De idololatria

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat iuratione uel aliqua testificatione et tu, ne intellegaris, quiescis. nam aeque quiescendo confirmas maiestatem eorum, cuius causa uideberis obligatus. quid refert, deos nationum dicendo deos an audiendo confirmes? iures per idola, an ab alio adiuratus acquiescas? cur non agnoscamus uersutias satanae, qui, quod ore nostro perficere non potest, id agit, ut suorum ore per- Sciat per aures inferens nobis idololatriam? certe quisquis ille [*]( 10] Ex. 23,13. 13] Ex. 20, 7. 18] Ps. 115,4. ) [*]( 1 etiam B, esse Urs 3 ne nomina Gel 6 in add. Big 9 si quem ita Urs eum del. Urs 11 commemorabitur Urs, comminiscamini fort. ore tuo Gel 18 dii B 22 erit Lat: erat B 28 uideris Itm 32 inferens Gel: inferes B . )

55
est, aut amica aut inimica congressione adstringit. si inimica, iam ad pugnam uocaris et scis tibi dimicandum esse: si amica, quanto securius in dominum transferes sponsionem tuam, ut dissoluas obligationem eius, per quem te malus honori idolorum id est idololatriae quaerebat annectere. omnis patientia eiusmodi idololatria. honoras eos, quibus impositis obsequium praestitisti. scio quendam, cui dominus ignoscat, cum illi in publico per litem dictum esset: Iupiter tibi sit iratus, respondisse: immo tibi. quid aliter fecisset ethnicus, qui Iouem deum credidit? etiamsi non per eundem retorsisset maledictum nec per ullum Iouis similem, confirmauerat Iouem deum, per quem se maledictum indigne tulisse demonstrauerat remaledicens. ad quid enim indigneris per eum, quem scis nihil esse? nam si insanis, iam esse confirmas, et erit idololatria professio timoris tui: quanto magis, cum per ipsum remaledicis, eodem Iouis honorem facis, quo et ille, qui te prouocauit? fidelis autem in eiusmodi ridere debet, non insanire, immo, secundum praeceptum, ne per deum quidem remaledicere, sed plane benedicere per deum, ut et idola destruas et deum praedices et adimpleas disciplinam.

Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non sustinebit, ut non semper reiciat immundam benedictionem et eam sibi in deum conuertens emundet. benedici per deos nationum maledici est per deum. si cui dedero eleemosynam uel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos uel coloniae genium propitios imprecetur, iam oblatio mea uel operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam compensat. cur autem non sciat me dei causa fecisse, ut et deus potius glorificetur et daemonia non honorentur in eo quod propter deum feci ? si deus uidet, quoniam propter ipsum feci, [*]( 1 te adstringit Lat 3 responsionem Gel 9 aliud Lat 11 ullum Gel: illum B 13 per eum maledictus Urs 14 insanis Gel: insanus B idololatria Lat: idololatriae B 16 Ioui Urs, Scal 18 remaledicere Gel: et male dicere B 21 per add. Gel Christo initiatus Gel: Christum Sationistus B 22 non del. Pam 24 cui ald. Urs 26 propicios B 27 per quae B, quem per fort. 28 compensat Urs: compen- sant B 29 honorentur Gel: honorantur B 30 feci? Si deus Oehlerus, fecisse deus B, feci. Deus Gel, feci? Sed deus Urs )

56
pariter uidet, quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum eius idolothytum quodammodo feci. multi dicunt, nemo se debet promulgare; puto autem nec negare. negat enim, quicumque dissimulat in quacumque causa pro ethnico habitus, et utique omnis negatio idololatria est, sicut omnis idololatria negatio siue in factis siue in uerbis.

Sed est quaedam eiusmodi species in facto et in uerbo bis acuta et infesta utrimque, licet tibi blandiatur, quasi uacet in utroque, dum factum non uidetur, quia dictum non tenetur. pecuniam de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciati iurati cauent et se negant; se scire uolunt scilicet tempus persecutionis et locus tribunalis et persona praesidis. praescribit Christus non esse iurandum. scripsi, inquit, sed nihil dixi: lingua, non littera occidit. hic ego naturam et conscientiam aduoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictauerit; quamquam et ipsi linguae anima dictauerit aut a se conceptum aut ab alio traditum. iam, ne dicatur, alius dictauit; hic conscientiam appello, an quod alius dictauit anima suscipiat et siue comitante siue residente lingua ad manum transmittat. et bene, quod in animo et conscientia delinqui dominus dixit. si, inquit, concupiscentia uel malitia in cor hominis ascenderit, pro facto teneris. cauisti igitur, quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te contendere potes neque noluisse. nam cum caueres, scisti, cum scires, utique uoluisti; et est tam facto quam cogitatu. nec potes leuiore crimine maius excludere, ut dicas falsum [*]( 13] cf. Matth. 5, 34. 22] cf. Matth. 5, 28. ) [*]( 2 et] et contra Beifferscheidius 7 uerbo bis B, uerbis Iwn 8 cauta alii utrimque Gel: utrique B 10 fiduciatis Rig 11 se] sic Gel negant Gel: necant B se om. Gel, sed Hartelius; se sciri nolunt, scitur fort. 12 locum Gel personam Gel 13 dixi Gel: dixit B 14 ergo Gel 16 dictitando Gel anima Gel: animae B 18 alius dictauit Gel: aliquis dictarit B 22 delinqui Gel: delinquit B 23 teneris Gel: teneri B 25 potes Urs: potest B 26 et es Gel, et haeres Lat, egisti Oehlerus in facto Gel, Lat 27 maius Lat: manus B )

57
plane effici cauendo quod non facis. tamen non negaui, quia non iuraui. quin immo, etsi nihil tale fecisses, sic tamen dicereris deierare, fecisse si consenseris. non ualet tacita uox in stilo et mutus in litteris sonus. at enim Zacharias temporali uocis orbatione multatus cum animo conlocutus linguam inritam transit, cum manibus suis a corde dictat et nomen filii sine ore pronuntiat: loquitur in stilo, auditur in cera manus omni sono clarior, littera omni ore uocalior. quaere, an dixerit qui dixisse compertus est. dominum oremus, ne qua nos eiusmodi contractus necessitas circumsistat et, si ita euenerit, det fratribus operandi copiam uel nobis abrumpendae omnis necessitatis constantiam, ne illae litterae negatrices uicariae oris nostri in die iudicii aduersus nos proferantur signatae signis non iam aduocatorum, sed angelorum.

Inter hos scopulos et sinus, inter haec uada et freta idololatriae uelificata spiritu dei fides nauigat, tuta si cauta, secura si attonita. ceterum inenatabile excussis profundum est, inextricabile inpactis naufragium est, inrespirabile deuoratis hypobrychium in idololatria. quicumque fluctus eius offocant, omnis uertex eius ad inferos desorbet. nemo dicat: quis tam tuto praecauebit? exeundum de saeculo erit. quasi non tanti sit exire, quam idololatren in saeculo stare. nihil esse facilius potest, quam cautio idololatriae, si timor eius in capite sit. quaecumque necessitas minor est periculo tanto comparata. propterea spiritus sanctus consultantibus tunc apostolis uinculum et iugum nobis relaxauit, ut idololatriae deuitandae uacaremus.. haec erit lex nostra, quo expedita hoc plenius administranda, propria Christianorum, per quam ab ethnicis [*]( 4] cf. Luc. 1, 20. 62 sq. ) [*]( 1 facis. Tamen Gel: facit tamen B 2 quin immo scripsi: quoniam B, immo Gel, quinam? Hartelius sic Oehlerus: si B, del. Gel 3 diceris Iun fecisse del. Gel 6 cum Oehlerus: eam B, del. Gel, iam fort. 7 manus Gel: manu B 8 clarior Gel: conclarior B 10 det Gel: de B 11 operandi copiam Gel: operandis copia B 12 constantiam Gel: constantia B 18 inpactis Gel: in pactis B inresperabile B, corr. Gel 19 hypobricium B, corr. Gel 20 sq. iam tutus lun 23 sit Gel: sunt B 24 comparato B, corr. Gel 28 Christianum B, corr. Gel )

58
agnoscimur et examinamur, haec accedentibus ad fidem proponenda et ingredientibus in fidem inculcanda est, ut accedentes deliberent, obseruantes perseuerent, non obseruantes renuntient sibi. uiderimus enim si secundum arcae typum et coruus et miluus et lupus et canis et serpens in ecclesia erit. certe idololatres in arcae typo non habetur. nullum animal in idololatren figuratum est. quod in arca non fuit, in ecclesia non sit. [*]( 4 uidebimus fort. arcae typum Lat: archetypum B 6 arcae typo Lat: archetypo B habetur Gel: habet B )
59