De idololatria
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, tota causa iudicii idololatria. nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quodque nomine iudicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur. omitte titulos, opera recognosce. idololatres idem homicida est. quaeris quem occiderit? si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum nec inimicum, sed ipsum se. quibus insidiis? erroris sui. quo telo? offensa dei. quot plagis? quotquot idololatriis. qui negat idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse. perinde adulterium et stupram in eodem recognoscas; nam qui falsis deis seruit, sine dubio adulter est ueritatis, quia omne falsum adulterium est. sic et stupro mergitur. quis enim immundis spiritibus cooperator non conspurcatus et cons tupratus incedit? atque adeo scripturae sanctae stupri uoca- bulo utuntur in idololatriae exprobratione. fraudis condicio ea est opinor, si quis alienum rapiat aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximimi crimnis nomen est. at enim idololatria fraudem deo facit honores illi suos denegans et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam coniungat. quodsi tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, iam in his aeque idololatria de homicidii reatu non liberatur. post talia crimina, tam exitiosa, [*](5 quodque Iu/n, Seal: quoque AB 7 opera Lat: operas AB item Oehlerus 8 occident B 9 se ipsum B quod telo A 11 negauit A 12 perinde Gel: proinde AB 13 sq. ueritatis - est om. A 14 in stupro B 15 cooperator ABmg, operatus B conspurgatus A 18 est om. A 19 arga A 20 at enim ad A deo om. A 23 aeque] tres litterae fuerunt A 24 homicidi A )
Sed uniuersa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates, remaneat idololatria in eo quod ipsa est. sufficit sibi tam inimicum deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tot uenas diffundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis praecauenda sit idololatriae latitudo, quoniam multifariam seruos dei nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subuertit. plerique idololatrian simpliciter existimant his solis modis interpretandam, si quis aut incendat aut immolet aut polluceat aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur, quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis et in amplexibus et in ipsa carnis congressione censendum aut homicidium in sola sanguinis profusione et in animae ereptione reputandum. at enim, dominus, quam eextensius ista disponat, certi sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit [*]( 1 ad aliquem ad A, ad aliquem B 2 perinde scripsi: proinde AB conditionem A sic fere semper repraesentat AB 4 sollempnitas A 8 mendatium A 10 depraehendatur A 11 dominum B 13 idololatriam B sic fere semper 17 remaneant. Idololatria A 19 diffundit Urs, Rig: defundit AB 23 existimant his B, existimantes A interpretandam Å 24 quid A polluceat Pam: proluceat AB 25 sacerdotiis Bmg, sacerdotibus AB )
Idolum aliquamdiu retro non erat. priusquam huius moustri artifices ebullissent, sola templa et uacuae aedes eraut, sicut in hodiernum quibusdam locis uetustatis uestigia permanent. tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. at ubi artifices statuarum et imaginum et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis et nomen de idolis consecutum est et profectum. exinde iam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quoquomodo edit. neque enim interest, an plastes effingat, an caelator exculpat, an phrygio detegat, quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique, cum adest idolum, nihil interest, quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum. ad hoc necessaria est uocabuli interpretatio. εί̉δοςGraece formam [*]( 3] cf. 1 Ioann. 3, 15. ) [*]( 2 conuicii iudicii iudicat B, al. deest iudicii Bmg 5 dominium lun: domini AB 6 latitudines Urs, Big: altitudines AB innuit B in A non habere videtur 10 capud A 12 in om. B 14 aliquandiu A 15 ebulissent A 17 non isto (in om.) A 22 et inde A 24 celator A exsculpat B phrygrio testexat A 26 filo Bmg, figulo AB 28 quam A quam A 29 at A 30 hoc om. A edos A (?) grece A )
Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. quanto praecedit, ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet. propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex diuina proclamat, ne feceris idolum, et coniungens, neque similitudinem eorum quae in caelo sunt et quae in terra et quae in mari, toto mundo eiusmodi artibus interdixit seruis dei. antecesserat Enoch praedicens omnia elementa, omnem mundi censum, quae caelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatrian uersuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro deo aduerlus deum consecrarentur. omnia igitur colit humanus error praeter ipsum omnium conditorem. eorum imagines idola, imaginum consecratio idololatria. quicquid idololatria committit, in artificem quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse est. denique idem Enoch simul et cultores idoi et fabricatores in comminatione praedamnat. et rursus: iuro uobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis tristitia parata est. qui seruitis lapidibus et qui imagines facitis aureas et argenteas et ligneas et lapideas et fictiles et seruitis phantasmatibus et daemoniis et spiritibus infernis et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis inuenietis auxilium. Esaias uero, [*]( -10] Ex. 20, 3. Deut. 5, 8. 22] cf. Das Buch Henoch (iib. v. A. Dillmann, p. 72) 99, 6 sqq. ) [*]( 1 deminutionem Iun idolum A post deductum distinxi deductum, quae (sc. diminutio) aeque Hartelius aput A 2 forma addidi 6 qui B hominis A, omnis B 7 tamen A 10 feceris A, feceritis B 13 Enoch Rig: enim hoc AB praedicens Enoch Pam 14 sensum B 15 continetur A 17 dominum B 19 quicquid idololatra B 22 praedamnat prorsus: Iuro Iun 23 et perditionis Iun, Rig tristitia A, paenitentia B 26 demoniis A 27 infernis Harrisius: infamis AB, infamibus Pam, Lat, insanis Urs, in fanis Oehlerus 28 hab A eseias A ) [*]( XX. Tert. I. 3 )
Plane impensius respondebo ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet si quis eam disciplinam norit. iam illa obici solita uox, non habeo aliud quo uiuam, districtius repercuti potest: uiuere ergo habes? quid tibi cum deo est, si tuis legibus uiuis? tum quod et de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum: ut quisque fuerit inuentus, ita perseueret, possumus igitur omnes in peccatis perseuerare ex ista interpretatione. nec enim quisquam nostrum non peccator inuentus est, cum Christus non alia ex causa descenderit quam peccatorum liberandorum. item eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, uti manibus suis unusquisque operetur ad uictum. si hoc: praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures balneares manibus suis uiuere et ipsos latrones manibus agere quo uiuant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras, histriones uero non manibus solis, sed totis membris uictum elaborare. pateat igitur ecclesia omnibus, qui [*]( 1] Es. 44, 8—9. 5] Es. 44, 20. 7] Ps. 115, 8. 18] 1 Cor. 7, 20. 23] 1 Thess. 4, 11. ) [*]( 4 pronunciatio A bis qua in B 6 terra] errant Patn 6 uti Iun 9 suffiat A 13 respondebimus B 15 eam] eius Iun 17 si tuis A, sit uis B uiiuisj A, om. B vulgo 19 distinctionem correxi 20 interpraetatione A enim A non habere videtur, om. B 23 ut B manibus del. Scal 24 suis om. B unusque A 26 balneares Oehlerus, balneatores AB, balnearios Gel, et aleatores Rig )
Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla uox spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis aduersas esse fidei eiusmodi artes. quomodo enim renuntiauimus diabolo et angelis eius, si eos facimus? quod repudium diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus uiuimus? quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia confiteris? uerbo destruere quod facto struis? unum deum praedicare qui tantos efficis? uerum deum praedicare qui falsos [*]( 18] Ex. 20, 1. ) [*]( 1 tolerant scripsi: tolerantur AB 4 exeare AB 5 praestruebatur B derogationem Iun, Scal, Rig 6 aduersaria Wissowa 8 quem] quod B 14 dummodo ut [un 15 pro uirgula punctum ante bene posui 16 prius et AB, ut Oehlerus, qui Pam post. et add. Iun 17 indixit Rig: interz dixit AB, interduxit Iwn 22 nobis, si nulla uox Lat 27 his B ) [*]( 3* )
Ad hanc partem zelus fidei perora!bit ingemens: Christianum ab idolis in ecclesiam uenire, de aduersaria officina in domum dei uenire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quae foris aduersus deum adorantur, eas manus admouere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt? nec hoc sufficit. parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminent, sed etiam. ipsae tradunt aliis quod contaminauerunt. adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum. pro scelus! semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. o manus praecidendae ! uiderint iam, an per similitudinem dictum sit: si te manus tua scandalizat, amputa eam. quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur?
Sunt et aliae conplurium artium species, quae, etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola nil possunt, eodem crimine expediunt. nec enim differt, an extruas uel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius [*](23] Matth. 18, 8. ) [*]( 1 aitq: uidam A sed B, et A ob aliquam Iwn: obliquam Bmg, aliquamAB, ob aliam Gel 2 debeat A, debebat B 4 possit A odoris jBmg 6 illis ... libus om. A 8 numen B, nomen A 11 uerba tota die uulgo in principio cap.7 legwntur: correxi 12 Christum Bmg 13 aduersarii Rig 15 adornantur Iwn, operantur Wissowa 16 daeminiis A 17 signum interrogationis posui 18 contaminent B, contaminant A ipsi Urs etradunt A corr. 22 uiderint Gel: uiderit AB sit om. A 23 ampute eam A 26 nil om. B. )
Animaduertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae. de astrologis ne loquendum quidem est. sed quoniam quidam istis diebus prouocauit defendens sibi perseuerantiam professionis istius, paucis utar. non allego, quod idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi: unum propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a deo. o diuina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! expelluntur mathematici, sicut angeli eorum. urbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum angelis eorum. eadem poena est exilii discipulis et magistris. sed magi [et astrologi] ab oriente uenerunt. scimus magiae et astrologiae inter se societatem. primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiauerunt, primi munerauerunt. hoc nomine Christum, opinor, sibi obligauerunt. quid tum? ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? de Christo scilicet est mathesis hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cuiusque ex eodem ordine mortuorum obseruat et praedicat. at enim scientia ista usque ad euangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretetur. nam et tus illud et myrram et aurum ideo infanti tunc domino obtulerunt quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, quam Christus erat adempturus. quod igitur isdem magis somnium sine dubio ex dei uoluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua uenerant, uia, id est, ne pristina secta sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia uia digressos, quoniam et qua uenerant ignorabat, adeo uiam sectam et disciplinam [*]( 4 idolatriae A 5 quidem A 8 putent Iim 13 pertinax] pertinens Wissowa 15 corum A 16 exilii Gel: exitii AB et astrologi seclusi 18 primum B 22 stellas Gel: stellarum AB 28 igitur om. Gel 31 non, ne Big: nonne AB 33 sectam lun: rectam AB )
Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et ceteris professoribus litterarum. immo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae. primum quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque eorundem obseruare, ut quibus uectigalia sua supputent. quis ludimagister sine tabula VII idolorum Quinquatria tamen frequentabit? ipsam primam noui discipuli stipem Mineruae et honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo [*]( 14] 1 Cor. 1, 20. 19] Act. 8, 21. ) [*]( 2 magi aeque B 3 patientiam B 4 iam Gel 8 deiectus Iim et alter Gel 10 si quid B 11 incidissent Rig 13 caldeos A 16 mate- matice A corr. 17 nesciebus AB, sciebus Rig 19 praecauit B 22 sed del. Lat et de ceteris Lat 24 essem ultimo deidololatrię A 27 supputent Mercerius: suppetent AB, suppetant Gel 28 sine] si non Gel tabula VII. AB, tabularia Gel non quinquatria Jun tamen non Lat )
f De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis cupiditatem radicem omnium malorum, qua quidam inretiti circa fidem naufragium sunt passi, cum bis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas, tum mendacium cupiditatis ministrum — taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat — negotiatio seruo dei apta est? ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa adquirendi? cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi. sit nunc aliqua iustitia quaestus secura de cupiditatis et mendacii obseruatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. sane non illa principalis idololatria? uiderint, si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis ad sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solacia sepulturae usui sunt. certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusue instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris ? nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controuersiam fieri. grauiora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt obseruationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. licet enim ab aliis fiat, non interest, si per [*]( 1 sapiat oportet] sapit Scal 6 scolarum A ac add. Urs, et [un -9 De grauioribus Lat, De negotiationibus Beraldus, De negotiatione uero Urs, De generalibus rationibus fort. si del. Seal 11 quum bis Heraldus: quamuis AB idolatria A 14 negociatio A 16 non erit B, nouerit A 19 sane] an Gel 20 idolalatria A eaedem Gel: eadem AB 21 ad add. [un 22 sepulture A 25 negatiomb.tue A 27 negociationibus A 30 nisi lun )
Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplaudimus, si post fidem obsignatam dicimus: non habeo quo [*]( 5 strupo A corr. 6 cardinem A corr. 8 lucrum Gel: locorum AB 9 eclea A marceri A corr. 10 per se Gel: posse AB alios B, aliis Gel 13 eclesia A 14 si sup. uers. A 19 interrogationis signum posui idolo add. La Cerda 21 si del. Lat quo ore del. Rig 23 cellariam Gel 26 quotidie ex cotidie A 27 negociatio AB )
Sed de sacrificiis et sacerdotiis quid loquar? de spectaculis autem et uoluptatibus eiusmodi suum iam uolumen impleuimus. hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciuiae, interdum timiditati nostrae subscribimus aduersus fidem disciplinamque communicantes nationibus in idolicis rebus. de hoc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare in huiusmodi seruus dei debeat siue habitu siue uictu uel quo alio genere laetitiae earum. gaudere cum gaudentibus et lugere cum lugentibus de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante. ceterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris, uitae et morti, aut scindimus quod est scriptum: saeculum gaudebit, uos uero lugebitis. si cum saeculo gaudemus, uerendum est, ne cum saeculo et lugeamus. saeculo autem gaudente lugeamus et saeculo postea lugente gaudebimus. sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus, contra diues in tormento ignis constitutus alternas malorum et bonorum uices aemula retributione compensant. sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. nunc ergo, inquis, recipiam meum uel rependam alienum. si hunc morem sibi homines de superstitione consecrauerunt, tu extraneus ab omni eorum uanitate quid participas idolothyta [*]( 15] Rom. 12, 15. 18] cf. 2 Cor. 6,14. 19] Ioann. 16, 20. ) [*]( 1 uitemus A 2 premisimus A 3 deis ex dehis A 7 de sacerdotiis B 10 lasciniae interdum om. A 11 fidem disciplinamque ABmg, fidei disciplinam B 12 communem ABmg nationibus in idolicis rebus. om. ABmg 13 prima A 14 modi] mundi A abitu A 15 letitiae J. 18 est sup. uers. A 20 gaudebimus ex gaudebis A 21 saeculo autem gaudente lugeamus om. A sed A 22 gaudebimus ex gaudemus A Lazarus Pam sinus A 24 et bonorum om. A 26 debitum B, titulum A nunc AB, non Bmg )
Sed enim plerique iam induxerunt animo ignoscendum esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur. porro blasphemia, quae nobis omni modo deuitanda est, haec opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliaue materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et dominus. ceterum si de omni blasphemia dictum est, uestra causa nomen meum blasphematur, perimus uniuersi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. desinamus, et non blasphemabitur. immo blasphemetur, dum sumus in obseruatione, non in exorbitatione disciplinae, dum probamur, non dum reprobamur. o blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur Christianum, cum propterea me detestatur! benedictio est [*]( 8] Matth. 10, 32. Luc. 9, 26. 19] Rom. 2, 24. Es. 52, 5. ) [*]( 1 quo*minus A 3 respicias A in qua scripsi: in quam B, qualem A, qua Rig 5 non, si Hauereampius uerba si non ignoraris quod sis Christianus Scal post tamquam non Christianus collocat 7 sin uero et dissimulaueris Lat: enimuero et dissimulaberis AB 8 in del. Iun dno A 12 ignoscendum Gel: agnoscendam A, ad cognoscendam B, id ignoscendum Urs 13 si quando quae Rig: si quandoq; A, si quandoque et B, quandoque his quae Gel 14 omnimodo A, omnino B 15 si qui A, si quis B 17 digna quae cui non inmerito irascatur A 18 et] ei Leopoldus . 19 uestri ABmg, uae cuius B 20 caelestis Bmg 22 blasphemetur, dum sumus Rig: dum sumus blasphemetur AB 23 discipline A non dum reprobamur om. A 24 0 Urs: ob AB 25 cristianum A propterea me Iun: propter eam AB )
Sed luceant, inquit, opera uestra. at nunc lucent tabernae et ianuae nostrae. plures iam inuenias ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. de ista quoque specie quid uidetur ? si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est. si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian in hominis causam esse. recogitemus omnem idololatrian in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse etiam apud suos constet. itaque nihil interest, superioris an huius saeculi uiris superstitio ista praestetur. idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent. reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris. bene quod apposuit: et quae sunt dei deo. quae ergo sunt Caesaris? scilicet de quibus tunc consultatio mouebatur, praestandusne esset census Caesari an non. ideo et monetam ostendi sibi dominus postulauit et de imagine, cuius esset, requisiuit, et cum audisset Caesaris, reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris Caesari, quae in nummo est, et imaginem dei deo, quae in homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum. [*](11] Matth. 5, 16. 22] Matth. 22, 21. ) [*]( 1 conuiua A corr. fides om. A 6 dicam om. A tuos B, tamen A, suos Ciacconius, duos Lat, tantos Wissotoa 8 festus ... die om. A octauus quisque dies Urs 9 exsere A, exere Bmg, tege B pentecostem B 11 operae A uestra om. A lucent Lat: luceant AB 12 inuenies B 17 cum et ipsos A 20 apponuntur Lat 21 daemones B 25 et on. A 29 numo A )
Circa officia uero priuatarum et communium sollemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum obseruari de flatu idololatriae, quae interuenit. causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium. eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque uestitus uirilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli honore descendit. nullum denique cultum a deo maledictum inuenio, nisi muliebrem in uiro. maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. toga uero etiam appellatione uirilis est. nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen imponi. sed his accommodantur sacrificia. sim uocatus nec adsacrificii sit titulus officii, [*](13] cf. Matth. 5, 14. Ps. 1, 3. 24] Deut. 22, 5. ) [*]( 3 fratruum A 4 nabucodonosor A 6 ultra om. A 7 extollit A caetera A 9 illi ABmg, ille B 10 accedant A cotidie B sic semper adfigant B 12 et om. A tenebrarum om. A et] aut A 15 domi B 17 communi**um A 18 nuptiarum Bmg 19 idolatriae A 20 quae om. A 26 appellatione Gel: appellationis AB 28 sim uocatus A, si inuocatus B, si in uocatu. Gel, si sim uocatus Urs, si nec in uocatu Lat adsacrificii Rig: ad sacrificiis A, in sacrificiis B\' ) [*]( XX. Tert. 1. ) [*]( 4 )
Ceterum quid facient serui uel liberti fideles, item officiales sacrificantibus dominis uel patronis uel praesidibus suis adhaerentes? sed si merum quis sacrificanti tradiderit, immo si uerbo quoque aliquo sacrificio necessario adiuuerit, minister habebitur idololatriae. huius regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et ceteros maiores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt. hinc proxime disputatio oborta est, an seruus dei alicuius dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se aut gratia aliqua aut astutia etiam praestare possit, secundum quod et Ioseph r et Daniel mundi ab idololatria et dignitatem et potestatem administrauerunt in ornamento et purpura praefecturae totius Aegypti siue Babyloniae. cedamus itaque succedere alicui posse, ut in quoquo honore in solo honoris nomine incedat neque sacrificet neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non uectigalia eorum procuret, non spectacula edat de [*]( 1 opere A quae tum B utinam quantum sibi quidem A 2 possemus A 3 malis Gel 6 est officium A alia uera opera A 10 caeterum A sic saepius liberti Iwn: liberi AB 11 presidibus A suis om. A 12 mirum quid sacrificantis A 13 uero A aliquos ex alios quos A 15 et potestatibus om. A 18 suborta Gel 19 specif A 22 administrauerint B in ornamento et purpura praefecturae Oehlerus: in ornamento exturae A, in ornamento et purpura extitere B, et in ornamento et purpura e*titere Iwn, in ornamento praefecturae Rig 23 credamus B 24 honore ut in B 26 accomodet A ostias A temporum A 27 spectaculg dat A )
Iam uero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum. proprius habitus uniuscuiusque est tam ad usum quotidianum quam ad honorem et dignitatem. igitur purpura illa et aurum ceruicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae uel trabeae uel palmatae et coronae aureae sacerdotum prouincialium, sed non eadem condicione. tantum enim honoris nomine conferebantur iis, qui familiaritatem regum merebantur. unde et purpurati regum uocabantur a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati, sed non ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliquibus idolorum officiis adstringeretur. nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae uiri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset Danielem idolis non deseruisse nec Belem nec draconem colere, quod multo postea apparuit. simplex igitur purpura illa nec iam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud barbaros insigne. quemadmodum enim et Ioseph, qui seruus fuerat, et Daniel, qui per captivitatem statum uerterat, ciuitatem Babyloniam et Aegyptiam sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis, sic penes nos quoque fideles, si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi et puellis stola, nativitatis insignia, non potestatis, generis, non honoris, ordinis, non superstitionis. ceterum purpura uel cetera insignia dignitatum et potestatum insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata habent profanationis suae maculam, cum praeterea ipsis etiam [*](3 neque iudicia d. c. a. u. p. ferat, etiam de pecunia Iun 7 appratu A 9 ad add. in mg. A 13 conditione A 14 conferebantur Rig: con- , ferebatur AB is A, his B memorabantur A 16 candida om. A 21 poste A 22 dignitati A erat sed ingenuitatis om. A 23 quemadmodum Pam: quodammodo AB 24 statim B 25 aegyptiam Rig: aegyptum AB 26 fideli A 27 puerilis A puellis Gel: puerilis AB ) [*]( 4* )
Possit in isto capitulo etiam de militia definitum uideri, quae inter dignitatem et potestatem est. at nunc de isto quaeritur, an fidelis ad militiam conuerti possit et an militia ad fidem admitti, etiam caligata uel inferior quaeque, cui non sit necessitas immolationum uel capitalium iudiciorum. non conuenit sacramento diuino et humano, signo Christi et signo diaboli, castris lucis et castris tenebrarum; non potest una anima duobus deberi, deo et Caesari. et virgam portavit Moyses, fibulam et Aaron, cingitur loro et Iohannes, agmen agit et Iesus Naue, bellauit et populus, si placet ludere. quomodo autem bellabit, immo quomodo etiam in pace militabit sine gladio, quem dominus abstulit? nam etsi adierant milites ad Iohannem et formam obseruationis acceperant, si etiam centurio crediderat, omnem postea militem dominus in Petro exarmando discinxit. nullus habitus licitus est apud nos illicito actui adscriptus.
Sed enim cum conuersatio diuinae disciplinae non factis tantum, uerum etiam uerbis periclitetur (nam sicut scriptum est, ecce homo et facta eius, ita, ex ore tuo [*](28] Ioh. 19, 5 (?). Matth. 12, 37. ) [*]( 4 inimica A 5 conuulta A 6 irrogantur Lat et prius om. A tua ex sua A molesta & ibi A 7 euitandumj reliqua in A desunt: post vocem enim euitandum pergitur de minutiloquio aristotilis e. q. s. = de anima 6 9 quod Rig 11 intra Scal 13 quoque Urs 17 portauit Gel: portabit B 18 cingitur Gel: cingetur B agit Gel: aget B 20 bellabit Iun: bellauit B immo B, iam lun 21 quem Gel: quae B 23 exarmando Gel: examinando B 27 sicut et B, et om. Gel )