuum), maxime advenam,
ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exceptus (??) fecerit refrigeria terrena caclestibus. Statim enim iudicabitur fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum pax huic domni dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?Diligentiores in orando subiungere in orationibus Alleluia solent et hoc genus psa(??)os quorum clau(??)lis respondeant qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omne quod praeponendo et honorando deo conpetit saturatam orationem velut opimam hostiam admovere.
Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia delevit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus sum holocaustomatum arietum, et adipem agnorum et s(??)guimem taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisivit ista de manibus vestris? Quae ergo quaesierit deus evangelium decet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Deus enim spiritus est, et adoratores itaque tales requirit. Nos sumus veri adoratores et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit. Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram,
castitate mundam, agape ceronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad dei altare debemus, omnis nobis a deo impetraturam.Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit deus, qui eam exigit? Legimus et audimus et eredimus quanta documenta efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam. Ceterum quanto amplius operatur oratio Christiana! Non roris angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit, sed patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a domino consequatur, intelligens quid pro dei nomine patiatur. Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc vero oratio iustitiae omnem iram dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. Mirum si aquas caelestes extorquere novit, quae potuit et ignes impetrare? Sola est oratio quae deum vincit; sed Christus eam nihil mali voluit operari. Omnem illi virtutem de bono contulit. Itaque nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere revocare, debiles reformare, aegros remediare,
daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium solvere. Eadem diluit delicta, temptationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hostem, qui nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die stationis, nocte vigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes. Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis ad caelum non otioso ore suspiciunt, vibrantes spiritum suo more. Sed et aves nido exurgentes eriguntur ad caelum, et alarum crucem pro manibus expandunt, et dicunt aliquid quod oratio videatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse dominus oravit, cui sit honor et virtus in secula seculorum.